# Liber historiae Francorum

- **Verk:** Liber historiae Francorum (verk:liber_historiae_francorum)
- **Datering:** 0727
- **Källsamling:** Monumenta Germaniae Historica, openMGH
- **Utgåva:** Krusch, Bruno (utg.), MGH SS rer. Merov. 2: Fredegarii et aliorum Chronica. Vitae sanctorum, 2016-11-28, 16:21:28. openMGH bsb00000749.
- **Språk:** lat
- **Typ:** original
- **Licens:** CC BY 4.0 (MGH/BSB); texten public domain

## inledning (MGH s. 238–241)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:inledning -->

INCIPIUNT CAPITULA LIBRI HISTORIAE FRANCORUM. 1. De origine ac gesta Francorum vel eorum frequenta certamina. 2. Quod gens Alanorum contra Valentinianum imperatorem rebellarunt, eosque Franci devicerunt, et tributa Francis concessa sunt. 3. Ubi imperator exactores misit, ut tributa solverent Franci. 4. Quod idem imperator exercitum commovit adversus Francos, et de adventu eorum in partibus Reni fluminis et de rege primo eorum. 5. De morte Faramundi regis et de Chlodione, filio eius, vel de Chunorum incursu in Gallias. 6. Ubi Childericus rex eiectus est de regno. 7. Quod Franci super se statuerunt Egidium Romanum atque deiciunt et Childericum recipiunt. 8. Ubi capta est Agripina civitas, et de morte Egidii et de Adovagrio duce Saxonorum. 9. De morte Childerici et bellum Chlodovechi contra Siagrium. 10. De petitione episcopi ad regem Chlodovechum, ut urceum redderet, et quia devicti Thoringii sub tributo servierunt. 11. Quod Aurilianus legatarius Chlodovechi, vestitus cultu peregrino, ad opus domini sui sponsavit Chrotchilde. 12. Ubi Chlodovechus rex misit ad Gundobadum pro sponsa sua Chrotchilde. 13. Quod iterum Chlodovechus misit ad Gundobadum pro thesauro Chrotchilde. 14. De praedicatione Chrotchildis ad Chlodovechum, ut Regem regum crederet. 15. Bellum contra Alamannos, ubi Chlodovechus necessitate conpulsus, verum Deum sibi invocat in adiutorio et a sancto Remegio baptizatus est. 16. Ubi Burgundiones a Chlodovecho devicti, eius dominio se subdunt, et de hominum devoratione a bestiis dicitur. 17. De miraculis Dei Chlodovecho ostensis, et quia, devictis Gothis, Alaricum interficit. 18. Bellum Chlodovechi contra Ragnecharium parentem suum. 19. De morte Chlodovechi, et quia quattuor filii eius in regnum succedunt, et de Danis, qui in Gallias inruunt. 20. Quod Chlotmirus et Childebertus et Chlotharius bellum iniunt adversus Burgundiones. 21. Quod iterum Chlotmirus, Burgundiones devictos, ipse interfectus est. 22. De cede magna, quod Franci Toringorum populo prostraverunt, et de Ermenfredo rege eorum. 23. Bellum, quod Childebertus exercuit adversum Gothis, et Amalrici interfectione. 24. Consilio impio Childebertus et Chlotharius pertractantes nepotes suos interficiunt et regnum patris eorum invadunt. 25. De morte Theuderici et regnum Theudoberti et bellum adversus Chlotharium. 26. Quod Childebertus et Chlotharius in Hispaniam dirigunt, Caesaragustanam obsident, et quia Langobardi sub tributo vixerunt. 27. De morte Theudoberti et Chrotchilde et Theudovaldo, et quia Chlotharius regnum eius recepit, et bellum contra Saxones. 28. Quod Chramnus coniurationem adversus patrem suum fecit cum Childeberto, et de obitu Childeberti. 29. Quo tempore sanctus Medardus transiit, et de morte Chlotharii, et quia filii eius successerunt in regnum. 30. Ubi Chuni Gallias appetentes prostrati sunt, et bellum inter Syghyberto et Chilperico, et de uxoribus Chaeriberti. 31. De morte Chaeriberti, et quia Sighybertus Brunchildem accepit uxorem sibi et Chilpericus Gralsuintam, et de Fredegunde. 32. Bellum, quod fuit inter Sighyberto et Chilperico, et de morte Sighyberti. 33. Quod Brunchildis in exilio retruditur, eamque Merovechus in uxorem adsumitur, et bellum Campanorum. 34. De discriptiones pessimas, quas Chilpericus fieri iussit. 35. De Iustino et Tyberio imperatores et de Italia subiugata et transitu Guntramni regis, et quod per ingenium Fredegundis interfectus est Chilpericus. 36. Ubi Fredegundis bellum cum Austrasiis ęgit, eosque devictos, Campaniam succendit. 37. De morte Fredegundis, et bellum Theudoberti contra Chlotharium. 38. De consilio pessimo Brunchildis, et quia Theudericus fratrem suum occidit. 39. Quod Theudericus neptem suam ad coniugium sociare voluit, et quia Brunchildis ipsum Theudericum occidit. 40. Quod Austrasii et reliqui Franci Chlotharium in monarchiam elevant et Brunchilde morte condempnant. 41. Ubi Saxones ad versus Daygobertum pugnam iniunt, ducemque eorum Chlotharius interfecit et non longiorem hominem ex eis reliquit, quam spata sua erat. 42. De morte Chlotharii et regnum Daygoberti. 43. De morte Daygoberti et Sighyberti, et regnum Chlodovechi. 44. Quo tempore regnum Francorum concidit, et de morte Chlodovechi, et regnum Chlotharii. 45. Ubi Ebroinus maiorum domus elegitur, Chlothariusque rex moritur, regnumque Theudericus et Childericus adsumitur . 46. Quod Martinus et Pippinus duces Austrasiorum bellum agunt contra Ebroinum et Theudericum. 47. Ubi Ebroinus occiditur, Waratto maiorum domato adsumitur, et sanctus Audoinus ad Dominum migratur. 48. Quod Waratto moritur, et Bercharius in loco eius constituitur, Pippinusque, eos devictos, maiorum domato in sua redigit potestate. 49. De obitu Theuderici et regnum Chlodovechi et Childeberti et Grimoaldo maiorum domo. 50. De transitu Childeberti et regnum Daygoberti, et quia Grimoaldus interficitur, et honorem patris sui Theudoaldus ambitur. 51. De morte Pippini et bella Francorum inter se, et, Theudoaldo fugato, Ragamfredus in principatum est elevatus. 52. De morte Daygoberti et regnum Chilperici, et quod bellum gessit Carlus contra Radbode. 53. Quod Carlus pugnam gessit contra Chilperico et Ragamfredo in loco nuncupante Vinciaco, eosque devictos atque fugatos, omnem regnum Francorum in sua redigit potestate . A.

## kap. 1 (MGH s. 241–242)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:1 -->

1. Principium regum Francorum eorumque origine vel gentium illarum ac gesta proferamus. Est autem in Asia opidum Troianorum, ubi est civitas quae Illium dicitur, ubi regnavit Aeneas. Gens illa fortis et valida, viri bellatores atque rebelles nimis, inquieta certamina obiurgantes, per gyrum finitima debellantes. Surrexerunt autem reges Grecorum ad versus Aeneam cum multo exercitu pugnaveruntque contra eum cede magna, corruitque illic multum populus Troianorum. Fugiit itaque Aeneas et reclusit se in civitate Illium, pugnaveruntque adversus hanc civitatem annis decim. Ipsa enim civitate subacta, fugiit Aeneas tyrannus in Italia locare gentes ad pugnandum. Alii quoque ex principibus, Priamus videlicet et Antenor, cum reliquo exercitu Troianorum duodecim milia intrantes in navibus, abscesserunt A. et venerunt usque ripas Tanais fluminis. Ingressi Meotidas paludes navigantes, pervenerunt intra terminos Pannoniarum iuxta Meotidas paludes et coeperunt aedificare civitatem ob memoriale eorum appellaveruntque eam Sicambriam; habitaveruntque illic annis multis creveruntque in gentem magnam.

## kap. 2 (MGH s. 242–243)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:2 -->

2. Eo itidem tempore gens Alanorum prava ac pessima rebellaverunt contra Valentinianum imperatorem Romanorum ac gentium. Tunc ille exercitum movit hostem magnam de Roma, contra eos perrexit, pugnam iniit superavitque eos atque devicit. Illi itaque caesi super Danubium fluvium, fugierunt et intraverunt in Meotidas paludes. Dixit autem imperator: 'Quicumque potuerit introire in paludes istas et gentem istam pravam eicerit, concedam eis tributa donaria annis decim'. Tunc congregati Troiani, fecerunt insidias, sicut erant edocti ac cogniti, et ingressi in Meotidas paludes cum alio populo Romanorum, eieceruntque inde Alanos percusseruntque eos in A. ore gladii. Tunc appellavit eos Valentinianus imperator Francos Attica lingua, hoc est feros, a duritia vel audacia cordis eorum.

## kap. 3 (MGH s. 243)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:3 -->

3. Igitur post transaetos decim annos misit memoratus imperator exactores una cum Primario duce de Romano senatu, ut darent consueta tributa de populo Francorum. Illi quoque, sicut erant crudeles et inmanissimi, consilio inutile accepto, dixerunt ad invicem: 'Imperator cum exercitu Romane non potuit eicere Alanos de latibulis paludarum, gentem fortem ac rebellem; nos enim, qui eos superavimus, quur solvimus tributa? Consurgamus igitur contra Primarium hunc vel exactoribus istis pereutiamusque eos et auferamus cuncta quae secum habent et non demus Romanis tributa et erimus nos iugiter liberi'. Insidiis vero praeparatis, interficerunt eos.

## kap. 4 (MGH s. 243–245)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:4 -->

4. Audiens hec imperator, in furore et ira nimis succensus, praecepit hostem commovere Romanorum et aliarum gentium cum Arestarco principem militiae, direxeruntque aciem contra Francos. Fuit autem A. ibi strages magna de uterque populo. Videntes enim Franci, quod tantum exercitum sustinere non possint, interfecti ac cesi, fugierunt; ceciditque ibi Priamus eorum fortissimus. Illi quoque egressi a Sicambria, venerunt in extremis partibus Reni fluminis in Germaniarum oppidis, illucque inhabitaverunt cum eorum principibus Marchomire, filium Priamo, et Sunnone, filio Antenor; habitaveruntque ibi annis multis. Sunnone autem defuncto, acciperunt consilium, ut regem sibi unum constituerent, sicut ceterae gentes. Marchomiris quoque eis dedit hoc consilium, et elegerunt Faramundo, ipsius filio, et elevaverunt eum regem super se crinitum. Tunc habere et leges coeperunt, quae eorum priores gentiles tractaverunt his nominibus: Wisowastus, Wisogastus, Arogastus, Salegastus?, in villabus quae ultra Renum sunt, in Bothagm, Salechagm et Widechagm. A.

## kap. 5 (MGH s. 245–246)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:5 -->

5. Mortuo quippe Faramundo rege, Chlodionem, filium eius crinitum, in regnum patris sui elevaverunt. Id temporis crinitos reges habere coeperunt. Venientesque sagaciter in finibus Toringorum , ibique resederunt. Habitavit itaque Chlodio rex in Disbargo castello in finibus Toringorum regionem Germaniae. In illo tempore in his partibus citra Renum usque Ligere fluvio habitabant Romani, ultra Ligere quoque Gothi dominabantur. Burgundiones itaque paganissimo in Arriana doctrina prava tenebantur, inhabitantes iuxta Rodanum fluvium, quae adiacet Lugdunum civitate. Chlodio autem rex misit exploratores de Disbargo castello Toringorum usque ad urbem Camaracum. Ipse postea cum grande exercitu Renum transiit, multo Romanorum populo occidit atque fugavit. Carbonaria silva A. ingressus, Turnacinsem urbem obtenuit. Exinde usque Camaracum civitatem veniens, illicque resedit pauco temporis spacio; Romanos quos ibi invenit interficit. Exinde usque Sumnam fluvium occupavit. Chlodione rege defuncto, Merovechus de genere eius regnum eius accepit. Regnavit Chlodio annis 20. Ab ipso Merovecho rege utile reges Francorum Merovingi sunt appellati. Eo tempore Chuni Renum transierunt, Mettis succenderunt, Treveris distruunt, Tuncrus pervadunt, usque Aurilianis perveniunt. Id temporis sanctus Anianus episcopus virtutibus praeclarus. Veniente ad eum Egecio patricio Romanorum et Tursomodo rege Gothorum, auxiliante Domino, Chuni ab ipsa civitate, orante sancto Aniano, cum Attelane eorum rege devicti atque prostrati sunt.

## kap. 6 (MGH s. 246–248)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:6 -->

6. Ipse itaque Merovechus genuit filium nomine Childerico, qui fuit pater Chlodovecho rege inclyto atque fortis- A. simo. Erant enim tunc Franci pagani atque fanatici, adorantes idola et simulacra et non Deum caeli ac terrae, qui creavit eos. Erat quoque tunc in ista parte Galliarum ex Romanis Egidius rex ab imperatore missus. Childericus itaque rex, filius Merovechi, cum esset nimis luxoriosus et regnaret super Francos, coepit eorum filias diludere atque distrahere. Illi cum grande furore hoc indignantes, voluerunt occidere eum et eicere de regno. Ille haec audiens, vocavit amicum suum, prudentem consiliarium nomine Viomadum, petiit cum eo consilium, qualiter animos furentium A. Francorum possit mitigare. Tunc dederunt inter se signum, qualiter certa indicia cognoscere deberet, si ad pacem quando quidem reverti poteretur, quod signum inter se recognoscerent. Tunc diviserunt aureum unum ad invicem in signum; unam medietatem Childericus rex secum portavit, aliam partem Viomadus retenuit, dicens: 'Quando istam aliam partem tibi transmisero, scias, me Fraucos tecum habere pacatos, et securus reverte in pace'. Abiit ergo Childericus rex in Toringam; apud regem Bisinum nomine uxoremque eius latuit.

