# Vita Hludowici imperatoris

- **Verk:** Vita Hludowici imperatoris (verk:astronomus_vita_hludowici)
- **Upphov:** Astronomus
- **Datering:** 0840/0841
- **Källsamling:** Monumenta Germaniae Historica, openMGH
- **Utgåva:** Tremp, Ernst (utg.), MGH SS rer. Germ. 64: Thegan, Die Taten Kaiser Ludwigs. Astronomus, Das Leben Kaiser Ludwigs, 2016-11-28, 16:19:49. openMGH bsb00000712.
- **Språk:** lat
- **Typ:** original
- **Licens:** CC BY 4.0 (MGH/BSB); texten public domain

## inledning (MGH s. 280–284)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:inledning -->

[PROLOGUS] Cum gesta priscorum bona malave, maxime principum, ad memoriam reducuntur, gemina in eis utilitas legentibus confertur: alia enim eorum utilitati et aedificationi prosunt, alia cautelae. Quia enim primi in sublimi veluti specula consistunt et ideo latere nequeunt, eo fama eorum latius propagatur, quo et diffusius cernitur, et tanto quique illorum bono plurimi allicuntur, quanto preminentiores se imitari gloriantur. Haec ita se habere maiorum produnt monimenta, qui relatione sua posteritatem instruere studuerunt, quisque principum quo calle mortalium iter triverit. Quorum nos studium imitantes, nolumus esse vel praesentibus inoffitiosi vel futuris invidi, set actus vitamque Deo amabilis atque ortodoxi imperatoris Hludouuici stilo licet minus docto contradimus. Fateor enim et absque fuco adulationis dico, quia succumbit cuiusque non dico meum, quod perexiguum est, sed magnorum ingenium materiae tante. Etenim auctoritate divini eloquii adiscimus, sanctam sapientiam docere sobrietatem et sapientiam et iustitiam et virtutem, quibus 〈utilius〉 nihil est in vita hominibus. Quarum ille ita comitatui indivise adhesit, ut nescires potius quam in eo ammirari deberes. Quid enim eius sobrietate sobrius, que alio nomine frugalitas sive temperantia nominatur? Ita enim ea usus est, ut illud vetustissimum proverbium et ad caelum usque celebratum ei fuerit familiarissimum, quo dicitur: Ne quid nimis. Sapientia vero delectabatur ea, quam scripturae de auctoritate didicerat dicente: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia. Iustitiam porro quanto coluerit affectu, testes sunt, qui eius novere studium quo flagrabat, ut quisque ordo hominum ordini suo iusta persolveret et Deum super omnia, proximum vero tamquam se diligeret. Iam vero virtus adeo ei coaluerat, ut tot ac tantis pulsatus malis, lacessitus tam privatis quamque externis iniuriis, nullo tamen pectus eius, Deo custode invincibile, potuit iniuriarum pondere frangi. Uni tantummodo ab ęmulis ascribebatur subcubuisse culpę, eo quod nimis clemens esset. Nos autem cum apostolo dicamus talibus: Dimittite illi hanc iniuriam! Sed haec utrum vera necne sint, perlegens quisque scire poterit. Porro que scripsi, usque ad tempora imperii Adhemari nobilissimi et devotissimi monachi relatione addidici, qui ei coevus et connutritus est; posteriora autem, quia ego rebus interfui palatinis, que vidi et comperire potui, stilo contradidi.

## kap. 1 (MGH s. 284–286)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:1 -->

[I.] Famosissimus regum nullique suo tempore postponendus Karolus, cum post obitum paternum fratrisque Karlomanni infaustum occubitum populi regnique Francorum suscepisset unicum gubernaculum, invincibile sibi arbitratus est affore salutis prosperitatisque suffragium, si ecclesię paci concordięque adminiculans pacificos quidem sub unione fraterna artius vinciret, rebelles autem aequa severitate percelleret, necnon et oppressis a paganis opem ferret, sed et ipsos christiani nominis inimicos ad agnitionem confessionemque veritatis quoquo modo perduceret. His igitur conatibus regni sui auspitia dedicans et Christo tuenda et corroboranda committens, postquam res Frantię, prout libuit et utile iudicavit, Deo annuente composuit, ad Aquitaniam transiit recidiva bella meditantem et, Hunaldo quodam tiranno auctore , lamiamque in arma ruentem. Eius ergo terrore coactus est isdem Hunaldus et Aquitaniam linquere et fuge subsidio vitam delitescendo atque oberrando servare.

## kap. 2 (MGH s. 286–288)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:2 -->

[II.] His peractis et rebus tam publicis quamque privatis pro oportunitate dispositis, rex reliquit Hildegardam nobilissimam piissimamque reginam in villa regia, cuius vocabulum est Cassinogilus, gemina gravidam prole, et transiit Garonnam fluvium Aquitanorum et Uuasconum conterminum, quam regionem iamdudum in deditionem susceperat, Lupo principe se et sua eius nutui dedente. Ibidem etiam que oportunitas utilitasque dictavit explicitis, statuit Pyrinei montis superata difficultate ad Hispaniam pergere laborantique ecclesiae sub Sarracenorum acerbissimo iugo Christo fautore suffragari. Qui mons cum altitu- dine caelum penecontingat, asperitate cautium horreat, opacitate silvarum tenebrescat, angustia viae vel potius semite commeatum non modo tanto exercitui, sed paucis admodum pene intercludat, Christo tamen favente prospero est emensus itinere. Neque enim regis animus Deo nobilitante generosissimus vel impar Pompeio vel segnior esse curabat Hannibale, qui cum magna sui suorumque fatigatione et perditione iniquitatem huius loci olim evincere curarunt. Sed hanc felicitatem transitus, si dici fas est, foedavit infidus incertusque fortune ac vertibilis successus. Dum enim que agi potuerunt in Hispania peracta essent et prospero itinere reditum esset, infortunio obviante extremi quidam in eodem monte regii caesi sunt agminis. Quorum, quia vulgata sunt, nomina dicere supersedi.

## kap. 3 (MGH s. 288–292)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:3 -->

[III.] Rediens ergo rex repperit coniugem Hildegardam binam edidisse prolem masculam , quorum unus inmatura morte praereptus ante pene mori quam sub luce vivere coepit, alter prospero eventu materno fusus utero infantilibus nutriebatur impendiis. Nati sunt autem anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi septingentesimo septuagesimo octavo. Sed eum, qui vividam promittebat qualitatem, cum per baptismatis sacramentum renasci contigisset, Hludouuicum vocitare patri placuit eique regnum, quod sibi nascendo dicaverat, contradidit. Sciens porro rex sapientissimus atque perspicacissimus Karolus, regnum esse veluti corpus quoddam et nunc isto, nunc illo incommodo iactari, nisi consilio et fortitudine velut quibusdam medicis sanitas accepta tutetur, episcopos quidem modo quo oportuit sibi devinxit. Ordinavit autem per totam Aquitaniam comites abbatesque necnon alios plurimos, quos vassos vulgo vocant, ex gente Francorum, quorum prudentiae et fortitudini nulli calliditate, nulli vi obviare fuerit tutum, eisque commisit curam regni, prout utile iudicavit, finium tutamen villarumque regiarum ruralem provisionem. Et Biturige civitati primo Umbertum, paulo post Sturbium praefecit comitem, porro Pictauis Abbonem, Petragoricis autem Uuidbodum, sed et Aruernis Iterium, necnon Uallagiae Bullum, sed et Tolose, Chorsonem, Burdegalis Siguuinum, Albigensibus vero Haimonem, porro Lemouicis Hrotgarium.

