# De chorographia (avsnitt om Norden)

- **Verk:** De chorographia (avsnitt om Norden) (verk:pomponius_mela)
- **Upphov:** Pomponius Mela
- **Datering:** 0043/0044
- **Källsamling:** Romerska och senantika källor om Norden
- **Utgåva:** Pomponius Mela, De chorographia, latinsk text i The Latin Library (thelatinlibrary.com); paragrafnumren följer den utgåvan
- **Språk:** lat
- **Typ:** original
- **Licens:** CC BY-SA 4.0

## bok 3, § 25–33: Germanien, Codanus sinus och Sarmatien

<!-- passage: mela:3.25-33:lat -->

[25] Montium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore Romano. Amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus, in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis clarissimi. [26] Super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis refertus est. Hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur; qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se subinde longo supercilio inflexum est. [27] In eo sunt Cimbri et Teutoni, ultra ultimi Germaniae Hermiones. [28] Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur. Gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita ingenii. [29] Non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. Vt invitavere pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles sint, natis statim dextra aduritur mamma. Inde expedita in ictus manus quae exseritur, virile fit pectus. [30] Arcus tendere equitare venari puellaria pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non percussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas. [31] Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati. In Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est. [32] Terra angusta aprica per se fertilis. Cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium et beatius vivunt. Quippe festo semper otio laeti non bella novere non iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterioribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse referuntur. Habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex certa rupe praecipitant. [33] Id eis funus eximium est. Mare Caspium ut angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit, atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera refertum et ideo minus navigabile. Ad introeuntium dextram Scythae Nomades freti litoribus insident.

## bok 3, § 44–46: Öarna i norr och Scadinavia

<!-- passage: mela:3.44-46:lat -->

[44] Triginta sunt Orcades angustis inter se diductae spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. In illo sinu quem Codanum diximus ex iis Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et ut fecunditate alias ita magnitudine antestat. [45] Quae Sarmatis adversa sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una et continens terra. [46] In his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios, quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae - nudis alioquin - pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, <apud> auctores etiam - quos sequi non pigeat - invenio.