## kap. 7 (MGH s. 248–250)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:7 -->

7. Franci vero, relicto Childerico, Egidium principem Romanorum in regnum super se statuerunt, malum consilium tractantes. Qui cum octo annos super eos regnaret, et fincxit se Viomadus amicicia cum eo sociare, dum ab eo, quid cogitaret, cognosceret. Hortabatur Egidio aliquos Francos dolose oppremere. Ille audiens consilium eius, acrius coepit oppremere eos. Illi vero in timore ac seditione versi, iterum consilium a Viomado expetierunt, qualiter facere deberent. At ille dixit eis: 'Quare non recordatis, quomodo eiecerunt Romani opprementes gentem vestram et de eorum terra eiece- A. runt eos? Vos vero eiecistis regem vestrum utilem et sapientem et elevastis super vos militem istum imperatoris superbum atque elatum; non bonum consilium fecistis, sed nimium malum'. Et illi responderunt: 'Calidus enim erat nobis. Paenitet nos haec fecisse contra regem nostrum. Utinam meruisemus invenire eum, et cum pace regnaret super nos'. Tunc amicus ille regis misit partem soledi, quem prius inter se diviserant, dicens: 'Revertere ad regnum Francorum, quia pacificata sunt omnia'. Ille vero cognoscens hoc signum dimidium aureum, intellexit certa indicia, quod a Francis desideraretur; ipsisque rogantibus, reversus est in regnum suum. Nam dum in Toringa fuit, cum Basina regina, uxorem Bisini regis, ipse Childericus rex adulterium commisit. A regno Francorum receptus, Egidium Romanum principem desuper se expulerunt a regno. Basina quoque illa regina Bisini regis Toringorum, relicto viro suo, ad Childericum venit. Cumque inquisitus interrogasset, quid quaereret, aut pro qua causa ad eum de tam longinqua regione verrisset, respondisse fertur: 'Novi utilitatem et pulchritudinem tuam, quod utilis sis et sapiens; ideo veni, ut habitem tecum. Nam si in extremis finibus A. maris utiliorem te cognovissem, ipsum expetissem atque eum copulassem'. Illeque gaudens, eam ad coniugium suum copulavit. Illa vero concipiens ex eo, peperit filium vocavitque nomen eius Chlodovechum. Hic fuit rex magnus super omnes reges Francorum et pugnator fortissimus.

## kap. 8 (MGH s. 250–251)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:8 -->

8. In illis diebus coeperunt Franci Agripinam civitatem super Renum vocaveruntque eam Coloniam, quasi coloni inhabitarent in eam. Multo populo Romanorum a parte Egidii illic interfecerunt; ipse Egidius fugiens evasit. Venerunt itaque Treveris civitatem super Mosellam fluvium, vastantes terras illas, et ipsam succendentes coeperunt. Post haec igitur mortuus est Egidius Romanorum rex. Siagrius enim, filius eius, in regnum eius resedit; constituit sedem regni sui in Suessionis civitate. Tunc Childericus rex commovit maximo exercitu hostium Francorum, usque Aurilianis civitate pervenit, terras quoque illas vastavit. Adovacrius Saxonorum dux cum navale hoste per mare usque Andegavis civitate venit illaque terra succendit; magna tunc cede in illa fecit. Redeunte igitur Ado- A. vacrio de Andegavis, Childericus rex Francorum, exercitu commoto, illic advenit, Paulo comite, qui tunc ibi erat, occidit ipsamque urbem coepit, domum, qui in ea urbe erat, igne succendit, indeque reversus est.

## kap. 9 (MGH s. 251)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:9 -->

9. Post hec mortuus est Childericus rex, regnavitque annis 24. Chlodovechus, filius eius, regnum Francorum viriliter recepit. Anno autem quinto Chlodovecho regnante, Siagrius, filius Egidii, Suessionis civitate, quam pater eius tenuerat, resedebat. Super quem Chlodovechus eum Ragnachario, parente suo, cum hoste advenit. Convenientesque ad bellum, illis inter se fortiter conpugnantibus, Siagrius lesum cernens exercitum suum, per fugam lapsus, ad Alaricum regem Gothorum aufugit ad urbem Tolosam. Chlodovechus enim missos suos ad Alaricum dirigens, ut redderet Siagrium; si autem reddere non vellet, pararetur ad proelium. Ille autem timens Francorum iram, tradidit Siagrium missos Chlodovecho. Qui cum ei presentatus fuisset, iussit eum occidere, totumque regnum eius ac thesauros Chlodovechus recepit.

## kap. 10 (MGH s. 251–253)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:10 -->

10. Eo tempore multae ecclesiae a Chlodovecho exercitu depredatae sunt. Eratque A. ipse tunc fanaticus et paganus. De quadam autem ecclesia urceum mire magnitudinis pulchrum hostes eius tullerunt cum alio ministerio ecclesiae et ornamenta multa. Episcopus autem ecclesiae ipsius missos suos ad regem direxit, deprecans, ut, si aliis vasis ecclesiae recipere non meretur, vel illo urceo reddere iuberet. Haec audiens rex, ait ad missos ecclesiasticos: 'Sequimini nos usque Suessionis civitate, quia ibi cuncta quae adquesita sunt dividenda erunt. Cumque mihi urceus ille in partem venerit, quae episcopus postolat adimpleam'. Veniens autem rex Suessionis civitate, cuncta preda, quae adquesita erant, rogat adferre in medium, dicens: 'Rogo vos, o fortissimi ac nobilissimi pugnatores, ut mihi dare istum urceum non negetis'. Haec rege dicente, illi Franci, qui bono animo fuerunt, aiunt: 'Omnia, gloriose rex, quae cernis, tua sunt, et nos tuo dominio sumus subiugati. Quod tibi bonum videtur, hoc fac; nullus enim tuae potestate resistere ausus est'. Cum haec illi benigniter dixissent, unus Francus levis cum vociferatione, elevata bipenne, quod est francisca, percussit urceo illo, dicens: 'Tu nihil hinc accipies, rex, nisi quod tibi sors vera dederit'. Obstupefactis omnibus, rex iniuriam suam in patientiam mittens, acceptumque urceum nuntio ecclesiastico reddedit, servans iram in corde absconsam. A. Transacto anno, Chlodovechus rex omnem exercitum suum apud armorum apparatu iussit venire, ostensuram in campo Marcio horum armorum nitorem visuram. Verum ubi rex cunctum exercitum circuivit, venit ad hominem illum, qui antea urceum percusserat, et ait ad eum: 'Nullus tam incultam et sordidam armam habet quam tu, quia neque clypeus neque lancea neque bipennis est tibi utilis'. Accepit autem rex franciscam eius, quod est bipennis, et proiecit in terram. At ille cum se inclinasset collegere eam, rex statim, elevatis manibus suis, franciscam suam in capite eius defixit et ait: 'Sic tu Suessionis civitate superiore anno in urceo illo fecisti'. Illoque mortuo, alio exercitu rex de ipso campo iussit discedere in pace ad eorum propria. Grandis pavor ac tremor pro hac causa in Francorum populo deinceps consurrexit. Chlodovechusque exinde decimo anno regni sui, commoto Francorum grande hoste, in Toringam abiit Toringosque plaga magna prostravit, devictoque populo eorum, tota illa terra vastata, sub tributo servire fecit.

## kap. 11 (MGH s. 253–256)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:11 -->

11. In illo tempore Gundeveus rex Burgundionum, qui ex genere Athanarici regis fuisse perhibetur. Huic fuerunt A. quattuor filii Gundobadus, Godeghiselus, Chilpricus et Godmarus. Gundobadus igitur Chilpericum, fratrem suum, interficit gladio uxoremque eius, legato ad collum saxo, in aqua negare rogavit; filias eius duas, quarum una senior vocabatur Chrona, qua, mutata veste, exilio condempnavit, iuniorem vero nomine Chrotchilde domo retenuit. Chlodovechus itaque dum frequenter legationem in Burgundiam mitteret, Chrotchildis puella invenitur a legatariis. Qui cum eam vidissent pulchram, elegantem atque sapientem, Chlodoveo nunciaverunt haec. At ille haec audiens, iterum legationem ad Gundobadum misit Aurilianum legatarium suum Chrotchilde, neptem suam, petendam. Erat enim Chrotchildis christiana. Quadam die dominica cum ad missarum sollempnia Chrotchildis venisset, Aurilianus missus Chlodoveo, acceptas vestes paupercolas, – bonas vero vestes, quas secum vestitas habuerat, sociis suis in silvas reliquit, – et ante ecclesiae matricolam in medio pauperum consedit. Transacta itaque missarum sollempnia, Chrotchildis iuxta consuetudinem solitam coepit ęlymosinam dare in pauperibus. Cumque ad Aurilianum pauperem simulantem venisset, misit aureum unum in manu eius. Et ille osculans manum ipsius A. puellae, retraxit pallium eius retro. Post haec illa ingressa est in cubiculum suum, misit ancillam suam vocare peregrinum illum. At ille anolum Chlodoveo rege manu tenens, reliqua ornamenta sponsalia reposita retenebat in saccolum suum, relictoque eo retro secus hostium camerae. Cui ait Chrotchildis: 'Die mihi, homo iuvenis: quur te pauperem simulas, vel pro qua causa retraxisti pallium meum?' Et ille dixit: 'Loquatur, obsecro, servus tuus secreto tecum'. Et illa ait: 'Loquere'. Qui dixit: 'Dominus meus Chlodoveus rex Francorum misit me ad te; vult te habere reginam, Ecce anolus eius et reliqua ornamenta sponsalia!' Respexit retro hostium camerae: non invenit saccolum suum et molestus coepit tristare. Illa vero sollicite requisita, ait: 'Quis tullit pauperi istius saccolum suum?' Et invenit eum recepitque illa abscondite ornamenta sponsalia. Acceptoque anolo, quem Chlodoveus rex miserat per Aurilianum, reposuit illum in thesaurum avuncoli sui. 'Chlodoveoque salutem dicito; licitum non est, christiana paganum nubere. Vide, ut hac causa nemo sciat. Quomodo iubet dominus Deus meus, quem ego coram omnibus confiteor, sic fiat. Tu vero vade in pace'. At ille veniens, nunciavit haec domino suo. A.

## kap. 12 (MGH s. 256–258)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:12 -->

12. Anno insequuto misit Chlodoveus Aurilianum legatarium suum ad Gundobadum pro spunsa sua Chrotchilde. Audiens haec Gundobadus, territus corde, ait: 'Ut sciant omnes fortissimi consiliarii et amici mei Burgundiones, qualem occansionem querat Chlodoveus adversum nos, quia numquam novit neptem meam'. Et ait ad Aurilianum: 'Tu explorare venisti domus nostras occansionem querendi. Renuncia dominum tuum, quia frustra mendacium loquutus est sponsam habere neptem meam'. Et Aurilianus constanter loquitur, dicens ei: 'Sic mandat dominus meus Chlodoveus rex. Si non vis ei dare sponsam suam, ut locum ei prepares denominato, ubi vis, quando Chrotchilde sponsam suam recipiat; sin autem non vis, ille cum exercitu Francorum in occursum tuum venire disponit'. Et ille ait: 'Ubicumque vult, veniat, et ego contra eum ire dispono cum hoste plurimo Burgundionum, ut decedat ruina eius ad internitionem quam perpetratus est coram multis gentibus, et vindicetur sanguis multorum, qui fusus est in manibus vestris'. Audientes haec Burgundiones, qui erant consiliarii eius, timentes valde iram Francorum et Chlodovechi, consilium dederunt Gundobado, dicentes: 'Inqueratur rex a ministris et cubiculariis suis, si non fuerunt aliquando deportata munera per ingenium a legatariis Chlodovechi regis, ut non inveniatur occansio super populum tuum et regnum tuum, ut victor valeas superare eum, quia nimis furibunda A est Chlodovecho nequitia'. Burgundiones, sicut est solitum, hoc consilium dederunt rege suo. Requesiti autem, invenerunt in thesauris regis anolum, Chlodovechi inscriptionem vel imaginem inscriptum. Tunc contristatus valde Gundobadus rex, iussit puellam de hac causa inquirere. Et illa ait: 'Scio, domine mi rex, ante hos annos tibi pro munere aurea munuscula a missos Chlodovecho adlata, et mihi ancillae vestrae anolum in manu positum parvolum; ego vero in thesauris vestris eum recondi'. Et ille dixit: 'Simpliciter et sine consilio hoc actum fuit'. Acceptamque eam cum ira ipsius Auriliano tradidit. Ille autem cum sociis suis, accepta Chrotchilde, cum magno gaudio ad Chlodovechum regem adduxerunt eam Suessionis civitate in Francia. Gavisus est autem Chlodovechus rex eamque in matrimonium copulavit. Cum esset sero die illa, quando simul nuptiale more accumbere deberent, at illa prudentiae suae more conversa, confisa in Dominum, ait: 'Deinceps, domine mi rex, audi ancillam tuam et concedere digneris, quod deprecor, antequam famulatu vestrae dominationis coeam'. Et rex ait: 'Postola quod vis, et ego concedam'. Et illa postolavit, dicens: 'Primum peto, ut Deum A. caeli, Patrem omnipotentem credas, qui te creavit. Secundo confitere dominum Iesum Christum, filium eius, qui te redemit, Regem omnium regum, a Patre de caelis missum; tertio Spiritum sanctum confirmatorem et inluminatorem omnium iustorum. Totam ineffabilem maiestatem omnipotentiamque coeternam agnosce et agnitam crede et idola vana derelinque, qui non sunt du, sed sculptilia vana, incendeque ea et ecclesias sanctas, quas succendisti, restaura. Et memento, queso, ut requirere debeas porcionem genitoris mei et genetricis meae, quos avuncolus meus Gundobadus malo ordine interficit, si sanguinem eorum Dominus vindicetur'. Et Chlodovechus ait: 'Unum restat, quod difficile petis, ut deos meos relinquam et Deum tuum colam. Aliud vero quod petis, ut potuero, faciam'. Et illa dixit: 'Hoc maximum peto, ut dominum Deum omnipotentem, qui est in caelis, adores'.