## kap. 4 (MGH s. 292–296)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:4 -->

[IIII.] Quibus rite peractis, Ligerim cum reliquis transmeavit copiis et Lutecias, que alio nomine Parisius vocatur, sese recepit. Post non multum sane tempus incidit ei desiderium dominam quondam orbis videre Romam principisque apostolorum atque doctoris gentium adire limina seque suamque prolem eis commendare, ut talibus nitens suffragatoribus, quibus caeli terręque potestas attributa est, ipse quoque subiectis consulere, perduellionum etiam, si emersissent, proterviam proterere posset; ratus etiam non mediocre sibi subsidium conferri, si a vicario eorum cum benedictione sacerdotali tam ipse quam et filii eius regalia sumerent insignia. Quę res Deo prosperante pro voto cessit, ibidemque Hludouuicus eius filius, cunarum adhuc utens gesta- torio, benedictione regnaturo congrua et regali insignitus est diademate per manus Adriani venerandi antistitis. Peractis igitur omnibus, quę Romę, agenda visa sunt, rex Karolus cum filiis et exercitu pacifice Frantiam repetiit filiumque suum Hludouuicum regem regnaturum in Aquitaniam misit, praeponens illi baiulum Arnoldum aliosque ministros ordinabiliter decenterque constituens tutele, congruos puerili. Qui usque Aurelianam urbem cunali est vectus gestamine, sed ibi congruentibus eius ęvo armis accinctus, equo impositus et in Aquitaniam est Deo annuente transpositus. Quo dum non multis moratur annis, id est IIII, gloriosus rex Karolus assiduos durosque Saxonibus inferebat referebatque conflictus. Inter quae cavens, ne aut Aquitanorum populus propter eius longum abscessum insolesceret aut filius in tenerioribus annis peregrinorum aliquid disceret morum, quibus difficulter expeditur aetas semel imbuta, misit et accersivit filium iam bene equitantem cum populo omni militari, relictis tantum marchionibus, qui fines regni tuentes, omnes, si forte ingruerent, hostium arcerent incursus. Cui filius Hludouuicus pro sapere et posse oboedienter parens occurrit ad Patrisbrunam, habitu Uuasconum cum coevis sibi pueris indutus, amiculo scilicet rotundo, manicis camisę diffusis, cruralibus distentis, calcaribus caligulis insertis, missile manu ferens; haec enim delectatio voluntasque ordinaverat paterna. Mansit ergo cum patre, inde usque ad Herisburg cum eo vadens, usquequo sol ab alto declinans axe ardorem aestivum autumnali condescensione temperaret. Cuius extremo tempore licentia a patre accepta, hiematum Aquitaniam rediit.

## kap. 5 (MGH s. 296–300)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:5 -->

[V.] Ea tempestate Chorso dux Tolosanus dolo cuiusdam Uuasconis Adelerici nomine circumventus est et sacramentorum vinculis obstrictus sicque demum ab eo absolutus. Sed huius nevi ulciscendi gratia rex Hludouuicus et proceres, quorum consilio res publica Aquitanici amministrabatur regni, conventum generalem constituerunt in loco Septimaniae, cuius vocabulum est Mors–Gothorum. Accitus autem isdem Uuasco conscius facti sui venire distulit, donec obsidum interpositione fretus tandem occurrit. Sed eorundem obsidum periculo nichil passus, insuper muneribus donatus nostros reddidit, suos recepit et ita recessit. Aestate vero subsequente iussupatris Hludouuicus rex Uuarmatiam simpliciter, non expeditionaliter, venit et cum eo in hibernis perstitit. Ubi iam dictus Adelericus ante reges causam dicere iussus atque auditus, purgare obiecta volens, sed non valens, proscriptus atque inrevocabili est exilio deportatus. Chorsone porro a ducatu semoto Tolosano, ob cuius incuriam tantum dedecus regi et Francis acciderat, Uuillelmus pro eo subrogatus est, qui Uuasconum nationem – ut sunt natura leves – propter eventum supradictum valde elatos et propter multationem Adelerici nimis repperit efferatos. Quos tamen tam hastu quam viribus brevi subegit illique pacem imposuit nationi. Rex vero Hludouuicus eodem anno Tolosę placitum generale habuit, ibique consistenti Abutaurus Sarracenorum dux cum reliquis regno Aquitanico conlimitantibus ad eum nuntios misit, pacem petens et dona regia mittens. Que secundum voluntatem regis accepta, nuntii ad propria sunt reversi.

## kap. 6 (MGH s. 300–304)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:6 -->

[VI.] Interea anno hunc sequente patri regi rex Hludouuicus Engelheim occurrit, inde Hrenesburg cum eo abiit. Ibique ense, iam appellens adolescentie. tempora, accinctus est ac deinde patrem in Auares exercitum ducentem usque ad Chuneberg comitatus, iussus est reverti et usque ad reversionem paternam cum Fastrada manere regina. Itaque cum ea hiemem exegit inminentem, patre in expeditione coepta permanente. At vero ipso ab expeditione Auarica remeante, accepit ab eo mandatum Aquitaniam redire et fratri Pippino suppetias cum quantis possit copiis in Italiam pergere. Cui oboediens Aquitaniam autumni tempore rediit, omnibusque quę ad tutamen regni pertinent ordinatis, per montis Cinisii asperos et flexuosos anfractus in Italiam transvehitur atque natalem Domini Rauennę celebrans ad fratrem venit. Cui coniunctus, iunctis viribus Beneuentanam provintiam ingrediuntur, cuncta obvia populantur, castro uno potiuntur. Hieme autem transacta, una ad patrem prospere regrediuntur, uno tantum auditu offuscante eorum plurimam alacritatem, eo quod compererint fratrem suum naturalem Pippinum contra communem patrem rebellionem meditatum, pluresque nobilium huius sceleris conscios atque inretitos et pessumdatos. Concite ergo pergentes, in partibus ad patrem Baioarie venerunt in loco, cuius est vocabulum Salz, et ab eo gratissimę sunt recepti. Quicquid autem superfuit aestatis, autumni et hiemis, cum patre rege rex Hludouuicus exegit. Magnopere enim curabat rex pater, ne regem filium aut nutrimenta honesta laterent aut externa inherescentia in aliquo dehonestarent. Qui cum primo vere a patre dimitteretur, interrogatus ab eo est, cur rex cum foret, tante, tenuitatis esset in re familiari, ut nec benedictionem quidem nisi ex postulato sibi offerre posset; didicitque ab illo, quia privatis studens quisque primorum, neglegens autem publicorum, perversa vice, dum publica vertuntur in privata, nomine tenus dominus, factus sit pene omnium indigus. Volens autem huic obviare necessitati, sed cavens ne filii dilectio apud optimales aliquam pateretur iacturam, si illis aliquid per pruden tiam demeret, quod per inscientiam contulerat, misit illi missos suos, Uuillebertum scilicet, Rotomage postea urbis archiepi- scopum, et Richardum comitem, villarum suarum provisorem, precipiens ut villę, que eatenus usui servierant regio, obsequio restituerentur publico; quod et factum est.