## kap. 13 (MGH s. 258–260)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:13 -->

13. Clodovechus iterum in Burgundiam Aurilianum ad Gundobadum dirigit propter thesaurum Chrotchilde reginae suae. Gundobadus itaque in ira commotus, ait: 'Numquid in manus Chlodoveo tradetur regnum meum aut thesauri mei? Nonne testatus fui tibi, Auriliane, ut non venires amplius in regno meo explorare substantiam meam? Per salutem princi- A. pum iuro: Revertere cito et recede a me; sin autem, ego interficiam te'. Cui Aurilianus respondit, dicens: 'Vivit dominus meus Chlodoveus rex et Franci qui cum eo sunt, quia non timeo minas tuas, dum dominus meus advivit. Et sic mandat filius tuus proprius Chlodoveus rex, ubi pro thesauro uxoris suae, dominae meae adveniat'. Igitur Burgundiones, sicut est consuetudo, dato consilio Gundobado rege suo, dixerunt: 'Da neptae tuae aliquid de facultate thesauri sui, quae ei contingit, quia sic iustum esse decernitur, habeasque foedus et amicicia cum Chlodoveo et gente Francorum, ne forte inruant in terram nostram, quia populus validus et ferus est sine Deo'. Audiensque eorum consilio Gundobadus, dedit per manus Auriliano ad partem Chlodoveo partem maximam thesauri sui, aurum, argentum et ornamenta multa, et ait: 'Quid restat aliud, nisi ut omnem regnum meum cum Chlodoveo dividam?'. Et dixit ad Aurilianum: 'Revertere ad dominum tuum, quia habes quod ei deferas, munera multa, quod non laborastis. Et ait Aurilianus: 'Filius tuus est dominus meus Chlodoveus rex; omnia vestra communia erunt'. Et dixerunt sapientes Burgundionum: 'Vivat rex, qui tales habet leudos'. Reversusque est Aurilianus cum thesauris multis ad dominum suum in Francia. Chlodoveus ita- A. que rex habebat filium de concubina nomine Theudericum.

## kap. 14 (MGH s. 260–261)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:14 -->

14. Eo tempore dilatavit Chlodovechus amplificans regnum suum usque Sequanam. Sequenti tempore usque Ligere fluvio occupavit, accepitque Aurilianus castrum Malidunensem omnemque ducatum regionis illius. Tunc concepit Chrotchildis ex Chlodoveo et peperit filium. Quem cum baptismo consecrare vellit, – non enim credebat rex dominum Deum, – regina enim cotidie predicabat eum; at ille nolebat audire eam. Interea regina parat ad baptismum filium, ornat ecclesia velis atque curtinis, quomodo corda regis ad credendum conpungerent. Baptizatus est autem puer, quem in albis Ingomirem vocavit; qui in ipsis albis egrotans obiit. Pro quo rex nimis contristatus, reputabat? increpando, dicens, quia: 'Si in nomine deorum meorum puer dedicatus fuisset, vixisset utique; quia in nomine Dei vestri baptizatus est, vivere non potuit'. Regina vero dicebat: 'Deo gratias ago, quia me non duxit indignam, ut de utero meo primo genitum in regno suo A. recipere dignatus es t. Ego autem nullo dolore in corde meo pro hac causa reteneo'. Post hunc vero genuit alium filium, quem baptizatum Chlodomirem vocavit. Et hic cum egrotare coepisset, dixit rex: 'Non potest aliud, nisi et de isto sic sit, quomodo fuit de fratre eius, ut baptizatus in nomine Christi vestri cito moriatur'. Sed orante regina et Domini misericordia precurrente, recepit sanitatem. Regina vero non cessabat predicare regem, ut Deum verum coleret et idola vana quae colebat derelinqueret. Sed nullo modo animum eius ad credendum commovere poterat, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos Suevosque 'moveretur, in quod conpulsus est confitere, quem antea negaverat.

## kap. 15 (MGH s. 261–264)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:15 -->

15. Factum est autem, pugnantibus inter se Francorum et Alamannorum exercitu, ut populus Chlodoveo nimis caderet. Aurilianus haec videns, ait ad regem: 'Domine mi rex, crede tantomodo Deum caeli, quem regina tua predicat'. Ille vero, elevatis ad caelum oculis, commotus lacrimis, dixit: 'Iesu Christe, quem Chrotchildis, uxor mea, predicat esse filium Dei vivi, qui subvenis in tribulatione, qui das auxilium in te sperantibus, tuum A. adiutorium devotus postolo, ut, si mihi victoriam super hos hostes dederis, et expertus fuero illam virtutem, quam de te populi predicant, credam tibi et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos, et, ut video, elongati sunt ab auxilio meo; unde credo, eos null am habere potestatem, qui sibi credentibus non succurrunt. Te verum Deum ac Dominum invocor tibique credere desidero, tantum ut liberer ab adversariis meis'. Cumque haec orans clamaret, Alamanni in fugam lapsi, terga verterunt. Cumque rege suo vidissent mortuum, Chlodoveo se eubdunt, dicentes: 'Parce, precamur, domine rex, ne pereat plus populus; iam tui sumus'. Tunc iussit rex inminente iam plaga cessare, Alamannosque coepit, ipsos vel terra eorum sub iugo tributario constituit. Factaque victoria, reversus est in Francia ad reginam suam narravitque ei, qualiter per invocationem nominis Iesu Christi victoriam meruit obtenere. Acta sunt haec anno 15. Chlodoveo regnante. Tunc regina abscondite vocavit sanctum Remegium urbis Remensem episcopum, deprecans eum, ut rege viam salutis ostenderet. Quem sacerdos ad baptismum venire predicabat. Et ille ait: 'Libenter te audiam, beatissime pater; sed unum restat, qui a populus, qui me sequitur, non vult relinquere deos suos; sed vadam adhortare eos iuxta verbum tuum'. Con- A. veniens autem rex cum populo, coepit eos cohortare. Adclamaverunt autem, precurrente misericordia Dei et potentiam ipsius, omnis populus Francorum, una voce dicentes: 'Mortales deos relinquimus, gloriose rex, et Deum verum, inmortalem, quem Remegius predicat, credere parati sumus'. Nunciantur haec sanctoRemegio. Ille quoque gaudio magno repletus, iussit baptismi lavacrum parare. Velis divinitus depictis adumbrantur plateae, fabricantur ecclesiae, conponitur baptistyrium, balsamum redolent cerea odorata. Talem graciam Dominus subministravit in populo, ut aestimarent se paradysi odoribus collocare. Rex ergo prior petiit sancto Remegio baptizare. Venit novus Constantinus ad baptismum, abnegatis diabuli pompis. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic ait ore fecundo: 'Mitis depone colla, Sicamber; adora quod incendisti, incende quod adorasti'. Erat autem sanctus Remegius vir sapientissimus, rethoricus, preclarus in virtutibus magnis. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitate confessus, baptizatus est in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti delibutusque sacro crismate cum signo sanctae crucis domini nostri A. Iesu Christi. Baptizantur de exercitu eius amplius quam tria milia virorum. Baptizantur sorores eius, his nominibus: Albofledis et Landechildis, ipsa die, baptizaturque postea cunctus populus Francorums.

## kap. 16 (MGH s. 264–267)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:16 -->

16. Post haec Chlodoveus contra Gundobadum et Godeghiselum, fratrem eius, perrexit cum multo exercitu Francorum. Illi haec andientes, populo multo Burgundionum movent, ad pugnam preparant. Venientesque Divione castro super Oscaram fluvium, ibique se fortiter conpugnantes Chlodoveo, Gundobado et Godeghiselo, Burgundiones valde caesi, terga verterunt ad fugam. Chlodoveus, sicut solebat, victor extitit. Adflictoque exercitu Burgundionum, Gundobadus et Godeghiselus in fugam versi, vix evaserunt. Gundobadus in Avenione civitate super Rodanum ingressus, ibi se reclusit. Chlodoveus illic eum persequutus obsedit, ut eum de civitate extractum interemeret. Quod ille audiens, pavore perterritus, metuebat, ne ei mors repentina succederet. Habebat tamen secum virum inlustrem Aridium, strenuum atque sapientem, quem ad se arcessitum, ait: 'Vallant me undique angustiae, et quid faciam, ignoro, quia venerunt hü barbari super nos, A. ut, nobis interemptis, regionem totam evertant'. Ad haec Aridius ait: 'Oportit te lenire feritatem hominis huius, ne pereas. Nunc ergo, si placet in oculis tuis, ego a te fugire, ad eum transire consimulo. Cumque ad eum accessero, ego faciam, ut neque te neque hanc noceant regionem, tantum ut quod tibi per meum consilium demandaverit implere studeas, donec causam tu am Dominus prosperam facere sua pietate dignetur. Et ille: Faciam', inquid, 'quaecumque mandaveris'. Haec eo dicente, vale dicens Aridius discessit, et ad Chlodovechum regem abiens, ait: 'Ecce! ego humilis tuus, piissime rex, ad tuam potentiam venio, relinquens illum miserrimum Gundobadum. Quod si me pietas tua recipere dignatur, integrum in me famolum atque fidelem et tu et posteri tui habebitis'. Quem ille prumptissime colligens, secum retenuit. Erat enim iocundus in fabulis, strenuus in consiliis, iustus in iudiciis et in commisso fidelis. Denique Chlodovecho cum omni exercitu circa muros urbis resedente, ait Aridius: 'Si dignanter, o rex, gloria celsitudinis tuae paucos humilitatis meae sermones vellet accipere, consilium licet non egeatis, tamen fide integra ministrabam; idemque vel tibi congruum vel civitatibus erit, per quas transire deliberas. Quur', inquid, 'retines exercitum, cum loco firmissimo tuus resedeat inimicus? Depopularis agros, preda depascis, vineas dissecas, oliveta succidis omnesque regionis fructus evertis; interim et illi nocere nihil prevales. Mitte potius legationem et tributum, quod tibi annis singulis dissolvat, inpone, ut et regio salva sit, et tu tributa dissolventi perpetuo domineris. A. Quod si noluerit, tunc quod libuerit facies'. Quo consilio rex accepto hostem patriae redire iubet ad propria. Tunc missa legatione ad Gundobadum, ut ei per singulos annos tributa inposita reddere debeat, iubet. At ille et de presente solvit et deinceps solviturum se esse promittit. Chlodoveus vero, ablatis thesauris, cum preda maxima reversus est victor. His temporibus fuit in Vienna urbe terre motus maximus, ubi multae ecclesiae et domus multorum concussae fuerunt et subversae. Illic bestiae multae oberrantes, lupi, ursi ac cervi ingressi per portam civitatis devorantesque plurimos, per totum annum hoc faciebant. Nam veniente dominica sollempnitate sanctum paschae, sanctus Mamertus, qui in ea urbe erat episcopus, dum missarum sacrificia in ipsa vigilia celebraret, palacium quoque regale, qui in ea civitate erat, divino igne succensus est. Cumque haec agerentur, adpropinquante ascensionem Domini, indixit ieiunium vir sanctus Dei triduanum in populo cum gemitu et contritione spiritus edendi seriem aevis temporibus celebrare. Tunc cessavit ipsa tribulatio A. et subversio. Deinceps omnes ecclesiae Dei et sacerdotes hoc exemplum imitantes, usque ad presens ipsas triduanas letanias ubique celebre coluntur.

## kap. 17 (MGH s. 267–271)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:17 -->

17. Tunc Chlodoveus rex cum venisset Parisius civitate, ait ad reginam suam et ad populum suum: 'Satis mihi molestum es t, quod Gothi Arriani partem optimam Gallearum teneant. Eamus cum Dei auxilio et eiciamus eos de ipsa terra nostrisque dicionibus subiciamus, quia valde bona est'. Placuitque hoc consilium proceribus Francorum. Tunc Chrotchildis regina consilium dedit regi, dicens: 'Faciens faciat dominus Deus victoriam in manibus domini mei regis. Audi ancillam tuam, et faciamus ecclesiam in honorem beatissimi Petri principe apostolorum, ut sit tibi auxiliator in bello'. Et rex ait: 'Placet hoc quod ortaris; ita faciamus'. Tunc rex proiecit in directum a se bipennem suam, quod est francisca, et dixit: 'Sic fiatur ecclesia beatorum apostolorum, dum, auxiliante Domino, revertimur'. Commovit autem rex cunctum exercitum suum, populo A. Francorum Pectavis dirigit; ibi enim tunc Alaricus rex Gothorum commorabatur. Multa pars hostium per terreturium Toronicum transiebat. Precepit autem rex pro reverentia sancti Martini, nihil aliud nisi herbam presumerent ad eorum equos sustentandum. Direxit itaque nuncios rex ad beati Martini basilicam cum muneribus multis et equo suo velocissimo, quem rex amabat plurimum, et ait: Ite et forsitan aliquid victoriae et sancto sermone accipiatis ab scripturis sanctis'. Tunc, datis muneribus nunciis, dixit: 'Si tu, Domine, adiutor mihi es et gentem hanc incredulam tibi meis manibus tradideris, in ingressu sancti Martini dignatus esto mihi revelare, ut sciam, si propitius mihi sis, famulo tuo'. Venientibus autem pueris ad beati Martini ecclesiam, cumque ad ipsa limina pervenissent, primicerius ecclesiae hanc antephonam inposuit, dicens: Precincxisti me, Domine, virtutem ad bellum, subplantasti insurgentes in me subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdedisti. Quod psallentium ut audierunt, Domino gratias agentes, dimisso ibi equo regis et alia munera multa; cum letitia et exultatione nunciaverunt rege. Cum venisset autem rex ad fluvium Vincenna cum exercitu suo, in quo loco eum vadare de- A. beret, non inveniebat; inundaverat enim a multitudine pluviarum. Deprecatusque Dominum, ut ei vadum ostenderet, nocte illa fuit. Mane autem facto, cervia mire magnitudinis ante eos Domini nutu precedente, vadum ostendit, illaque vadante, populusque sequens vadavit. Veniente autem rege apud Pectavis, dum procul ab ecclesia sancti Hilarii tenturia fixisset, ea nocte farus ignea ex ea visus est exisse. Apparuit nempe super ipsa tenturia in auxilio Chlodovecho rege cum virtute beati Hilarii. Precepit autem rex hoste suo, ut nec cybo nec nullo stipendio de ipso paygo tollerent nec nulla spolia. Chlodoveus autem rex cum Alarico rege Gothorum in campo Vogladinse super fluvium Clinno miliario decimo ab urbe Pectava. Illisque inter se conpugnantibus, Gothi cum rege suo nimis conlesi, terga verterunt. Chlodoveus, sicut solebat, victor extitit, Cumque Alaricum interficeret, duo Gothi cum contis eum ex adverso in latera feriunt, sed propter luricam, qua indutus erat, eum non livoraverunt. A. Dominus autem adiuvabat eum in cunctis quae agebat. Maximus autem tunc ibi Arvernorum populus, qui cum Apollonare duce ibi venerat, corruit in gladio Francorum cum multis senatoribus. De hac pugna Amalricus evasit per fugam, filius Alarici; in Hispaniis regnum patris sui sagaciter recepit. Chlodoveus autem Theuderico, filio suo, per Albiensem et Rotinus civitatem et ad Arvernum dirigit. Qui pergens omnesque urbes illas a finibus Gothorum usque Burgundiam subiugavit et in potestate patris sui restituit. Regnavit igitur Alaricus annis 12. Chlodoveus quoque Burdigalensem civitatem totum hyemem resedit; thesauros vero plurimos Alarici regis de Tolosa abstullit. Omnesque urbes illas accipiens, Ecolosinam civitatem veniens, tantam gratiam ei Dominus contulit, ut in eius adventu muri eius corruerent. Interfectis Gothis, qui ibidem erant, ipsam urbem adprehendit, omnem terram illam subiugavit. In Sanctonico vel Burdigalinse Francos precepit manere ad Gothorum gentem delendam. Deinde A. Toronis civitate reversus, multa munera basilicae beati Martini tribuit. Equo vero, quem antea ad ipsam ecclesiam transmiserat, ad illos matricolarios datis centum soledis pro ipso equo, ut eum reciperet. Quibus datis, equus ille nullatenus movit. At ille ait: 'Date aliis centum soledis'. Cumque alios centum soledis dedissent, statim ipse equus solutus abiit. Tunc cum laetitia rex ait: 'Vere beatus Martinus bonus est in auxilio et carus in negotio'. Ab Anastasio imperatore codicellus accepit Chlodoveus rex pro consulatu, tuneca blatea indutus rex in basilica beati Martini, corona aurea in capite suo. Ascenso equo, aurum et argentum in atrium, quod est inter civitatem et ecclesiam beati Martini, presente populo manu propria aspersit atque voluntate benignissima dispensavit. Ab ea die tamquam consul aut augustus est appellatus. De Toronis autem egressus, Parisius civitate veniens, ibi sedem regni sui constituit.

## kap. 18 (MGH s. 271–273)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:18 -->

18. Deinde commotus contra Kagnacharium, parentem suum. Erat autem ipse Ragnacharius apud Camaracum civitatem effrenis in luxoria. Habebat quoque consiliarium nomine Faronem simile spurcicia lutulentum. Cum aliquid muneris aut cybi ei deferti essent, dicebat: 'Sint ista mibi et meo consiliario Farone'. A. Pro qua causa indignati Franci, qui erant cum eo, consentiebant Chlodoveo, commoventes eum adversus Ragnachario. Datisque eis Chlodoveus pro hac causa balteis et armellis adsimilatis de auro, – sed deintus aeramen et cobrium erat deauratum sub dolo factum, – pro munere leudibus Ragnacharii, qualiter super ipsum invitarent eum. Commoto Chlodoveus exercitu contra Ragnacharium, parentem suum, misit Ragnacharius speculatores adcognoscendum, interrogans, cuius esset hostis maior. Qui responderunt, mentientes: 'Tibi est fortior et tuo Farone consiliario'. Venientes autem Chlodoveus et Ragnacharius ad pugnam fortiterque inter se proeliantes, Ragnacharius caesum cernens exercitum suum, fugire nititur, sed ab ipsis traditoribus conprehensus, legatis a tergo manibus, una cum Ricchario, fratre suo, Chlodoveo presentantur. Cui dixit Chlodoveus: 'Quur humiliasti gentem nostram, ut te vincere permitteres? Nonne melius tibi fuerat mori?' Et elevata bipenne in caput eius defixit, et mortuus est. Conversus ad fratrem suum, ait: Si tu solacium fratri tuo prebuisses, ille legatus non fuisset'. Similiter et ipsum in capite percussum interficit, et mortuus est. Post mortem eorum cognoscent traditores eorum, aurum, quod a Chlodoveo acceperant, esse viciatum; dixerunt hoc rege. Rex A. respondens, dixit eis: 'Merito tale auro debet accipere, qui dominum suum ad mortem tradit. Sufficiat vobis vitam tantomodo habere concessam, ne inter tormenta deficiatis'. Illi haec audientes, gratiam et vitam solomodo optantes habere adeptam cupiebant, sibi sufficere dicentes. Fuerunt autem supradicto Ragnachario parentes; quorum frater Rignemiris nomine apud Cinnomannis civitate, iubente Chlodoveo rege, interfectus est. Quibus mortuis vel peremptis, omnem regnum eorum et thesauros Chlodoveus accepit, interfectisque multis et magnis regibus vel parentibus suis.

## kap. 19 (MGH s. 273–275)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:19 -->

19. Post haec omnia mortuus est Chlodoveus rex in pace et sepultus est in basilica sancti Petri apostoli, quam ipse vel regina sua aedificaverant. Mortuus est autem anno quinto, postquam cum Alarico rege Gothorum pugnavit. Regnavit quoque simul annis 30. A transitu sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis fuerunt anni cen- A. tum duodecim. Chrodchildis regina post mortem viri sui Toronis civitate frequ enter pergens, ad basilicam beati Martini diutissime commorata, Domino serviebat; Parisius raro visitabat. Igitur post mortem Chlodovechi regis hii quattuor filii eius, Theudericus, Chlodomiris, Childebertus et Chlotharius regnum eius inter se diviserunt equaliter. Habebat quoque Theudericus filium nomine Theudobertum strenuum et utilem, elevatique sunt in magna potentia. Amalricus quoque, filius Alarici regis Gothorum, sororem eorum ad coniugium petiit, Quam illi non negantes cum ornamentis optimis, eamque ipse sibi in matrimonium adsumpsit. In illo tempore Dani cum rege suo nomine Chochilaico cum navale hoste per alto mare Gallias appetent, Theuderico paygo Attoarios vel alios devastantes atque captivantes, plenas naves de captivis alto mare intrantes, rex eorum ad litus maris resedens. Quod cum Theuderico nuntiatum fuisset, Theudobertum, filium suum, cum magno exercitu in illis partibus dirigens. Qui consequens eos, pugnavit cum eis caede magna atque prostra- A. vit; regem eorum interficit, preda tullit et in terra sua restituit.

## kap. 20 (MGH s. 275–276)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:20 -->

20. In illis diebus Chrodchildis regina cum venisset Parisius, ait ad filios suos: Non me penitet, filii, vos dulciter enutrisse; precor, indignate iniuriam meam et patris mei et matris meae mortem vindicate'. Illi haec audientes, in ira magna commoti, cum maximo exercitu Burgundiam petunt contra Sisimundum et Gotmarum reges, filios Gundobado. Tunc temporis edificabat Sisimundus rex monasterium sanctorum martyrum Agaunensium in Burgundiam, sancti Mauricii cum sociis suis sex milia 600. Illi autem commoverunt hostem Burgundionum contra Chlodomirem regem et Childebertum et Chlotharium fratres, filiosChlodovechi. Illis inter se conpugnantibus, fugieruntque cesi Burgundiones cum Godmaro. A. Sisimundus vero dum ad Sanctos Agaunos fugiret, consequutusque est eum Chlodomiris adprehenditque eum cum uxore et filios eorum, captos in paygo Aurilianense eos adduxit atque in carcerem retrudi iussit. Beatus autem Avitus, qui erat tunc vir sanctus Dei abba in Aurilianis civitate, deprecabatur Chlodomirem, ut non occideret eos; sed, ille nolebat audire eum. Tunc interfecit tam Sisimundo et uxorem eius et filios eius proiecitque eum in puteum in loco qui dicitur Colomna vico.

## kap. 21 (MGH s. 276–277)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:21 -->

21. Post haec iterum commoto exercitu, Chlodomiris in Burgundiam pergens contra Godmarum. Cumque venissent cum magno hoste in paygo Viennense, in loco qui dicitur Visoroncia, Godmarus, locatis gentibus, cum Chlodomire proeliaretur, Burgundiones valde conlesi, cum Godmaro fugierunt. Cumque eos persequeretur Chlodomiris nimis valde, cucurritque antecedens eos cum equo veloce, in medio eorum ingressus. Qui ex adversa parte percussus, corruit et mortuus est. Quod videntes Franci, nimio dolore et ira commoti, Godmarum persequentes exterminant, Burgundiones peremunt, A. cunctasque regiones vastantes, a puero usque ad senem interementes, reversi sunt. Chlotharius haec audiens, uxorem fratris sui accepit in coniugium Gundeucam nomine. Filios quoque Chlodomire orfanos, Theudovaldo et Chlodoaldo, Chrodchildis regina nutriebat, eos secum retenens.

## kap. 22 (MGH s. 277–278)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:22 -->

22. In illo tempore Theudericus et Theudebertus, filius eius, et Chlotharius rex cum Francorum exercitu Renum transeuntes, in Toringam dirigunt contra Ermenfredum regem Toringorum. Haec audientes Toringi, fossatos fecerunt sub dolo, desuper cooperuerunt cispitibus. Cumque ad bellum ibidem pervenissent, intellegentes, quod equi eorum ibidem corruissent, indignati sunt valde. Fugit autem Ermenfredus cum Toringhis usque Onestrudem fluvium, illic eum persequentes Franci. Ibi reparatis viribus contra Francos, tanta caedis ibi fuit de Toringhis, ut ipse fluvius ex eorum cadaveribus repletus, Franci super eos tamquam per pontem transiebant et conculcabant. Totamque regionem illam vastantes atque captivantes, depopulant. Ermenfredus per fugam vix lapsus, evasit. Franci autem cum multa preda et spolia reversi sunt. Fuerunt enim Ermenfredo duo fratres A. Baldericus et Bertecharius. Post haec iterum Theudericus, data fide Ermenfredo rege, Tulbiaco civitate ad se eum venire fecit. Cumque super murum ipsius civitatis conloquerentur, conpulsus de muro urbis ipsius, corruit ad terram et mortuus est; suosque infantes Theudericus interficere rogavit.

## kap. 23 (MGH s. 278–279)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:23 -->

23. Childebertus quoque cum esset Arvernus civitate, misit soror eius, uxor Amalrici regis Gothorum, nomen puellae Chlodchildis regina, direxit de Hispania nuncios ad eum, dicens, quanta mala super ipsam insidiaretur propter catholicam fidem. Nam cum ad ecclesiam Christi iret orationem facere, stercora et multos fetores ipse super eam proiciebat atque eam in tantum verberabat, ut sanguinem inlitum sudarium suum fratri suo transmisit, dicens: Indignate, dulcissimi fratres, laborem et iniuriam meam, domni carissimi. Cum haec audisset Childebertus, in ira magna commotus, hostem maximum collegit, in Hispaniam direxit, A. pugnam iniit cum Amalrico. Gothi valde conlesi, Amalricus fugam vertit, naves parat ad fugiendum. Cumque adtingere conaretur ad ipsas naves, persequutusque est eum exercitus Childeberto. At ille victum se cernens, ad ecclesiam Christianorum fugire nitebatur. Sed antequam ad introitum ecclesiae pervenisset, quidam Francus lancea eum percussit, mortuusque est ibi. Tunc Childebertus Hispaniam devastans, Tulletum urbem ingressus, thesauros magnos inde abstullit; una cum sorore sua reversus est. Sed nescio quo periculo inminente, languore in ipso itinere mortua est. Parisius deportata, in basilica sancti Petri iuxta patrem suum sepulta est. Childebertus vero inter reliquos thesauros ministeria ecclesiarum detullit: de vasis Salomonis preciosissimis sexaginta calices, quindecim patenas, viginti capsas euangeliorum ex auro purissimo gemmario opere celatas, pulchre ornatas. Ille vero noluit ea confringere totaque per ecclesias dispensavit, distribuens cuncta ecclesiis.

## kap. 24 (MGH s. 279–282)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:24 -->

24. In illisdiebus Chrodchildis regina cum Parisius resederet, vidensque Childebertus rex, quod filios fratris sui senioris Chlodomire prefata regina, mater ipsius, A. enutriret et nimis eos diligeret, cogitans, quod reges eos facere cogitaret, dixit Chlothario, fratri suo: 'Mater nostra filios fratris nostri secum retinet et tenere diligit eosque in regno fratris nostri vult elevare. Consilio accepto, pertractare debemus, quid de eis faciamus, aut totundamus eos aut interficiamus regnumque fratris nostri, patris eorum, inter nos dividamus'. Miserunt autem ad reginam Parisius Archadium nobilem virum, industrium, dolose dicentes: 'Die matri nostrae, ut mittat ad nos filios fratris nostri, nepotes nostros, ut eos reges constituamus'. At illa credens, hoc verum esse, gaudens ipsos eis transmisit. At illi statim remiserunt Archadium ad reginam, dicentes: 'Haec sunt forfices, et ecce! gladius. Sie mandant filii tui, si vis tundere aut gladium peremere'. Illa vero pre nimio dolore et amaritudine cordis cum lacrimis ait: 'Satis undique me angustiae conpremunt. Si regnare non debent, quid mihi eos enutrisse fuit? Eis melius est mori quam tundere'. At ille renunciavit eis falsum, dicens: 'Sic dicit regina, mallet eos occidere quam totundere'. Nec mora etiam adprehendit A. Chlotharius puerum seniorem, proiecit in terram, defixit cultrum in ascella eius. Qui transverberatus, statim mortuus est. Frater quoque eius iunior, cum hoc vidisset, proiecit se ad pedes Childeberti, dicens flendo: 'Succurre mihi, piissime pater, ne et ego peream, sicut frater meus'. Tunc Childebertus commotus lacrimis, ait: 'Obsecro te, dulcissime frater, ut huius vita tua largitate mihi concedere iubeas, et quantumcunque volueris, pro hoc dabo tibi'. At ille in ira succensus, ait: Aut eice eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu es qui hoc malum consilium perpetrasti, et modo tu vis liberare eum?' Haec audiens Childebertus, proiecit eum a se. Chlotharius quoque elisit eum in terra, de fixo in ascella cultro, interficit eum, sicut fratrem eius, et pueros eorum nutricios similiter iugulavit; ascensisque equitibus, abscessit. Regina quoque haec audiens, cum nimio merore attrita, conpositis corpuscolis eorum, cum magno psallentio et inmenso luctu Parisius deportata corpuscola eorum sepelivit. Quorum unus erat decim annorum et alius septem. Tertius vero Chlodovaldus effugit et per auxilium puerorum fortium liberatus est. A. Qui postea, relictum regnum terrenum, ipse propria manu se totundit. Clericus factus est, bonis operibus praeditus, presbiter ordinatus, plenus virtutibus migravit ad Dominum, Noviente villa Parisiace suburbane depositus requiescit. Chrodchildis autem regina in elimosinis profluens, cum summa abstinentia et subrietate vitam degens.