## kap. 7 (MGH s. 304–306)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:7 -->

[VII.] Quibus receptis, rex et prudentiae suae monstravit continuo documentum et misericordie, que. sibi genuina probatur, patefecit affectum. Nam ordinavit, qualiter in quattuor locis hiberna transigeret, ut tribus annis exactis, quarto demum anno hiematurum se quisque eorum susciperet locus, Theotuadum scilicet palatium, Cassinogilum, Andiacum et Eurogilum; que loca, quando quartum redigebatur ad annum, sufficientem regio servitio exibebant expensam. Quibus prudentissime ordinatis, inhibuit a plebeis ulterius annonas militares, quas vulgo foderum vocant, dari. Et licet hoc viri militares egre tulerint, tamen ille vir misericordiae considerans et prebentium penuriam et exigentium crudelitatem simul et utrorumque perditionem, satius iudicavit de suo subministrare suis, quam sie permittendo copiam rei frumentarię suos inretiri periculis. Quo tempore Albigenses tri- buto, quo in dando vino et annona gravabantur, sua liberalitate relevavit. Habebat autem tunc temporis Meginarium secum, missum sibi a patre, virum sapientem et strenuum gnarumque utilitatis et honestatis regie,. In tantum autem regi patri hec placuisse dicuntur, ut hac imitatione stipendiariam in Frantia interdiceret annonam militarem dari, et alia plurima corrigi iuberet, congratulans felicibus filii profectibus.

## kap. 8 (MGH s. 306–308)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:8 -->

[VIII.] Sequente porro tempore Tolosam venit rex, conventum generalem ibidem habuit. Adefonsi Galletiarum principis missos, quos pro amicitia firmanda miserat, cum donis suscepit et pacifice remisit. Necnon et Bahaluc Sarracenorum ducis, qui locis montuosis Aquitaniae proximis principabatur, missos pacem petentes et dona ferentes suscepit et remisit. Quo tempore verens, ne corporis nativo superatus calore in multimodos luxuriae raperetur anfractus, cum consilio suorum Hermingardam futuram reginam, claris ortam natalibus, utpote filiam Ingramni comitis, sibi sotiavit. Ordinavit autem illo in tempore in finibus Aquitanorum circumquaque firmissimam tutelam; nam civitatem Ausonam, castrum Cardonam, Castaserram et reliqua oppida olim deserta munivit, habitari fecit et Burrello comiti cum congruis auxiliis tuenda commisit. [VIIIL] Hieme transacta misit ad illum pater rex, ut ad se contra Saxones euntem cum populo quo posset veniret. Qui ire non differens, ad eum Aquasgrani venit; cum ipso ad Fremersheim, ubi placitum generale habuit, super ripam Hreni perrexit. In Saxonia cum patre usque missam sancti Martini perduravit. Interea a Saxonia cum patre exiit et in Aquitaniam magna hiemis exacta parte concessit.

## kap. 10 (MGH s. 308–312)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:10 -->

[X.] Succedente vero aestate rex Karolus ad eum misit, mandans ut secum in Italiam proficisceretur, sed mutato consilio iussus est domi manere. Rege autem Romam pergente ibidemque infu- las imperatorias suscipiente, rex Hludouuicus Tolosam habiit iterum atque inde in Hispaniam contendit. Cui Barcinnone adpropianti Zaddo dux eiusdem civitatis iamque subiectus occurrit, nec tamen civitatem dedidit. Quam transgrediens rex et Hellerdę, superveniens, subegit illam atque subvertit. Qua diruta et ceteris municipiis vastatis et incensis, ad Hoscam usque processit. Cuius agros segetibus plenos manus militaris secuit, vastavit, incendit, et quecumque extra civitatem sunt reperta, incendio depascente sunt consumpta. Quibus expletis, imminente iam hieme ad propria rediit. [XI]. Redeunte porro tempore aestivo, imperator gloriosissimus Karolus Saxoniam petiit, mandans filio, ut et ipse tamquam in eadem terra hiematurus se subsequeretur. Quod ipse agere festinans ad Neusciam venit, Hrenum ibidem transiit et patri concurrere accelerabat. Sed antequam ad eum veniret, nuntium obviavit paternum in loco, cuius vocabulum est Ostfaloa, cum mandatis, ne plus in ambulando fatigaretur, quin potius loco sibi oportuno castra metaretur et se redeuntem ibidem operiretur. Tota enim gente subacta Saxonum, victor Karolus imperator iam redibat. Cui cum filius occurrisset, multo eum amplexatu deosculans, plurima illum gratiarum actione et laude extulit utilitatemque obsequele illius sepe iterando, felicem se tali filio praedicavit. Finito tamen diutino atque cruentissimo Saxonico bello, quod, ut ferunt, triginta trium annorum tempus occupavit, Hludouuicus rex a patre dimissus in regnum proprium ad hiberna sese cum suis collegit.

## kap. 12 (MGH s. 312)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:12 -->

[XII.] Hieme porro transacta, Karolus imperator tempus oportunum nanctus, utpote ab externis quiescens bellis, coepit circuire loca regni sui mari contigua. Quod dum Hludouuicus rex comperisset, Rotomagum misso legato Hademaro, petiit eum in Aquitaniam devertere et regnum, quod sibi dederat, invisere et ad locum, qui Cassinogilus vocatur, venire. Cuius petitionem pater honorabiliter suscepit, gratias filio egit, petita tamen negavit et, ut sibi Turonum occurreret, mandavit. Quo filius veniens, gratulabunde ab eo nimis susceptus et in Frantiam redeuntem Uernum usque prosecutus est; a quo digrediens, in Aquitaniam est regressus.

## kap. 13 (MGH s. 312–320)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:13 -->

[XIII.] Aestate hanc sequente, Zaddo dux Barcinnonensis suasus est a quodam sibi, ut putabat, amico, Narbonam usque proce- dere. Qui comprehensus, Hludouuico regi est adductus et patri Karolo itidem perductus. Ipso tempore Hludouuicus rex, coacto populo regni sui, Tolosae de bis que agenda videbantur tractans deliberabat. Burgundione namque mortuo, comitatus eius Fedentiacus Liutardo est attributus. Quam rem Uuascones moleste ferentes, in tantam erupere petulantiam, ut etiam homines illius alios ferro perimerent, alios igni conburerent. Qui vocati, cum primum venire detrectarent, quoquo modo ad causam dicendam venerunt et poenas debitas pro talibus ausis dederunt, ita ut quidam talionis lege igni conflagrarent. His peractis, succedente tempore visum est regi et consiliariis eius, ut ad Barcinnonam obpugnandam ire deberent; divisoque in tres partes exercitu, unam quidem Ruscellioni ipse permanens secum retinuit, alteri obsidionem urbis iniunxit, cui Rot- stagnus comes Gerundę pręfuit, terciam autem, ne forte obsidentes urbem improvise ab hostibus occuparentur, ultra urbem sedere praemisit. Obsessi interea intra urbem Cordubam miserunt, auxilium poposcerunt. Rex vero Sarracenorum protinus auxiliatum et exercitum direxit. Venientibus porro his, qui missi fuerant, Caesaraugustam, latum est eis de exercitu in via sibi obviam constituto. Erat enim ibi Uuillelmus, primus signifer, Hademarus et cum eis validum auxilium. Quod illi audientes, in Hasturas sese verterunt clademque illis inprovise importaverunt, sed multo graviorem reportaverunt. Quibus recedentibus, nostri ad sotios urbem obsidentes reversi sunt et illis iuncti tamdiu urbem obambientes et nullum ingredi aut egredi permittentes vexarunt, donec famis acerbitate coacti sunt etiam vetustissima hostiis coria detrahere et in cibum infelicissimum vertere. Alii autem mortem infelicissimę proponentes vitae, ex muris semet praecipites mittebant, aliqui vero spe animabantur inani, cogitantes quod Franci hiemis asperitate a civitatis cohiberentur obsidione. Sed hanc illorum spem abscidit prudentium consilium virorum: advecta enim undecumque materiae, coeperunt extruhere casas veluti ibidem in hibernis mansuri. Quod cernentes civitatis habitatores, ab spe deciderunt et ad desperationem ultimam versi, suum principem tradiderunt, Zaddunis cognatum, quem pro eo constituerant, nomine Hamur, et se ac civitatem, concessa facultate tute secedendi, dediderunt hoc modo: Cum enim longa fessam obsidione nostri cernerent urbem et iamiamque capiendam aut tradendam crederent, honesto, ut decebat, usi consilio regem vocant, ut urbs tanti nominis gloriosum nomen regi propagaret, si illam eo praesente superari contingeret. Suggestioni huic admodum rex honeste adsensum praebuit. Venit ergo ad exercitum suum urbem vallantem; atque indesinenti oppugnatione sex ebdomadibus pertinacissime perduravit, et tandem superata victori manus dedit. Tradita ergo et patefacta civitate, primo quidem die custodes ibidem rex destinavit, ipse autem ab eius ingressu abstinuit, donec ordinaret, qualiter cum digna Deo gratiarum actione cupitam atque susceptam victoriam eius nomini consecraret. Antecedentibus ergo eum in crastinum et exercitum eius sacerdotibus et clero, cum sollempni apparatu et laudibus hymnidicis portam civitatis ingressus et ad ecclesiam sanctae et victoriosissimę crucis pro victoria sibi divinitus conlata gratiarum actiones Deo acturus est progressus. Porro post haec Bera comite ibidem ob custodiam relicto cum Gothorum auxiliis, hiemandi gratia ad propria remeavit. Cui pater, comperto quod ei inminere videbatur a parte Sarracenorum periculo, fratrem Karolum suffragaturum mittebat; eique Lugduni iter agenti et ad fratris adiutorium properanti nuntius regis fratris occurrit, captam civitatem nuntiavit et, ne longius fatigaretur, edixit. Qui ab eodem loco regrediens, ad patrem est reversus.

## kap. 14 (MGH s. 320–324)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:14 -->

[XIIII.] Rege porro Hludouuico in Aquitania hibernum exigente tempus, pater rex eum mandat venire ad suum conloquium Aquisgrani in purificatione sanctae Mariae genitricis Dei. Cui occurrens et quousque placuit cum eo commorans, quadragesimę tempore rediit. At succedente aestate cum quanto visum est bellico apparatu in Hispaniam proficiscitur, profectusque per Barcinno- nam et veniens Terraconam, quos ibidem repperit coepit, alios fugavit, universaque loca, castella, municipia usque Tortosam vis militaris excidit et flamma vorax consumpsit. Interea in loco, cuius est vocabulum Sanctae Columbae, divisit copias suas in duo, quam maximam quidem partem secum contra Tortosam ducens, porro Isembardum, Hademarum, Beram, Burrellum cum reliquis expeditissime ad superiora dirigens, ut Hibero flumine transito, dum hostes ad sedem figerentur, ab istis insidiis ex inproviso adgrederentur aut certe turbata regione in pavorem solverentur. Igitur rege Tortosam tendente, memorati viri tamdiu superiores Hiberi partes noctibus euntes et diebus silvarum lustra sectantes obambulaverunt, usquequo Cingam et Hiberum natando pariter transierunt. In quo itinere sex dies transigentes, septima transmearunt. Qui ubi omnes incolomes evaserunt, terram hostium latissimę vastaverunt et usque villam eorum maximam, quę Uilla Rubea vocatur, pervenerunt; unde praedam maximam nimis sustulerunt, utpote inprovisis hostibus et nichil umquam tale suspicantibus. Quibus gestis, his qui evadere potuerunt hanc plagam, longe lateque nuntiantibus, collęcta est Sarracenorum Maurorumque multitudo non minima et eis obvia constitit ad hostium vallis, quę dicitur Ualla Ibana. Cuius vallis natura est, ut ipsa in profundo iacens hinc inde praeruptis atque altis cingatur montibus. Quam nisi Dei provisio intrare prohibuisset, nostri absque ullo pęne hostium labore lapidum ictibus poterant interire vel in manus inimicorum devenire. At dum illi viam praestruunt, nostri autem aliorsum viam apertiorem planioremque petunt, reputantes Mauri haec nostros non ob sui tantum custodiam, sed metu potius eorum facere, a tergo eos insecuntur. Porro autem nostri praedam retro relinquentes faties hostibus nudaverunt, acriter restiterunt et Christo iuvante ipsos terga vertere conpulerunt. Quos adprehendere, necaverunt, et lęti ad praedas quas reliquerant redierunt, ac tandem post dies viginti sue digressionis ad regem alacres paucissimis suorum amissis redierunt. Rex autem Hludouuicus, suis lętanter receptis et terra hostili usquequaque vastata, domum rediit.