## kap. 25 (MGH s. 282–285)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:25 -->

25. In illis diebus mortuus est Theudericus rex; regnavit autem annis 23. Theudobertus quoque, filius eius, regnum eius recepit. Post haec Childebertus et Theudobertus commoventes exercitum, contra Chlotharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, videns, quod exercitum eorum resistere non possit, in silva confugit in Arelauno fecitque combros, totamque spem suam in Dei pietate transfundens. Sed et Chrodchildis regina haec audiens, beati Martini sepulchrum abiit, ibique in oratione prosternitur, tota nocte vigilans, deprecans, ne inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque convenissent cum hostibus magnis contra Chlotharium, ut sequente die A. eum interficerent, mane facto, in loco, in quo erant congregati, orta est maxima tempestas, tenturia disrumpens, cum inmixtis fulgoribus; cuncta subvertit, inrumpentibus imbribus cum tonitruis validis. Illi vero prostrati, in terra corruentes, cesi grandinibus validis, graviter verberantes, corruunt. Nullum eis tegumen remansit, nisi clypeos tantum, hoc maxime timentes, ne ab igne celeste cremarentur. Sed et equi eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicensimo stadio reperirentur; multi enim de his non sunt inventi. Tunc illi a lapidibus cesi et humo prostrati, penitentiam agentes, veniam precabantur a Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlotharium vero neque una quidem gutta pluviae caecidit, neque ullatenus sonitus tonitrui est auditus, sed neque annilitus venti in illo loco senserunt. Illi quoque mittentes nuncios, pacem et concordiam petierunt. Qua data, ad propria sunt reversi. 2b. Post haec iterum Childebertus et Chlotharius, commoto exercitu magno, in Hispaniam dirigunt. In qua ingressi, ipsa terra vastantes succendunt, interficientes populum. Cesaragustanam civitatem cir- A cumdantes, obsederunt. Populus quoque, qui ibidem obsessus tenebatur, induti ciliciis, asperso capite cinere, in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, et cum tunica beati Vincenti martyris muros civitatis psallendo circuirent. Mulier es similiter indutae nigris palleis, dissolutas crinas, plangentes sequebantur, ut illic Ninivitarum ieiunium celebraretur. Hii quoque reges haec videntes, putabant, eos aliquid maleficii esse. Tunc adprebensum unum rusticum de civitate, interrogant ei, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: 'Domine, tunica beati Vincenti martyris deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant'. Et ille ait: 'Vade, dice episcopo civitatis, ut cum fiducia veniat ad nos, nihil dubitans'. Ille vero cum haec episcopo nunciasset, ipse cum muneribus occurrit eis, Childebertus quoque postolans, ut ei reliquias beati Vincenti daret. At ille dedit ei stolam eius. Tamen memorati reges, adquesita maxima parte Hispaniae, cum multis spoliis reversi sunt. Childebertus vero Parisius veniens, ecclesiam in honore beati Vincenti martyris edificavit. Tunc Theudobertus rex, filius Theuderici, in Italia cum hoste plurimo abiit. Langobardos devictos atque prostratos, maxima A. parte de ipsa terra vastavit ipsosque Langobardos tributarios subiugavit et reversus est cum multa spolia.

## kap. 27 (MGH s. 285–286)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:27 -->

27. Posthaec rex Theudobertus egrotans, febre valida correptus, mortuus est regnavit que annis 14. Regnum ipsius in superiores Francos in Auster; Theudovaldus, filius eius, accepit. Igitur bonae memoriae Chrodchildis regina bonis operibus predita, apud urbem Toronicam migravit ad Dominum plena dierum. Quae cum magno psallentio Parisius deportata, in sacrario basilicae sancti Petri ad latus Chlodovechi regis, viri sui, sepulta est, a filiis suis Childeberto et Chlothario regibus humata. Ibi et beatissima Genoveva sepulta est. Chlotharius quoque rex de diversis mulieribus septem filios habuit, id est de Ingunde Guntharium, Childericum, Chaerebertum, Guntramnum, Sighibertum et Chlodsindam filiam; de Charegunde A. quoque, sororem Ingundis, habuit Chilpericum; de Gunsinam habuit Chramnum. Per amorem enim Ingundis, eo quod esset pulchra et decora, et ipse esset nimis luxoriosus, Chaeregundem, sororem eius, in coniugium accepit. Theodovaldus autem rex, filius Theudoberti regis in Auster, egrotans febre valida, mortuus est regnavitque annis 7, regnumque eius Chlotharius rex cum thesauris multis accepit. Eo anno, rebellantibus Saxonibus, Chlotharius rex, commoto Francorum exercitu, contra eos pugnam iniit super Wisram fluvium, eorum exercitum maximum interficit, terraque eorum vastata, pervagans totam Toringam ac depopulans, proeo quod solacium Saxonibus prebuissent.

## kap. 28 (MGH s. 286–288)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:28 -->

28. Chramnus itaque, filius Chlotharii, pulcher et decorus, nimis acervus et calidus, qui cum ultra Ligere a patre missus in loco eius fuisset, coepitque regione illa valde iniquiter obpremere. Quod cum patri nunciatum fuisset, ille eum ad se venire precepit.; sed Chramnus noluit iussionem patris implere, durius agens. Willecharii filiam nomine Chaldam duxit uxorem. Adprehensos A. multos thesauros, Parisius veniens, cum Childeberto rege, patruelem suum, sacramento constrictus, iurans patri esse certissimum inimicum. Cum autem Childebertus rex egrotare coepisset, diutissime apud Parisius febribus decubans, mortuus est; in basilica beati Vincenti martyris, quam ipse construxerat, est sepultus. Cuius regnum et thesauros Chlotharius rex accepit. Chramnus quoque cum evadere non possit patri, Brittaniis petiit. Ibi cum Conober Brittanorum rege ipse et uxor eius et filiae eius latuerunt. Willecharius autem, socer eius, Toronis ad basilicam sancti Martini confugit. Tunc ipsa basilica per peccata Willecharii et uxoris eius succensa est. Quam postea Chlotharius rex ab stagno cooperire iussit et in illa ut prius fuerat elegantia reparavit. Post haec Chlotharius rex, commoto exercitu, contra Chramnum in Brittaniis frendens direxit; sed et Chramnus nec timens, contra patrem ad bellum cum Conober regem Brittanorum egreditur. Cumque fortiter conpugnarent, Chlotharius rex commotus lacrimis, aiebat: 'Respice, Domine, de caelo et iudica iuste, illudque inter Absalonem et patrem eius A. David posuisti'. Confligentesque pariter, Brittanorum rex in fugam vertitur, ibiqui et caecidit. Chramnus quoque, dum per fugam evadere conaretur, navesque in mare paratas habens; sed, dum uxorem et filios liberare voluit, ab exercitu patris oppressus, captus atque legatus est. Quod cumChlothario rege nunciatum fuisset, iussit eum cum uxore et filiabus igne consumi. Inclusique tugurium cuiusdam pauperculae, Chramnus super scamnum extensus, orario suggillatus est; et sic postea super eos ipsa casella incensa cum uxore et filiabus est.

## kap. 29 (MGH s. 288–291)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:29 -->

29. Tunc quoque in illis temporibus beatissimus Medardus episcopus plenus virtutibus preclaris et gloria migravit ad Dominum. Quem Chlotharius rex Suessionis civitate cum magno psallentio gloriose sepelivit, tribuens illic multis facultatibus. Rex vero Chlotharius ad beati Martini sepulchrum abiit, illicS diutissime orans, ibique multa munera largitus, per multas basilicas sanctorum plurima dona tribuens. Post haec dum in Cocia silva venationem exerceret, a febre valida correptus, exinde Conpendio villa rediit. In qua cum graviter vexaretur, dicebat: 'WA WA! Quid putatis, qualis est ille Rex celestis, qui A. sic tam magnos reges interficit?' In hoc enim tedio positus, spiritum exalavit. Anno 51. regni sui obiit. Quem quattuor filii sui cum magno honore Suessionis deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Chilpericus vero post patris sui mortem thesauros, qui in villa Brinnaco erant congregati, accepit et ad Francos utiliores petiit ipsosque munera multa deditus sibi subdedit. Et mox Parisius ingreditur sedemque Childeberti regis occupavit; sed non diu licuit ei hoc possidere. Nam coniuncti fratres eius eum exinde expulerunt, et sic inter se hii quattuor, id est Charebertus, Guntramnus, Chilpericus atque Sighibertus, di visionem legitimaminter se fecerunt. Accepitque Charebertus regnum Childeberti sedemque constituit Parisius; Guntramnus regnum Chlodomiris accepit, Aurilianis sedem instituit; Chilpericus vero regnum Chlotharii, patris sui, accipiens, Suessionis civitate sedem statuit; Sighibertus autem regnum Theuderici accepit, sedem habere Remus civitate constituit. 30, Igitur post mortem Chlotharii regis Chuni commoti, cum cagano rege suo Gallias venire distinant. Contra quos Sighibertus exercitum movit, contra eos fortiter pugnaturus accessit. Chunos prostravit atque de vicit et in ore gladii eos fugavit. Sed postea rex eorum amicicias cum Sighiberto petiit A. et per missos suos pacem cum eo postolavit reversusque est in terram suam. Dum autem illic moraretur Sighibertus, Chilpericus, frater eius, hoste collecto, Remus pervasit, Campania succensa atque predata vastavit. Sighibertus quoque rediens victor a Chunis, contra Chilpericum exercitum commovit s, Suessionis civitate occupavit, ibique invento Theudoberto, filio Chilperici, adprehendit et in exilio transmisit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit. Quo victo atque fugato, civitates suas in sua dominatione restituit. Theudobertum vero, filium eius, apud Ponticonem villam custodire iussit per annum integrum. Quem postea, clemens ut erat, muneribus ditatum patri reddidit sanum, data sibi sacramenta, ne umquam contra eum agere deberet. Quod postea, peccatis ingruentibus, fuit inruptum. Charebertus rex Ingobergam duxit uxorem, habebat que ipsa regina puellas duas, cuiusdam pauperis filias, nimis pulchras et speciosas. Nomen senioris Marcovefa, nomen vero iunioris Meroflidis vocabatur. In quarum amore rex Charebertus nimis exarserat. Ingoberga quoque adfligebat eas nimio odio pro hac causa; nam et patrem earum conpositorem laneficii fiere iusserat. Ob hoc nimis iratus rex Charebertus, Ingobergam reliquit, Merofledem accepit ad uxorem. Post haec et Merovefam, sororem eius, iterum ad coniugium copulavit. Pro qua causa a sancto Germano Parisiorum episcopo excommunicatus ab utrisque est. Sed cum eam A. rex relinquere nollet, percussa a iudicio Dei, mortua est.

## kap. 31 (MGH s. 291–293)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:31 -->

31. Non post multum tempus Charebertus rex mortuus est, Blavia castello in basilica sancti Romani sepultus. Cumque Sighibertus rex videret, quod fratres eius indignas sibi uxores acciperent et ancillas ad coniugium copularent, legationem in Hispaniam mittit et cum multis muneribus Brunchilde, Athanagildo regis filia, petiit, Erat enim puella elegans opere, pulchra ac ingeniosa. Quam pater eius non denegans, cum magnis thesauris ipsius rege direxit. Ille quoque cum magno apparatu et inmenso gaudio eam accepit uxorem. Et quia Arriana lege subiecta erat, eam Sighibertus rex in nomine sanctae Trinitatis baptizare precepit. Haec videns Chilpericus rex, cum iam plures haberet uxores, sororem Brunchildis nomine Galsuintam expetiit, promittens per legationem alias uxores dimittere. Pater vero eius has promissiones audiens, ipsam filiam suam cum multis thesauris ei transmisit. Nam ipsa Galsuinta senior aetate erat de Brunchilde. Cbilpericus enim cum magno gaudio eam in coniugio suscepit, et A. ipsa in nomine sanctae Trinitatis baptizata, christiana magna effecta est. Per odium autem Fredegundis valde pessime ortum est iuter eos grande scandalum. Dicebat illa ad regem Galsuinta tantas iniurias sufferre non posse propter ipsam inimicam Fredegundem; petiit, ut, relictis tbesauris, quos secum ab Hispania adtulerat, libera eam redire permitteret ad patrem suum. Sed ille eam mollibus verbis blandiebatur. Post haec per consilium pessimum Fredegundis eam per noctem in strato suo strangulavit. Post cuius obitum ob eius meritum virtus a Deo ostensa est. Quo facto, fratres Chilperici hoc indignantes, eum de regno eiecere voluerunt. Habebat tunc Chilpericus tres filios de Audovera regina sua, id est Theudobertum, Merovechum et Chlodovechum. Nunc autem ad coepta redeamus, qualiter Fredegundis domina sua Audovera regina decepit. Nam ipsa Fredegundis ex familia infima fuit. Cum autem Chilpericus rex in hostem cum Sighiberto, fratre suo, contra Saxones ambulassent, Audovera regina gravida remansit, quae peperit filia. Fredegundis vero per ingenium consilium dedit ei, dicens: Nomina mea, A. ecce ! dominus meus rex victor revertitur; quomodo potest filiam suam non baptiza tam gratulanter recipere ?' Cum haec audisset regina, baptistyrium preparare precepit vocavitque episcopum, qui eam baptizare deberet. Cumque episcopus adfuisset, non erat matrona ad presens, qui puellam suscipere. deberet. Et ait Fredegundis: 'Numquam similem tuae invenire poterimus, qui eam suscipiat. Modo tumet ipsa suscipe eam'. Illa vero haec audiens, eam de sacro fonte suscepit. Veniens autem rex victor , exiitque Fredegundis obviam ei, dicens: 'Deo gratias, quia dominus noster rex victoriam recepit de adversariis suis, nataque est tibi filia. Cum qua dominus meus rex dormiet hac nocte, quia domina mea regina conmater tua est de filia tua Childesinda ?' Et ille ait: 'Si cum illa dormire non queo, dormiam tecum'. Cumque introisset rex in aulam suam, occurrit ei regina cum ipsa puella, et ait ei rex: 'Nefanda rem fecisti per simplicitatem tuam; iam coniux mea amplius esse non poteris'. Rogavitque eam sacro velamine induere cum ipsa filia sua. Dedit ei predia multa et villas; episcopum vero, qui eam baptizavit, exilio condempnavit. Fredegunde vero copulavit ad reginam.

## kap. 32 (MGH s. 293–297)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:32 -->

32. Tunc Iustinianus imperator apud A. Constantinopolim civitatem obiit; Iustinus ambivit imperium. Chlodoveus quoque, iunior filius Chilperici, abiit usque Burdigalem urbem. Cum illic, nullo inquietante, resederet, Sigulfus quidam a parte Sighiberti regis missus cum exercitu, se super eum obiecit. Quem fugientem cum tubis et bucinis quasi fugientem cervum insequebatur; qui vix ad patrem labens, Parisius pervenit. Chilpericus quoque Theudobertum, filium suum seniorem, qui antea Sighiberto iuraverat, ultra Ligere cum hoste direxit. Qui abiens, civitates Sighiberti, avuncoli sui, pervasit, id est Toronis, Pectavis vel reliquas. Apud Pectavos autem contra Gundoaldum ducem pugnavit; conlesusque exercitus Gundoaldo fugiit. Magnamque illic cedem Theudobertus de hoste Gundoaldo fecit. Commoto in de exercitu, Lemoficinum Cadurcinumque abiit easque pervasit atque vastavit; ecclesias multas incendit, ministeria distrahit, clericos interficit, monasteria virorum deiecit, puellarum deludit et cuncta devastat. Fuitque illo tempore peior in ecclesiis gemitus quam tempore persequutionis Maximiani et Diocliciani imperatorum . Cumque has discordias inter hos fratres disseminare viderentur, commoto iterum Chilpericus exercitu usque Remus accessit, cuncta incendens atque debellans. Quod audiens Sighibertus, convocans gentibus illis, quae ultra Renum sunt, Parisius venit et contra fratrem A. suum ire disponit, mittens nuncios Dunensibus vel Toronicis, ut contra Theudobertum ire deberent. Quod illi dissimulantes, rex Godeghiselum et Guntramnum duces in capite dirigit. Qui commoventes exercitum, ad versus eum pergunt. Ille e quoque derelictus a suis, cum paucis remansit, sed tamen ad bell um exire non dubitavit. Venientesque ad pugnam, Theudobertus devictus prosternitur mortuusque est ibi. Ab Aunulfo quoque duce collectus, Ecolosinam civitatem deportatus, ibidem sepultus es t. Chilpericus enim per Rothomaginsem fugiens, cum uxore sua ac filiis Turnacum civitatem ingressus, ibi se reclusit et communivit. Sighibertus vero civitates illas quae ultra Parisius sunt positae usque Rothomacum accepit. Regressus inde, Parisius introiens, ibique ad eum Brunchildis cum filiis suis venit. Tunc Franci, qui quondam ad Childebertum seniorem aspexerant, ad Sighibertum legationem mittentes, ut ad eos veniret, et illi, Chilpericoy derelicto, ipsum super se regem stabilirent. Ille haec audiens, misit qui fratrem suum in super memoratam civitatem [Turnacum] obsederent, et ille cum exercitu sequeretur eos. Tunc beatus Germanus episcopus dixit: 'Si abieris et fratrem tuum interficere nolueris, vivis et victor redis; sin autem aliud cogitaveris, morieris. Sic enim Dominus per A. 3alomonem ait: Foveam, quem fratri tuo parabis, in eam cadebis'. Quod ille audire neglexit. Venientem autem illum apud villam cui nomen est Victoriacum, collectus est ad eum omnis exercitus, inpositumque super clypeum regem super se statuunt. Tunc Fredegundis inebriavit duos pueros Taraonenses dixitque eis: 'Audite consilium meum et pergite ad Sighibertum et simulantes fingite, ut eum regem levare debeatis super vos, eumque interficite. Si evadetis vivi, ego mirifice honorabo vos et filios vestros. Si autem illic peritis, ego pro vobis elymosinas multas per loca sanctorum dare promitto'. Illi vero nec dubii, fero ut erant corde, ad eum venientes, eum alia causa suggerere simularent, abstractis scramsaxis, utraque ei latera feriunt. At ille vociferans ac corruens, emisit spiritum mortuusque est. Illic et homicidae illi corruerunt. Chilpericus namque nesciens, esse mortuum fratrem suum, timebat alia die sequente a fratris hoste esse occupatum, usque quod Fredegundis rei veritatem ei predixit, mortuum esse fratrem suum. Tunc egressus Chilpericus a Turnaco eum uxore sua ac populo, A. vestitum Sighiberto vestibus ornatis apud Lambrus vicum sepelivit. Unde postea Suessionis in basilica sancti Medardi iuxta patrem suum Chlotbarium sepelierunt. Mortuus est autem anno 14. regni sui. Illoque mortuo, Brunchildis cum filiis suis Parisius resedebat plena luctu, nesciens pre dolore, quid agere deberet. Gundoaldus dux adprehensum Childebertum, filium eius parvolum, furtim per noctem abstullit et cum eo in Auster fugit; collectisque gentibus, super quas pater eius regnaverat, regemque eum constituerunt.

## kap. 33 (MGH s. 297–299)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:33 -->

33. Chilpericus vero rex Parisius veniens, adprehensamque Brunchildem apud Rothomaginsem civitatem in exilio retrusit thesaurosque eius, quos Parisius detulerat, abstulit; filias eius Meldis urbe tenere precepit. Chilpericus enim filium euum Merovechum cum exercitu ultra Ligere dirigit. At ille, relictam ordinationem patris, tunc per Cinnomannicum reversus, matrem suam Audoveram visitare se fingeret, Rothomacum civitatem veniens, ibique Brunchilde reginae coniungitur eamque sibi A. in coniugium copulavit. Haec audiens Chilpericus, quod scilicet contra fas et legem canonicam uxorem avuncoli sui accipisset, nimis amarus festinanter ad ipsam urbem perrexit. Illi vero cum cognovissent, quod eos separate decerneret, ad basilicam sancti Martini, quae est lineis tabolis super murum constructa, confugiunt. Rex vero cum eos per ingenium inde eiecere non posset, dolose eis iurans, quia, si voluntas fuerit, ille eis nequaquam separaret. Haec sacramenta illi audientes, de ipsa basilica egressi sunt; exosculatisque dolose, aepulavit cum eis. Post paucos autem dies, ipso Merovecho adsumpto, Suessionis civitate rediit. Cum ibidem morarentur, de Campania hoste collegunt contra Chilpericum. Ille similiter exercitum commovit, ad pugnam dirigit. Campanienses nimis cesi, in fugam dilabuntur, multosque ibi nobilissimos viros occidit. Quae postquam acta sunt, rex Chilpericus propter coniugationem Brunchildis vel eius maleficia Merovechum suspectum habebat de ipso hoste ac pugna, inritante Fredegunde. Tunc expoliatum eum ab arma commen datisque custodibus, tractans, quid de eo facere deberet. Post haec eum totundit ac presbiterum A. ordinare precepit, cum veste sacerdotale monasterium Aninsola in Cinnomannicum eum direxit, ut illuc regulare ordine vivere deberet. Illo namque tempore beatus Germanus Parisiorum episcopus plenus virtutibus migravit ad Dominum; in basilica sancti Vincenti cum gloria sepultus est. Post haec Childebertus iunior legationem ad Chilpericum misit propter Brunchildem, matrem suam. Ille quoque pacifice reddedit eam. Tunc Samson, filius Chilperici, mortuus est.

## kap. 34 (MGH s. 299–301)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:34 -->

34. Chilpericus autem rex discriptiones novas et graves per consilium Fredegundis in cuncto regno suo fieri iussit. Pro qua causa multi relinquentes terras, villas, civitates vel possessiones proprias, alia regna petierunt, dicentes, se melius esse peregrinare quam tale periculo subiacere. Sic enim fuerat statutum, ut possessor de propria terra unam anforam vini per arpennem redderet. Sic et de reliquis terris ex universa substantia faciebant; similiter et de mancipiis cuncta agebantur. Populus vero valde oppressus, vociferabatur ad Dominum. Eo tempore rex Chilpericus graviter egrotavit. Quo recuperante, filius eius iunior, necdum A. baptizatus, egrotare coepit. Qui baptizatus, vix convaluit, fraterque eius senior nomine Chlodobertus huic morbo corripitur valida tabe, Fredegundis plena dolore filiorum et gemitu ait ad regem, repenitens: 'Nos diu male agentes pietas divina sustentat; nam nos sepe febribus et aliis malis corripuit, et emendare neglegimus. Ecce iam perdimus filios ! Ecce iam eos lacrimae pauperum, lamenta viduarum, suspiria orfanorum interemunt! Ecce auri et argenti inmensa pondera, cellaria et horrea plena redundant, et nescimus, cui congregamus ea! Ecce quod pulchrius habebamus perdimus ! Quid nobis proderunt ista omnia ? Nunc vero placeat tibi consilium meum, et iube reddere quod male pervasimus et discriptiones novas, quas iniuste, iniquiter fecimus, iube incendere, ut, si natos perdimus, vel poenam perpetuam evadamus.' Tunc rex conpunctus corde, tradidit omnes discriptiones iniquas ad conburrendum in igne. Post haec puer parvolus, filius eius, moritur. Quem cum grande merore Parisius in basilica sancti Dionisi martyris deportantes, sepelierunt. Deinceps Chlotbertus, filius eorum alius, cum nimis egrotaretur, conponentes eum in feretro, Suessioiiis basilicam sancti Medardi duxerunt. Proicientesque eum ad sanctum sepulchrum, voverunt vota pro eo; sed media nocte deficiens, mortuus est. Quem in basilica sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani sepelierunt. A. Magnus quoque planctus hic omni populo fuit; nam mulieres cum viris suis lugentes flebant, nigris vestibus indutae, percussa pectora, hoc funus sunt prosequutae. Multa munera ac dona Chilpericus rex ecclesiis vel pauperibus et multis villabus est largitus.

## kap. 35 (MGH s. 301–304)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:35 -->

35. Eo anno Iustinus imperator amens effectus, 18. anno imperii sui apud Constantinopolim civitatem obiit. Tiberius quoque imperium eius suscepit. Post haec Theudericus puer, filius Chilperici, mortuus est. Peperit quoque alium filium his diebus Fredegundis, quem Chlotharium vocaverunt. Hic fuit postea rex magnus, qui genuit Daigobertum. . Childebertus itaque rex Auster cum hoste in Italia abiit, ipsam devastavit et tributariam fecit. Maxime quoque discordiae in illis diebus inter Chilpericum et Childebertum, nepotem suum, A. crescebant. Inritabant enim eos ex utrisque partibus Fredegundis et Brunchildis. Eo quoque tempore mortuus est bonae memoriae domnus Guntramnus rex, frater Chilperici regis; Cabillonno civitate Burgundiae in basilica sancti Marcelli martyris sepultus est. Regnavit autem annis 31. Fredegundis vero filiam suam nomine Ricchunde cum magnis opibus et infinitis thesauris in Hispaniis Leubighildum regem uxorem filii sui cum magna legatione Gothorum direxit. Erat autem Fredegundis regina pulchra et ingeniosa nimis atque adultera. Landericus quoque tunc erat maiorum domus palacii, vir ingeniosus ac utilis, quem memorata regina diligebat multum, quia in luxoria commiscebatur cum ea. Quadam die maturius mane cum rex ad venationem exercendam de villa Calense in Parisiaco dirigeret, cum amaret eam nimis, reversus in camara palacii de stapplo equitum, illa caput suum abluens aqua in ipsa camara, rex vero retro veniens, eam in natibus suis de fuste percussit. At illa cogitans, quod Landericus esset, ait: 'Quae sic facis, Landerice ?' Bespiciens sursum viditque, A. quod rex esset; expavit vehementer. Rex vero nimis tristis effectus, in ipsa venatione perrexit. Fredegundis itaque vocavit ad se Landericum et enarravit haec omnia, quae rex fecerat, dicens: 'Cogita, quid agere debeas, quia crastina die ad tormenta valida exibimur'. Et ait Landericus, contritu spiritu, commotus lacrimis, dicens: 'Tam mala hora te viderunt oculi mei! Ignoro enim, quid agere debeam, quia conpremunt me undique angustiae'. Et illa dixit ei: 'Noli timere, audi consilium meum, et faciamus hanc rem, et non moriemur. Cum autem rex de venatione, clauso iam die, ad noctem advenerit, mittamus qui eum interficiat, et proclament, quod Childebertus rex Auster insidiatus ei fuisset. Illoque roortuo, nos cum filio meo Chlothario regnemus'. Cumque nox advenisset, revertente Chilperico rege de venatione, emissae homicidae inebriati a vino a Fredegunde, dum rex de equo discenderet, euntibus reliquis personis ad mansiones suas, ipsi gladiatores percusserunt regem in ventrem suum duobus scramsaxis. At ille vociferans, mortuus est. Adclamaverunt autem insidiatores, quos regina miserat: 'Insidiae, insidiae sunt haec Childeberto rege Austri super dominum nostrum'. Tunc exercitus huc A. illucque discurrentes, cum nihil invenissent, reversi sunt ad propria sua. Mallulfus itaque Silvanectinsis episcopus, qui in ipso palatio tunc aderat, indutumque eum vestibus regalibus, in nave levato, cum hymnis et psallentio cum Fredegunde regina vel reliquo exercitu Parisius civitate in basilica beati Vincenti martyris eum sepelierunt. Regnavit enim annis 23. Fredegundis autem cum Chlothario rege parvolo, filio suo, et Landerico, quem maiorum domo palacii elegerunt, in regno resedit. Franci quoque predicto Chlothario rege parvolo super se in regnum statuerunt.