## kap. 15 (MGH s. 324–328)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:15 -->

[XV.] Sequenti vero tempore iterum rex Hludouuicus expeditionem in Hispaniam paravit, sed pater, ne per semet ipsum illuc pergeret, eum impedivit. Preceperat namque tunc temporis fabricari naves contra Nordomanicas incursiones in omnibus fluminibus, quae mari influebant. Quam curam etiam filio iniunxit super Hrodanum et Garonnam et Silidam. Attamen misit ei missum suum Ingobertum, qui filii praesentiam praeferret et vice amborum contra hostes exercitum duceret. Rege autem in Aquitania remanente ob supradictam causam, exercitus eius itinere prospero Barcinnonam venit, ibique habito inter se consilio, qualiter hostibus clandestina possent supervenire inruptione, invenerunt hunc modum, scilicet ut naves transvectorias fabricantes, unamquamque earum in quaternas partirentur partes, quatenus pars quaterna cuiusque duobus aequis vel mulis vehi posset et praeparatis clavis et marculis facile coaptari valerent, pice vero et cera ac stupa praeparatis, mox ut ad flumen veniretur, conpagum iuncturę obcludi possent. Sic itaque instructi, maxima pars eorum cum praedicto misso Ingoberto Tortosam petięrat. At vero hii qui ad opus supradictum sunt deputati, Hademarus scilicet, Bera et reliqui, trium dierum emenso itinere – erant enim sine sagmatibus – cęlo pro tecto utentes, foco ne fumo deprehenderentur renuntiantes, silvis se die occulentes, nocte quantum posse dabatur iter agentes, quarto die Hibero conpactis navibus ipsi quidem transpositi, aequos autem natatui commiserunt. Quod factum magnum voto eorum pepererat effectum, nisi fuisset acerrime deprehensum. Cum enim Abaidun dux Tortose transitu nostros prohibiturus littora Hiberi obsideret fluminis, et illi, quos supra diximus, superiora illius modo praedicto transmitterent, Maurus quidam lavandi gratia flumen ingressus fimum a flumine vidit ferri ęquinum. Quo viso, sicut sunt nimię calliditatis, adnatans fimumque conprehendens et naribus admovens exclamavit: „Cernite", inquiens, „o sotii, moneo quam cavete! Nam hoc stercus nec onagri est vel cuiuscumque animantis herbidis assueti pastibus; enimvero aequina haec esse constat aegesta, que certum est ordeum fuisse et ob hoc ęquorum vel mulorum pabula. Ideoque cautius vigilate! Nam in superioribus fluminis huius, ut cerno, nobis parantur insidiae". Extimplo duos suorum conscensis speculatum dirigunt aequis. Qui nostris visis, quod verum erat, Abaiduno renuntiant. At illi timore coacti, omnibus quae castrensis habitatio habuit posthabitis atque dimissis, fugę se commiserunt, omniumque relictorum nostri potiti in eorum papilionibus illa sunt nocte hospitati; sed Abaidun, collecta multa manu hostium, eis in crastinum proeliaturus occurrit. Nostri tamen divino freti auxilio, licet inpares multoque numero inferiores, tamen hostes fugere conpulerunt multoque eorum strage viam fugientium repleverunt, et eo usque manus ab eorum cęde non continuerunt, donec solis dieique lumine recedente et umbra terram occupante, lumina stellarum noctem solatura succederent. His gestis, Christo favente ad suos sese magno cum gaudio et opibus collegerunt. Diu etiam simul obsessa urbe, domum repedarunt.

## kap. 16 (MGH s. 330)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:16 -->

[XVI.] Porro anno huic proximo Hludouuicus rex per semet ipsum Tortosam repetere statuit, habens secum Heribertum, Liutardum, Isembardum validumque Frantiae supplementum. Quo perveniens, adeo illam arietibus, mangonibus, vineis et ceteris argumentis lacessivit et protrivit muralibus, ut cives illius a spe deciderent, infractosque suos adverso Marte cernentes, claves civitatis traderent, quas ipse rediens cum multo patri attulit favore. Quae res magnum Sarracenis et Mauris pro talibus gestis incussit metum, verentibus ne singulas civitates par sors involveret. Reversus est igitur rex a civitate post XL dies inchoate obsidionis et in proprium se contulit regnum.

## kap. 17 (MGH s. 330–332)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:17 -->

[XVII.] At post anni instantis excursum exercitum ordinavit et Hoscam cum misso patris Heriberto mittere statuit. Quo pervenientes qui missi fuerant, civitatem obsederunt, obvios quosque aut vivos conprehenderunt aut in fugam coactos compulerunt. Sed dum circa urbem sedentes, ignaviori se quam decuit studio resolvunt, inprudentes ac leves aliqui iuvenum propius muris accedentes, verbis quidem eos, qui propugnaculis praesidebant, primum lacessere, dein missilibus incessere temptant. Oppidani porro contempnentes praesentium paucitatem, absentium metientes seram occursionem, apertis prosiliunt portis. Pugnatum hinc inde est; caesi sunt ab utraque parte, et tandem illi in civitatem sese receperunt, isti autem ad castra mansuri redierunt. Protracta igitur obsidione, peracta vastatione et queque visa sunt contra inimicos agere pro irae satisfactione, ad regem sunt reversi, qui eo tempore in silvis venationum occupabatur studiis; erat enim tempus autumni perextremum. Receptis ergo suis ab expeditione praemissa redeuntibus, rex hiemem sequentem in suis consistens pacifice exegit.

## kap. 18 (MGH s. 332–334)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:18 -->

[XVIII.] At succedente ęstate accito populi sui generali conventu, retulit eis rumorem sibi delatum, quod quedam Uuasconum pars iam pridem in deditionem suscepta, nunc defectionem meditata in rebellionem adsurgeret, ad quorum reprimendam pervicatiam ire publica utilitas postularet. Hanc regis voluntatem omnes laudibus prosecuntur, nec talia in subditis contempnenda, sed potius severissime resecanda testantur. Moto igitur et disposito prout oportuit exercitu, Aquis villam pervenit et, ut ad se veni- rent qui infidelitatis insimulabantur, iussit. Sed illis venire retrectantibus, ad eorum vicinia devenit, cuncta eorum populari manum militarem permisit. Ad ultimum, cunctis que ad eos pertinere videbantur consumptis, ipsi supplices venerunt et tandem veniam perditis omnibus magno pro munere meruerunt. Superato autem pene difficili Pyrenearum transitu Alpium, Pampalonam descendit; et in illis quamdiu visum est moratus locis, ea que utilitati tam publicę quam private conducerent ordinavit. Sed cum per eiusdem montis remeandum foret angustias, Uuascones nativum assuetumque fallendi morem exerere conati, mox sunt prudenti astutia deprehensi, consilio cauti atque cautela vitati. Uno enim eorum, qui ad provocandum processerat, comprehenso atque adpenso, reliquis pene omnibus uxores aut filii sunt erepti, usquequo eo nostri pervenirent, quo fraus illorum nullam regi vel exercitui posset inferre iacturam.

## kap. 19 (MGH s. 334–340)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:19 -->

[XVIIII.] His gestis, in propria rex populusque eius Deo propitio concessit. Et regis quidem ab ineunti etate, sed tunc quam maximę, circa divinum cultum et sanctae ecclesiae exaltationem piissimus incitabatur animus, ita ut non modo regem, sed ipsius opera potius eum vociferarentur sacerdotem. Nam totius Aquitaniae qui videbatur clerus, antequam ei crederetur, utpote sub tyrannis agens, magis equitationi, bellicę exercitationi, missillium librationi quam operam dare noverat divino cultui. Regis autem studio undecumque adductis magistris, tam legendi quam cantandi studium, necnon divinarum et mundanarum intellegentia litterarum citius quam credi poterat coaluit. Precipue tamen affectu illorum ducebatur, qui sua pro Domini amore cuncta relinquentes speculative curabant fieri participes vitae. Nam antequam Aquitania sub eo regnaretur, conlapsus erat in ea huiusmodi ordo; at sub eo adeo convaluit, ut etiam ipse avi fraternum Karlomanni imitari gestiens memorabile exemplum, ipse quoque theoricae comprehendere niteretur culmina vitae. Sed huius voti ne compos fieret, obicem se praebuit refragatio patris vel potius divine nutus voluntatis, que tante pietatis virum noluit sub suae cura solius salutis delitescere, sed potius per eum et sub eo multorum salutem adolescere. Et quidem multa, ut dictum est, ab eo sunt in eius ditione reparata, immo a fundamentis aedificata monasteria, sed praecipue haec: monasterium sancti Filiberti, monasterium sancti Florentii, monasterium Carroffi, monasterium Concas, monasterium sancti Maxentii, monasterium Menate, monasterium Magni–Loci, monasterium Musciacum, monasterium sancti Sauini, monasterium Masciacum, monasterium Nouiliacum, monasterium sancti Theotfridi, monasterium sancti Pascentii, monasterium Dosora, monasterium Sollempniacum, monasterium puellare sanctae Mariae, monasterium puellare sanctae Radegundis, monasterium Deuera, monasterium Deutera in pago Tolosano, monasterium Uadala, in Septimania: monasterium Anianę, monasterium Galunę, monasterium sancti Laurentii, monasterium sanctae Mariae quod dicitur In Rubine, monasterium Caunas et cetera plurima, quibus veluti quibusdam lychnis totum decoratur Aquitanie, regnum. Hoc eius exemplum non modo episcoporum multi, sed et laicorum quamplurimi aemulati conlapsa restaurabant et nova certabant monasteria instituere, quod cernere oculis est. In tantam denique res publica felicitatem Aquitanici profecerat regni, ut proficiscente quolibet rege vel in palatio residente, vix aliquis repperiretur conquerens se aliquid ab iure perpessum. Tribus enim diebus rex per singulas ebdomadas rei iuditiariae intererat. Nam quadam tempestate misso Archambaldo commentariensi, imperia dum ei quedam referenda filio ferendaque commisisset, et ille ordinationem hanc ut viderat rediens patri retulisset, adeo exultasse dicitur, ut pro nimia alacritate lacrimis fluxerit et circumstantibus: „O", inquit, „sotii, victos nos gratulemur iuvenis huius senili sagacitate". Unde quia servus fuit Domini fidelis in commisso, prudens in augmentando sibi tradito talento, constitutus est potestatem habens in cuncta patrisfamilias domo.

## kap. 20 (MGH s. 340–344)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:20 -->

[XX.] Per idem autem tempus mortuo iam pridem Pippino Italiae rege, nuperrime autem Karolo itidem fratre res huma- nas relinquente, spes universitatis potiunde in eum adsurgebat. Misso enim pro quibusdam necessariis patrem consulendis Gerrico capis praelato, cum in palatio moraretur prestolans perlatorum responsum, monitus est tam a Francis quamque Germanis, ut ad patrem rex veniret eique propter adsisteret; videri sibi dicentes, quod pater cum iam in senilem vergeret aetatem et acerbe ferret liberorum infortunatam defectionem, citam illius haec portenderent corpoream solutionem. Quod Gerricus cum regi, rex vero consiliariis retulisset, quibusdam vel pene omnibus visum est salubre suggestum. Sed rex altiori consilio, ne forte per hoc patrem suspectum redderet, agere distulit. Haec tamen divinitas, pro cuius timore et amore facere noluit – ut sibi moris est, amatores sui sublimius quam cogitari potest nobilitare – prudentius ordinavit. Pacem porro petentibus his, quos bello fatigare solitus erat, rex articulo duorum annorum praestituto libenter indulsit. Interea imperator Karolus considerans suum in senectute adclinem devexum, et verens ne forte subtractus rebus humanis confusum relinqueret regnum, quod erat Deo donante nobiliter ordinatum, scilicet ne aut externis quateretur procellis aut intestinis vexaretur scissionibus, misit filiumque ab Aquitania evocavit. Quem venientem clementer suscepit, tota aestate secum tenuit, de his quibus eum indigere putavit instruxit, qualiter videlicet sibi vivendum, regnandum, regnum ordinandum et ordinatum tenendum foret, monuit, et tandem imperiali eum diademate coronavit et rerum summam penes eum futuram esse Christo favente innotuit, et hoc peracto negotio reditum ad propria concessit. Qui mense novembri a patre digrediens, Aquitaniam repetiit. Pater vero veluti morti propinquus crebris et peregrinis urgeri coepit incommodis. Nam mors veluti quibusdam nuntiis, talibus adventum suum iamiamque futurum praenuntiabat indicibus. Tandem itaque vitiis passionum inter se compugnantibus et valentiam eius inpugnantibus, naturae inbecillitas cessit; et lecto decubuit et in dies atque horas propinquior morti, prout voluit suis scripto distributis, diem ultimum clausit, Francorumque regno pene ineluctabilem luctum reliquit. At vero in eius successore veridica probata est scriptura, quae in talibus tribulantium consolans animos dicit: Mortuus est vir iustus, et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit filium heredem. Obiit autem V. kalendas febroarias idem piissimus imperator Karolus, anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCXIIII. Quo in tempore Hludouuicus imperator concilium populo generale quasi quodam indixerat praesagio, purificatione sanctae Dei genitricis Mariae, in loco, cuius vocabulum est Theotuadus.

## kap. 21 (MGH s. 346–350)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:21 -->

[XXI.] Defuncto autem patre pię recordationis, missus est Rampo ad eum ab eis, qui sepulturam eius curarunt, liberis scilicet et proceribus palatinis, ut et mortem eius mature cognosceret adventumque suum nullo modo comperhendinaret. Qui cum Aurelianam devenisset ad urbem, Theodulfus eiusdem urbis episcopus, vir undecumque doctissimus, causam eius adventus persensit et velocissime misso perlatore imperatori innotescere studuit, hoc tantummodo ei suggerendum iubens, utrum prestolaretur venientem in urbem, an in itinere aliquo sibi occurreret venturo ad urbem. Quam causam ille protinus commentatus agnovit et ipsum venire ad se iussit. Inde alium atque alium huiusce rei tristes suscipiens nuntios, post quintum diem ab eodem loco pedem movit et cum quanto passa est angustia temporis populo iter arripuit. Timebatur enim quam maxime Uuala, summi apud Karolum imperatorem Habitus loci, ne forte aliquid sinistri contra imperatorem moliretur. Qui tamen citissime ad eum venit et humillima subiectione se eius nutui secundum consuetudinem Francorum commendans subdidit. Post cuius ad imperatorem adventum, emulati eum omnes Francorum proceres certatim gregatimque ei obviam ire certabant. Tandemque ad Haristallium prospero pervenit itinere et die tricesimo, postquam ab Aquitania promovit, palatio Aquisgrani pedem feliciter intulit. Moverat autem eius animum iamdudum, quamquam natura mitissimum, illud quod a sororibus illius in contubernio exercebatur paterno, quo solo domus paterna inurebatur nevo. Cui mederi volens incommodo, simul et cavens, ne quod per Hodilonem et Hiltrudem olim acciderat, revivesceret scandalum, misit Uualam et Uuarnarium necnon et Lantbertum sed et Ingobertum: qui Aquasgrani venientes, talibus, ne accidere possent, cautela prospicerent et aliquos stupri immanitate et superbiae fastu reos maiestatis caute ad adventum usque suum adservarent. Nam aliqui eorum, cum supplices veniam inter iter agendum poposcissent, emeruerunt. Simul et praecipiens, ut populus ibidem consistens absque metu semet ibidem opperiretur venturum. At vero Uuarnarius comes, inscio Uuala et Ingoberto et accito nepote Lantberto, Hodoinum iam dicto obnoxium crimine ad se venire mandavit quasi comprehendendum et regiae vindictę obiectandum. Cuius ille insidias, utpote admordente conscientia, acriter praevidit; et quia declinare detractavit, et ipse experiri meruit et ipsi Uuarnario ultimam cladem importavit. Nam ad eum, sicut ille mandaverat, veniens, et ipsum Uuarnarium confecit et Lantbertum cruris lesione non pauco tempore debilem reddidit, et ad ultimum ipse confossus gladio interiit. Que cum nuntiata imperatori fuissent, animum illius a misericordia exitium flexit amici in tantum, ut Tullius quidam talium , qui pene iam imperatoris clementia venia videbatur dignus, luminum amissione multaretur.