## kap. 36 (MGH s. 304–306)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:36 -->

36. Audiens autem Childebertus rex Auster, filius Sighiberti, nepus Chilperici, avuncolo suo mortuo et maleficia Fredegundis reginae, hostem collegit. Nam, defuncto Guntramno, patruelem suum, regnum Burgundiae ipse acceperat. Burgundiones et Austrasii superiores Franci simul commoti grande exercitu, valde Campanias digressi, paygo Suessionico cum Gundoaldo et Wintrione patriciis vastantes ingrediuntur. Haec audiens Fredegundis, cum Landerico et reliquos Francorum duces hostem congregat. Brinnacum villa veniens, multa dona et munera Francis ditavit, eosque ad pugnandum contra inimicos eorum A. coortans. Cum dedicisset, quod nimis esset exercitus Austrasiorum, coniunctis simul, consilium dedit Francos, qui cum ea erant, dicens: 'De nocte consurgamus contra eos cum lucernis, portantes socii, qui nos precedunt, ramis silvarum in manibus, tintinnabolis super equos legatis, ut nos cognoscere ipsorum vigiles custodes hostium non queant. Inluciscente inicium diei, inruamus super eos, et forsitan eos devincimus'. Placuitque hoc consilium. Cum denunciatum fuisset placitum, qua die ad preliandum in loco nuncupante Trucia in paygo Suessionico convenire deberent, illa, sicut consilium dederat, de nocte consurgens, cum armorum apparatu, cum ramis in manibus vel reliqua quae superius diximus, ascensis equitibus, Chlothario parvolo rege in brachia vehitans, usque Trucia pervenerunt. Cum autem custodes hostium Austrasiorum ramis silvarum quasi in montibus in agmine Francorum cernerent et tinnitum tintinnabulorum audirent custodes, dixit vir ad socium suum: 'Nonne crastina die in illo et illo loco campestria erant, quomodo silvas cernimus?' Et ille inridens? dixit: 'Certe inebriatus fuisti, modo deleras. Non audis tintinnabula equorum nostrorum iuxta ipsam silvam pascencium ?' Cum haec agerentur, et aurora diei inicium daret, inrueruntque Franci cum strepitu tubarum super Austrasiis et Burgundiones dormientibus A. cum Fredegunde vel Chlothario parvolo interfeceruntque maxima parte de hoste illo, innumerabilis multitudo, maximus valde exercitus, a maiore usque ad minorem. Gundoaldus quoque et Wintrio per fugam dilapsi, vix evaserunt. Landericus vero insequutus Wintrione, ille per auxilium equi velocissimi evasit. Fredegundis vero cum reliquo exercitu usque Remus accessit, Campaniam succendit atque vastavit. Cum multa preda atque spolia reversa est Suessionis civitate cum exercitu suo.

## kap. 37 (MGH s. 306–307)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:37 -->

37. Eo tempore Childebertus rex Auster habebat filios duos, seniorem ex concubina nomine Theudeberte, iuniorem vero ex regina nomine Theudericum; ipsumque cum ava sua Brunchilde in Burgundiam in regno Guntramni regis magni direxit. Eo enim tempore mortua est Fredegundis regina senex et plena dierum. , Parisius in basilica sancti Vincenti martyris sepulta. Theudericus itaque rex Burgundiae erat pulcher et strenuus ac calidus nimis. Per consilium avae suae Brunchilde hoste maximo ex Burgundia congregans, contra Chlotharium, patruelem suum, dirigens, Chlotha- A. rius haec audiens, commoto Francorum exercitu, contra eum festinus perrexit. Convenientesque simul cum hostibus, in paygo Sennonico super fluvium Aroanna pugnam invicem concitantes, tantus populus ibidem caecidit, ut ipse fluvius de corporibus mortuorum repletus, illa aqua currere non valeret pre sanguine coacolato. In ipsa pugna fuit angelus Domini gladio evaginato super ipso populo. Chlotharius rex lesum cernens exercitum suum, in fugam dilapsus, secus fluvium Sequana Malitonensem castrum ingressus, postea Parisius penetravit. Theudericus vero regionem illam devastans atque succendens usque Iscionam vicum, cum multa spolia reversus est.

## kap. 38 (MGH s. 307–309)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:38 -->

38. Chlotharius nainque a Parisius exiit et Arelauno silva ingressus est. Brunchildis enim cotidie peiora consilia ipsius Theuderico ministrabat, dicens: 'Quare neglegis et non requiris thesaurum patris tui ac regnum eius de manu Theudoberti, cum scias, eum non esse fratrem tuum, quia in adulterio in con- A. cubina patris tui procreatus fuit?' Haec audiens Theudericus, fero ut erat corde, hostem plurimum commovit, contra Theudobertum, germanum suum, direxit. Tulbiecum castrum ad pugnam egressi sunt. Illis fortiter pugnantibus, Theudobertus lesum videns exercitum suum, in fuga versus, Colonia civitate ingreditur. Theudericus itaque terra Riboariense succendens ac devastans, populus ille sub eius manibus se tradedit, dicens: 'Parce, domine rex, nos et terra nostra, – iam tui sumus, – noli amplius delere populum'. Et ille dixit: 'Aut adducite mihi vivo Theudoberto aut absciso caput eius mihi adferte, si vultis, ut vobis parcam'. Illi enim ingressi in illa civitate, alia pro aliis mentientes, Theudoberto dixerunt: 'Sic mandat frater tuus: Redde thesaurum patris tui, quod apud te retenes, et sic postea ille revertetur cum populo suo'. Cum haec ei mentiti dixissent, ille cum eis in palacium thesauris sui intravit. Cumque, apertas arcas thesaurorum, ornamenta requireret, unus ex eis, abstracto gladio, a retro eum in cervice percussit, et accepto caput eius sustullerunt per murum civitatis Coloniae. Theudericus namque haec videns, ipsam civitatem adprehendens, thesauris magnis acceptis. A. Cum ei ipsi Franci seniores sacramenta iurarent in basilica sancti Gereonis martyris, visum ei fuit, ut percussus fuisset in latere dolose. Et Mixit: 'Observate ad hostia; nescio, quis me de istis periuratis Riboariis percussit'. Cumque revolvissent vestimenta eius, non aliud invenerunt, nisi signum parvolum purporeum. Inde enim cum multa spolia reversus, cum filiis ac filia pulchra Theudoberti regis, fratris sui, reversus est urbem Mettinsem, ibique Brunchildis regina advenerat. Adprehensisque pueris, filiis Theudoberti, interficit. Minorem enim in albis, ad petram percussum cerebrum, elisit.

## kap. 39 (MGH s. 309–310)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:39 -->

39. Theudericus itaque videns pulchram filiam Theudoberti, neptem suam, volensque eam ad coniugium copulare. Cui dixit Brunchildis: 'Quomodo accipere potes filiam fratris tui ?' Et ille ait: 'Num tu mihi dixisti, quod non esset frater meus ? Quare fecisti in me hoc peccatum, ut fratrem meum occiderem, inimica mala?'. Et evaginato gladio voluit eam occidere. Illa vero a viris nobilibus, qui circumstabant, erepta, vix evasit, in camara domus elapsa. In odium nimium habita, pocionem venenatam, per A. manus ministrorum maleficium ei porrigens. Theudericus rex haec ignorans, bibit, elanguensque, inicum spiritum in peccatis deficiens, mortuus est. Filios eius parvulos ipsa Brunchildis occidit.

## kap. 40 (MGH s. 310–311)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:40 -->

40. His regibus mortuis, Burgundiones et Austrasii, cum reliquis Francis pace facta, Chlotharium regem in totis tribus regnis in monarchiam elevaverunt. Rex namque Chlotharius, commoto exercitu, in Burgundiam dirigit, Brunchilde, quasi ad coniugium accipere fingeret, ad se venire rogavit, tamquam ad pacem. Illa vero cultu regale ornata, ad eum ad castrum vel fluvium Tiroa venit. Qui cum eam vidisset, dixit: 'Inimica Domini, quur tanta mala perpetrasti et tanta genealogia regale interficere ausa fuisti?' Tunc coadunato exercitu Francorum et Burgundionum in unum, cunctis vociferantibus, Brunchilde morte turpissima esse dignissima, tunc, iubente Chlothario rege, in camelo levata, A. toto hoste gyrata, deinde equorum indomitum pedibus legata, dissipatis membris, obiit. Ad extremum sepulchrum eius ignis fuit, ossa ipsius conbusta. Rex vero, pacem per circuitum facta, reversus est. Gundolandus nobilis maiorum domus in aula regis, vir egregius atque industrius.

## kap. 41 (MGH s. 311–314)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:41 -->

41. Eratque Chlothario rege tunc filius nomine Dagobertus, puer efficax atque strenuus, ad omnia solers, versutissimus. Quem rex adultum una cum Pippino duce in Auster regnaturum direxit. Austrasiis vero Franci superiores congregati in unum, Dagobertum super se regem statuunt. In illis quoque diebus Saxones rebelles nimis cpmmoverunt exercitum gencium plurimarum contra Dagobertum regem vel Chlotharium. Dagobertus vero, collecto hoste plurimo, Renum transiit, contra Saxones ad pugnam exire non dubitavit. Illisque valide pugnantibus, Dagobertus super galea capitis sui percussus, abscisa particola de capillis eius ad terram, a retro stans armiger eius collegit A. eam. At ille lesum cernens populum suum, dixit ad ipsum puerum: 'Perge velociter festinus cum crine capitis mei nunc ad patrem meum, succurratque nobis, antequam cunctus exercitus corruat'. Qui cucurrit velociter, Ardinna. silva transit, usque fluvio penetravit. Illic Chlotbarius rex cum exercitu plurimo pervenerat. Cumque nuncius ille festinus adfuisset, deferens rege abscisa crine filii sui, ille nimio dolore commotus, cum strepitu tubarum de nocte consurgens, cum exercitu suo Renum transiit et in auxilium filii sui festinus pervenit. Cumque simul coniuncti in unum hilari corde manibus plauderentur, super Wisra fluvium tendentes, fixerunt tentoria. Bertoaldus 'dux Saxonorum ex alia parte ripae huius fluminis stans, paratus ad placitum, ut ad pugnam procederet, audiens hunc tumultum populi, interrogat, quid hoc esset. At illi responderunt, dicentes: 'Domnus Chlotharius rex venit, et ob hoc letantur Franci'. Qui respondit cum cacinno, dicens: 'Mentitos vos! delerare formidatis, cum Chlothario vobiscum habere dicitis, cum A nos eum mortuum auditum esse habemus'. Rex quoque illuc stans, lurica indutus, galea in capite crines cum canicie variatas obvolutas. Cumque discopertuss a galea apparuisset caput regis, cognovit eum Bertoaldus esse regem et ait: 'Tu hic eras, bale iumente?' Rex vero haec audiens, valde indignatus hoc convicium, Wisra fluvium ingressus cum equo velocissimo, transnatavit. Fero ut erat corde, Bertoaldum persequebatur, Francorumque exercitus sequenter regem natantes, vix fluvium cum Dagoberte transieban per gurgites inmensos. Rex itaque Chlotharius persequutus Bertoaldo, certabatur valde cum eo. Dixitque Bertoaldus: 'Recede a me, o rex, ne interficiam te; quia si prevalueris ad versus me, sic omnes homines dicent, quod servum tuum Bertoaldum gentilem peremisti; si autem ego interfieero te, tunc rumor magnus in cunctis gentibus audietur, quod fortissimus rex Francorum a servo sit interfectus'. Rex autem nequaquam adquievit dictis eius, sed magis consurgebat super eum. Equester itaque regis a longe sequutus rege, clamabat: 'Confortare contra adversarium tuum, domine mi rex!' Erantque manus regis valde graves; erat enim rex luricatus. Consurgensque rex super eum et interficit ipso A. Bertoaldo sustullitque caput eius in conto reversusque est ad Francos. Illisque lugentibus, – nesciebant, quid regi contigisset, – viso eo, gavisi sunt gaudio magno. Rex vero, tota terra Saxonorum vastata, populo illo interfecto, non ibi maiorem hominem viventem reliquit, nisi ut gladius suus, quod spata vocant, per longum habebat. Hoc signum in regione illa statuit, reversusque est rex victor in terra sua.

## kap. 42 (MGH s. 314–315)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:42 -->

42. Succedente vero tempore mortuus est Chlotharius rex senex regnavitque annis 44, regnumque eius Dagobertus rex, filius eius, ins monarchiam in totis tribus regnis sagaciter accepit. Fuitque ipse Dagobertus rex fortissimus, enutritor Francorum, severissimus in iudiciis, ecclesiarum largitor. Ipse enim elimosinarum copia de fisco palacii per ecclesias. sanctorum primus distribuere censum iussit. Pacem in cuncto regno suo statuit. In multis gentibus rumor eius personuit. Timorem et metum in universis regnis per circuitum incussit. Ipse pacificus, velut Salomon, quietus regnum obtenuit Francorum. A. Tunc et beatus Audoinus episcopus exortus enituit. Eo tempore, defuncto Gundolando maiorum domo inclito, Dagobertus rex Erchonoldo viro inlustre in maiorum domato statuit. Habebat igitur predictus rex ex regina sua Nanthilde de genere Saxonorum filios duos Sighiberto et Chlodovecho. Sighibertum vero, maiorem filium suum, in Auster una cum Pippino duce direxit in regno statuto; Chlodovecho quippe iuniore secum retenuit.