## kap. 22 (MGH s. 350)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:22 -->

[XXII.] Venit ergo imperator Aquis palatium et a propinquis atque multis Francorum milibus cum multo est favore receptus imperatorque secundo declaratus. Quibus expletis, studiosis sepulture gratias aegit paternę ac propinquis luctus acerbitate confectis consolationis congrue contulit levamen. Sed et quod deerat inferiis genitoris, promtissime supplevit: Nam recitato paterno testamento, nichil relictum est paternorum bonorum, quin secundum eius partiretur sectionem; nil enim ab eo intestatum est relictum. Sed quod ecclesiis distribuendum censit, metropolitanorum subdivisit superscriptione nominum, quarum partes fuere XXI. Quod autem ornatui conducebat regio, posteriori reliquit aetati. Statuit etiam, quid secundum morem Christianorum filiis filiorumque filiis et filiabus, necnon et servis ancillisque regalibus, sed et in commune omnibus distribueretur pauperibus. Que cuncta domnus imperator Hludouuicus ut scripta relegit, operis executione complevit.

## kap. 23 (MGH s. 352–354)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:23 -->

[XXIII.] His peractis, imperator omnem coetum – qui permaximus erat – femineum palatio excludi iudicavit praeter paucissimas, quas famulatio regali congruas iudicavit. Sororum autem queque in sua, que a patre acceperat, concessit; quę autem necdum tale quid consecutae erant, ab imperatore emeruerunt et ad impetrata sese verterunt. Post haec imperator legationes ad patrem destinatas, ad se autem venientes et susceptas diligenter audivit, dapsiliter curavit, sumptuose muneratos remisit. Inter quas vel praecipua fuit imperatoris Constantinopolitani nomine Michahelis, cui domnus Karolus missos miserat Amallarium Treuerorum episcopum et Petrum Nonantule abbatem pacis confirmandę gratia. Qui revertentes missos supradicti Michahelis secum adduxerunt, Cristoforum protospatarium et Gregorium diaconem, ad imperatorem Karolum directos, super omnibus que scripta fuerant respondentes. Quos cum imperator remitteret, simul cum eis misit missos suos Leoni substituto imperatori, Northbertum Reginensem episcopum et Ricoinum Pictauinum comitem, petens amicitiarum sotietatem et renovationem antiquarum, simul et pacti confirmationem. Eodem anno generalem conventum Aquisgrani habuit et per universas regni sui partes fideles ac creditarios a latere suo misit, qui equi iuris tenaces existentes perversa corrigerent omnibusque congruum ius equo libramine penderent. Bernardum etiam nepotem suum, iamdudum regem Italiae, ad se evocatum et oboedienter parentem amplis muneribus donatum ad proprium remisit regnum. Beneuentanorum itidem principem Grimoaldum, non quidem venientem, sed missos suos mittentem, pacto et sacramentis constrinxit, ut annis singulis septem milia solidos auri arcae inferret publicae.

## kap. 24 (MGH s. 356)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:24 -->

[XXIIII.] Eodem etiam anno duorum filiorum suorum Hlotharium in Baioariam, Pippinum vero in Aquitaniam misit, tertium vero Hludouuicum puerilibus adhuc consistentem in annis secum tenuit. Eodem etiam tempore Herioldus, ad quem summa regni Danorum pertinere videbatur et qui pridem a filiis Godefridi regno pulsus fuerat, ad imperatorem Hludouuicum confugium fecit et iuxta morem Francorum manibus illius se tradidit. Quem rex susceptum in Saxoniam ire iussit et tempus, quo ei auxilium ferre posset ad recuperationem sui principatus, ibidem operiri. Quo etiam tempore Saxonibus atque Frisonibus ius paterne hereditatis, quod sub patre ob perfidiam legaliter perdiderant, imperatoria restituit clementia. Quod alii liberalitati, alii adsignabant inprovidentiae, eo quod hae gentes, naturali adsuaefactę feritati, talibus deberent habenis coherceri, ne scilicet effrenes in perduellionis ferrentur procacitatem. Imperator autem eo sibi artius eos vinciri ratus, quo eis benefitia largiretur potiora, non est spe sua deceptus: nam post haec easdem gentes semper sibi devotissimas habuit.

## kap. 25 (MGH s. 358–362)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:25 -->

[XXV.] Hoc anno cursum vertente, perlatum est imperatori, quod Romanorum aliqui potentes contra Leonem apostolicum pravas inierint coniurationes, quos detractos atque convictos isdem apostolicus subplicio addixerit capitali, lege Romanorum in id conspirante. Imperator autem audiens egre haec tulit, velud a primo orbis sacerdote tam severe animadversa; ideoque Bernardum Italiae regem illuc misit, ut ipse resciens, quid verum quidve falsum de hac re rumor sparserit, per Geroldum sibi renuntiaret. Ipse autem Bernardus rex Romam venit, que visa sunt per missum supradictum renuntiavit. Sed mox subsecuti missi eiusdem apostolici Leonis, Iohannes episcopus Siluae–Candidę et Theodorus nomenclator necnon et Sergius dux, Leonem apostolicum criminibus purgavere obiectis. Iusserat porro imperator, ut Herioldo suppeditarentur Saxonici comites et Abodriti olim domno Karolo subiecti, qua- tenus regno restitueretur proprio, misso in hoc ipsum Baldrico legato. Qui cum Egidoram fluvium transissent, devenerunt in terram Nortmannorum in loco, cuius vocabulum est Sinlendi. Sed filiis Godefridi licet magnis habundantibus copiis et navibus ducentis, nolentibus comminus venire et pugnę se credere, ab invicem discessum est, direptis incensisque omnibus quę occurrere potuerunt, insuper et obsidibus XL ab eodem populo susceptis. His gestis, ad imperatorem in loco, qui dicitur Patrisbrunno, redierunt, quo omnis populus ad eius generalem conventum coierat. Quo in loco principes Sclauorum orientalium omnes primoresque venerunt. Eodem anno Abulat Sarracenorum rex triennem ab imperatore petiit pacem; que quidem primum impetrata est, sed postea tamquam inutilis reiecta, et bellum Sarracenis est indictum. Quo tempore Norbertus episcopus et Ricoinus comes a Con- stantinopoli regressi sunt federisque pactum inter ipsum et Francos detulere gratissimum. Eadem etiam tempestate Romani, cum Leo apostolicus gravaretur adverso incommodo, praedia omnia que illi domocultas appellant et noviter ab eodem apostolico instituta erant, sed et ea que sibi contra ius querebantur direpta, nullo iudice expectato diripere et sibi conati sunt restituere. Quorum coeptis restitit Bernardus rex per Uumigisum ducem Spoleti, certumque rerum nuntium de his omnibus direxit ad imperatorem.