## kap. 43 (MGH s. 315–316)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:43 -->

43. Post haec igitur rex Daygobertus a febre valida correptus, egrotans mortuus est Spinogilo . villa in paygo Parisiacense urbis, in basilica beati Dionisii martyris sepultus. Plancxeruntque eum Franci diebus multis, regnavitque annis 44. Chlodovechmn, filium eius, Franci super se regem statuunt; accepitque uxorem de genere Saxonorum nomine Balthilde, pulchra omnique ingenio strenua. Post haec autem Sighibertus rex Auster, Pippino defuncto, Grimoaldo, A. filio eius, in maiorum domato instituit. Decedente vero tempore, defuncto Sighiberto rege, Grimoaldus filium eius parvolum nomine Daygobertum totundit Didonemque Pectavensem urbis episcopum in Scocia peregrinandum eum direxit, filium suum in regno constituens. Franc! itaque hoc valde indignantes, Grimoaldo insidias preparant, eumque exementes, ad condempnandum rege Francorum Chlodoveo deferunt. In Parisius civitate in carcere mancipatus, vinculorum cruciatu constrictus, ut erat morte dignus, quod in domino suo exercuit, ipsius mors valido cruciatu finivit.

## kap. 44 (MGH s. 316–317)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:44 -->

44. Eo tempore Chlodoveus brachium beati Dionisii martyris abscidit, instigante diabulo. Per id tempus concidit regnum Francorum casibus pestiferis. Fuit autem ipse Chlodoveus omne spurcicia deditus, fornicarius et inlusor feminarum, gulae et ebrietate contentus. Huius mortem et finem nihil dignum historia recolit. Multa enim scriptores eius finem condempnant; nescientes finem nequitiae eius, in incertum de eo alia pro aliis referunt. Nam ex Balthilde, regina eius, A. adserunt ei tres filios habuisse Chlotharium, Childericum atque Theudericum. Decedente itaque in extremis prefatum regem Chlodoveum, regnavitque annis 16. Franci vero Chlotharium, seniorem puerum ex tribus, regem sibi statuunt, cum ipsa regina matre regnaturum.

## kap. 45 (MGH s. 317–319)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:45 -->

45. Eo tempore, defuncto Erchonoldo maiorum domo, Franci in incertum vacellantes, prefinito consilio, Ebroino huius honoris altitudine maiorum domo in aula regis statuunt. In his diebus Cblotharius rex puer obiit regnavitque annis 4. Theudericus , frater eius, elevatus est rex Francorum. Childericum itaque, alium fratrem eius, in Auster una cum Vulfoaldo duce regnum suscipere dirigunt. Eo tempore Franci adversus Ebroinum insidias preparant, super Theudericum consurgunt eumque de regno deiciunt, crinesque capitis amborum vi abstrahentes, incidunt. Ebroinum totundunt eumque Luxovio monasterio in Burgundia dirigunt. In Austeru A. propter Childericum mittentes, accomodant. Et una cum Vulfoaldo duce veniens, in regno Francorum elevatus est. Erat enim ipse Childericus levis nimis, omnia nimis incaute peragebat, donec inter eos odium maximum et scandalum crevit, Francos valde oppremens. Ex quibus uno Franco nomine Bodilone ad stipitemi tensum cedere valde sine lege precepit. Haec videntes Franci, in ira magna commoti, Ingobertus videlicet et Amalbertus et reliqui maiores natu Francorum, sedicionem contra ipsum Childericum concitantesP. Bodilo super i eum cum reliquis surrexit, insidiaturus in regem; interficit una cum regina eius pregnante, quod dici dolor est. Vulfoaldus quoque per fugam vix evasit, in Auster reversus. Franci autem Leudesio, filio Erchonoldo, in maiorum domato palacii elegunt. Eratque ex Burgundia in hoc consilio beatus Leudegarius Augustudunensis episcopus et Gaerinus, frater eius, consentientes. Ebroinus capillis crescere sinens, congregatis in auxilium sociis, hostiliter a Luxovio caenubio egressus, in Francia revertitur cum armorum apparatu. Ad beatum vero Audoinum direxit, quid ei consilio daret. At ille A per internuntios hoc solum, scripta dirigens, ait: 'De Fredegunde tibi subveniat in memoriam'. At ille, ingeniosus ut erat, intellexit. De nocte consurgens, commoto exercitu, usque Isra fluvium veniens, interfectis custodibus, ad Sanctam Maxenciam Isra transiit; ibi quos repperit de insidiatoribus suis occidit. Leudesius una cum Theuderico rege et sociis quam plurimis per fugam evasit; Ebroinus eos persequutus est. Bacivo villa veniens, thesauros regales adprehendit. Deinde post haec Crisciaeco veniens, regem recepit. Leudesium, data fide, sub dolo ad se venire mandavit. Quo facto, Leudesium interficit; ipse principatum sagaciter recepit. Sanctum Leudegarium episcopum diversis poenis caesum gladio ferire iussit; Gaerinum, fratrem eius, dira poena damnavit. Reliqui vero Franci eorum socii per fugam vix evaserunt; nonnulli vero in exilio pervagati, a propriis facultatibus privati sunt.

## kap. 46 (MGH s. 319–320)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:46 -->

46. Eo quoque tempore, decedente Vulfoaldo de Auster, Martinus et A. Pippinus iunior, filius Anseghiselo quondam, decedentibus regibus, dominabantur in Austria, donec tandem aliquando hü duces in odium versi contra Ebroinum, exercitum plurimum Austrasiorum commotum, contra Theudericum regem et Ebroinum aciem dirigunt. Contra quos Theudericus et Ebroinus cum hoste occurrunt; loco nuncupante Lucofao simul coniuncti, sese invicem cede magna prosternunt. Corrueruntque ibi infinita turba populi. Austrasii devicti, in fugam lapsi, terga verterunt. Ebroinus eos cede crudelissima insequutus, maxima parte ex illa regione vastata. Martinus per fugam elapsus, Lauduno Clavato ingressus, illuc se reclusit; Pippinus autem altrinsecus evasit. Ebroinus itaque, patrata victoria, reversus est. Veniens cum exercitu Erchreco villa, ad Martinum dirigit nuncios, ut, data sacramenta, cum fiducia ad regem Theudericum veniret. Hoc dolose ac fallaciter super vacuas capsas ei iurantes, ille vero credens eos, Erchreco veniens, ibi cum sociis suis interfectus est.

## kap. 47 (MGH s. 320–322)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:47 -->

47. Ebroinus itaque magis ac magis Francos crudeliter oppremebat, donec A. tandem aliquando Ermenfredo Franco insidias parare dissimulat. Ille quoque per noctems clam super eum consurgens, atrociter prefatum Ebroinum interficit, atque ad Pippinum in Auster fugiens, evasit. Franci vero consilio pertractantes, Warattonem virum inlustrem in loco eius cum iussione regis maiorum domo palacii constituunt. Aecepit ipse Waratto inter s haec obsides a predicto Pippino et pacem cum eo iniit. Erat id temporis memorato Warattone filius efficax Sndustriusque 1, fero animo et acervis moribus, insidiator patris sui, eumque ab honore generositatis subplantans, eratque nomen eius Ghislemarus. Cui beatus Audoinus episcopus prohibuit, ne hac nequicia contra patrem inferret; quod ille audire contempsit. Fueruntque inter ipso Ghislemaro et Pippino bella civilia et multae discordiae. Qui ob iniurias patris vel alia peccata crudelia a Deo percussus, iniquissimum spiritum exalavit, iuxta quod sanctuss Audoinus ei predixerat. Illoque defuncto, Waratto iterum honore pristino nanctus est. Sub his diebus beatus Audoinus Rotomagensis episcopus plenus A. dierum ac virtutibus preclarus Clepiaco villa regale in suburbana Parisiorum civitate migravit ad Dominum; cum gloria basilica sancti Petris apostoli Rothomacum civitate sepultus est.

## kap. 48 (MGH s. 322–323)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:48 -->

48. Succedente quippe temporum curricola predictus Waratto defunctus est; fuitque ei matrona nobilis ac ingeniosa nomine Anseflidis. Franci nempe in diversa tendentes, vacellabant. Interdum Bercharium quondam statura pusillum, sapientia ignobilem, consilio inutile, in maiorum domato oberrantes statuunt Franci in invicem divisi. Pippinus ab Austrasiis consurgens, commoto hoste quam plurimo, contra Theudericum regem et Bercharium aciem dirigit. Convenientesque ad proelium in loco nuncupante Textricio, illisque inter se belligerantibus, Theudericus rex una cum Berchario maiorum domo terga verterunt. Pippinus quoque victor extitit. Cedendum itaque tempore ipse Bercharius ab A. adulatoribus occisus est, et, instigante Anseflide, post haec Pippinus Theuderico rege coepit esse principale regimine maiorum domus. Thesauris acceptis, Nordebertum quondam de suis cum rege relictum, ipse in Austria remeavit. Eratque Pippino principe uxor nobilissima et sapientissima nomine Plectrudis. Ex ipsa genuit filios duos: nomen maioris Drocus, nomen vero minoris Grimoaldus. Drocus ducatum Campaniae accepit.

## kap. 49 (MGH s. 323–324)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:49 -->

49. Obiit autem Theudericus rex; regnavit annis 19. Chlodoveus , filius eius, puer regalem sedem suscepit, ex regina nomine Chrodchilde progenitus. Nec multo post ipse Chlodoveus rex puer mortuus est regnavitque annis 2. Childebertus, frater eius, vir inclytus in regno statutus est. Attamen et Nordebertus mortuus est. Grimoaldus, Pippini principis filius iunior, in aula regis Childeberti maiorum domus effectus est. Pippinus quoque multa bella gessit contra Radbodem gentilem vel alios principes, A. contra Suevos vel quam plurimas gentes. Grimoaldus quippe genuit filium ex concubina Theudoaldo nomine. Sub idem fere tempus Drocus, filius Pippini, defunctus est, habensque Pippinus prefatus princeps filium ex alia uxore nomine Carlo, virum elegantem, egregium atque utilem.

## kap. 50 (MGH s. 324–325)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:50 -->

50. Tunc enim bonae memoriae gloriosus domnus Childebertus rex iustus migravit ad Dominum; regnavit autem annis 17 sepultusque est Cauciaeco monasterio in basilica sancti Stephani protomartyris. Regnavitque Daygobertus puer, filius eius, pro eo. Habebat igitur Grimoaldus uxorem in matrimonium nomine Theudesindam, filiam Radbodis ducis gentilis. Eratque ipse Grimoaldus maiorum domus pius, modestus, mansuetus et iustus. Cedendum enim tempore, egrotante Pippino principe, genitorem eius, dum ad eum visitandum acces- A. sisset, nec mora in basilica sancti Landeberti martyris Leudico peremptus est a Rantgario gentile, filio Belia. Theudoaldum vero, iubentes avo, in aula regis honorem patris sedem sublimem instituunt.

## kap. 51 (MGH s. 325)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:51 -->

51. Eo tempore Pippinus febre valida correptus, mortuus est obtenuitque principatum sub suprascriptos reges annis 27 et dimidio. Plectrudis quoque cum nepotibus suis vel rege cuncta gubernabat sub discreto regimine. In illis diebus, instigante diabulo, Franci denuo Cocia silva in Francos invicem inruunt ac sese mutuo dirissima cede prosternunt. Theudoaldus autem per fugam lapsus, ereptus est; fuitque illo tempore valida persequutio. Theudoaldos enim fugato, Ragamfredo in principatum maiorum palacii elegerunt. Qui, commoto cum rege exercitu, Carbonaria silva transeuntes, usque Mosam fluvium terras illas vastantes succenderunt; cum Radbode duce gentile amicicias feriunt. Carlus his diebus cum captus a Plectrude femina sub custodia teneretur, auxiliante Domino, vix evasit.

## kap. 52 (MGH s. 325–326)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:52 -->

52. Sequenti tempore Dagobertus rex A. egrotans mortuus est regnavitque annis 5. Franci nimirum Danielem quondam clericum, cesarie capitis crescente, eum in regnum stabiliunt atque Chilpericum nuncupant. Eo nempe tempore denuo exercitum movent, usque ipsum fluvium Mosam contra Carlum dirigunt; ex alia parte Frigiones cum Radbode duce consurgunt. Carlus quoque super ipsos Frigiones inruit, ibique maximum dispendium de sodalibus suis perpessus est, atque per fugam delapsus, abscessit. Succedente igitur tempore, iterum ipse Chilpericus cum Ragamfredo, hoste commoto, Ardinna silva ingressus, usque Renum fluvium vel Colonia civitate pervenerunt, vastantes terram. Thesauro multo a Plectrude matrona accepto, reversus est; sed in loco quidem Amblava maximum, Carlo in eos inruente, perpessi sunt dispendium.

## kap. 53 (MGH s. 326–328)

<!-- passage: liber_historiae_francorum:text:53 -->

53. Eo itidem tempore predictus vir Carlus, exercitu commoto, iterum A. contra Chilpericum vel Ragamfredo consurgens. Contra quem illi hostem collegunt, bellum preparantes accelerant; sed Carlus pacem fieri postolat. Illisque contradicentibus, ad proelium egressi sunt in loco nuncupante Vinciaco, dominica die inluciscente, 12. Kal. April, in quadragensimos. Illis quidem fortiter bellantibus, Chilpericus cum Ragamfredo terga vertit. Carlus victor extitit. Regiones illas vastatas atque captivatas, itemque cum multa preda in Auster reversus, Colonia civitate veniens, ibique seditione intulit. Cum Plectrude matrona disceptavit et thesauros patris sui sagaciter recepit regemque sibi statuit Chlotharium nomine. Chilpericus itaque vel Ragamfredus Eudonem ducem expetunt in auxilio. Qui movens exercitum, contra Carlum perrexit. At ille constanter ei occurrit intrepidus; sed Eudo fugiens, Parisius civitate regressus, Chilpericum cum thesauris regalibus sublatum, ultra Ligere recessit. Carlus eum persecutus, non repperit. Chlotharius quidem memoratus rex eo anno obiit, Carlusque anno insecuto legationem ad Eudonem A. dirigens amicitiasque cum eo faciens. Ille vero Chilperice rege cum multis muneribus reddidit, sed non diu in regno resedit. Mortuus quidem est post haec, Noviomo civitate sepultus; regnavit autem annis 5 et dimidio. Franci vero Theudericum, Cala monasterio enutritum, filium Dagoberto iunioris, regem super se statuunt, qui nunc anno sexto in regno subsistit.