## kap. 26 (MGH s. 362–368)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:26 -->

[XXVI.] Postquam imperator hiemis inclementiam serena valitudine et tranquillo transegit successu, succedente aestivi temporis gratissima blanditiae, missi sunt ab eo qui dicuntur orientales Franci, sed et Saxonici comites generis contra Sarabos Sclauos, qui ab eius dicebantur imperio defecisse. Quorum conatus quam brevissime ac facillimę Christo donante conpressus est. Sed et Uuasconum citimi, qui Pyrinei iugi propinqua incolunt loca, eodem tempore iuxta genuinam levitatis consuetudinem a nobis omnimodo disciverunt. Causa autem rebellionis fuit, eo quod Siguuinum eorum comitem propter morum pravorum castigationem, quibus penę inportabilis erat, ab eorum removit praelatione imperator. Qui tamen adeo duabus sunt edomiti expeditionibus, ut sero eos penituerit incoepti sui deditionemque magno expeterent voto. Inter haec domni Leonis Romani antistitis dormitio nuntiatur imperatori, quae evenit VIII. kalendas iunii anno XXI. episcopatus sui, Stephanique diaconi in loco eius subrogatio. Qui post sui consecrationem ad domnum imperatorem venire non distulit; vix enim duobus exactis mensibus, summa cum festinatione ei occurrere festinavit. Premisit tamen legationem, que super ordinatione eius imperatori satisfaceret. Imperator autem eius adventu praecognito, Berhardo quidem nepoti eum commitari iussit, sed et adpropinquanti alios missos, qui eum cum debito perducerent honore, direxit; ipse autem eius adventum Remis sustinere statuit. Cui etiam obviam Hildeboldum archicappellanum sacri palatii, Theodulfum episcopum Aurelianensem, Iohannem Arelatensem aliorumque copiam ministrorum ecclesię procedere iussit, infulis indutos sacerdotalibus. Ad ultimum imperator miliario a monasterio processit sancti confessoris Remigii, et tamquam beati Petri vicarium honestissimę suscepit, descendentem equo excepit et ecclesiam intrantem manu propria sustentavit, praecinentibus pro tanta exultatione variis ecclesię ordinibus: Te Deum laudamus et reliqua. Quo finito hymno, laudes imperatori debitas clerus conclamavit Romanus, quarum finem domnus apostolicus oratione complevit. His expletis, intra domus pęnita concessum est, expositisque causis sui adventus et benedictione panis ac vini simul participata, imperator ad civitatem rediit, domnus apostolicus ibidem remansit. Sed in crastinum domnus imperator domnum aposto- licum ad se evocavit, convivio peropulentissimo curavit donisque maximis honoravit. Similiterque die tertio a domno apostolico domnus invitatur imperator et multis variisque est donatus muneribus, et in crastinum, que fuit dies dominica, imperiali est diademate coronatus et benedictione inter missarum celebrationem insignitus. Et tandem his completis, domnus apostolicus cunctis quae poposcerat impetratis Romam rediit. Imperator vero ad Compendium secessit ibique missos Abdirahman filii Abulaz regis suscepit et audivit. Moratus autem ibidem XX vel eo amplius diebus, Aquasgrani hiematurus petiit.

## kap. 27 (MGH s. 368–372)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:27 -->

[XXVII.] Iusserat sane imperator missos Sarracenorum regis semet illuc praecedere venturum. Quo cum pervenissent, ferme tribus detenti sunt mensibus; post haec autem, cum eos iam tederet adventus sui, permissu imperatoris redierunt. In eo etiam commorans palatio, ad se venientem missum suscepit Leonis Constantinopolitani imperatoris nomine Niciforum. Legatio autem, excepta amicitia et sotietate, erat de finibus Dalmatinorum, Romanorum et Sclauorum; et quia nec hi praesentes erant nec Chadalo finium praefectus, neque sine illis hęc dirimi poterant, missus est in Dalmatiam ad haec pacificanda et componenda Albgarius cum Cadalo earundem finium principe. Ipso anno filii Godefridi quondam regis Nordmannorum, cum ab Herialdo premerentur, miserunt legatos petentes ab imperatore pacem. Quę legatio tamquam inutilis et simulata ab eo reiecta est auxiliumque Herioldo contra eos datum. Eo anno luna nonis februarii defecit hora noctis II.; cometarum sydus portentuosum in signo apparuit Agitatoris. Stephanus papa tertio mense, postquam a Frantia Romam rediit, ultimum diem clausit, et Paschalis pro eo cathedram Romani pontificatus subiit. Qui post expletam consecrationem sollemnem legatos cum epistola apologetica et maximis imperatori misit muneribus, insinuans non se ambitione nec voluntate, sed cleri electione et populi adclamatione huic succubuisse potius quam insiluisse dignitati. Huius legationis baiulus fuit Theodorus nomenclator, qui negotio peracto et petitis impetratis, super confirmatione scilicet pacti et amicitiae more praecessorum suorum, reversus est.

## kap. 28 (MGH s. 372–378)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:28 -->

[XXVIII.] Sub eodem anno quadragesimę penę iam exacto tempore, ultimę ebdomadis V. feria, qua dominicae celebratur memoria cęnę, dum peractis omnibus, quae tanti exigebat sollemnitas diei, imperator ab ecclesia in regiam se recipere vel- let, porticus lignea, per quam redeundum erat, carię senioque confecta et humectatione continua putrefacta, fatiscentibus inferioribus, sub pedibus imperatoris comitumque illius conlapsa, magnum fragore sui omni palatio incussit metum, verentibus singulis, ne ruinę illius eventus imperatorem obpresserit. Sed a Deo, cui erat dilectus, a praesenti est discrimine protectus. Nam cum XX et eo amplius comitum illius cum eo ad terram usque deciderint variasque incurrerint calamitates, ille nil tristions incurrit iacture praeter imi pectoris locum, cui mlisus est capulus ensis, ultimaque auris paululum cute expoliata, sed et crus illius iuxta inguina cuidam ligno impactum. Cui tamen citissime est subventum, adhibito enim medicorum studio quam brevi pristinae est restitutus saluti: XX namque peractis diebus Nouiomagum venatum petiit. Quo peracto negotio, imperator generalem habuit conventum Aquisgrani, in quo, quantum fervoris circa divinum cultum pectoris gestaret in arca, toto declaravit adnisu. Congregatis enim episcopis nobilissimoque sanctę ecclesię clero, fecit componi ordinarique librum canonicę vitae normam gestantem, in quo totius illius ordinis perfectio continetur, sicut recultus ipse fatetur. In quo etiam inseri iussit cibi potusque atque omnium necessariorum summam, ut omnes tam viri quam sanctimoniales sub hoc ordine Christo servientes nullis praepediti necessitatibus libera servitute Domino omnium militare meminissent. Quem librum per omnes civitates et monasteria canonici ordinis sui misit imperii per manus missorum prudentium, qui illum in omnibus supradictis facerent transcribi locis, debitaque atque conscripta exigerent stipendia ministrari. Que res magnum ecclesię contribuit exultationis tripudium et piissimo imperatori debita cum laude inmortale monimentum. Itidemque constituit isdem Deo amabilis imperator Benedictum abbatem et cum eo strenue monachos per omnia vitae, qui per omnia monachorum euntes redeuntesque monasteria, uniformem cunctis traderent monasteriis, tam viris quam sanctimonialibus feminis, vivendi secundum regulam sancti Benedicti incommutabilem morem. Considerans etiam isdem piissimus imperator, non debere Christi ministros obnoxios esse humane servituti, sed et multorum avaritiam abuti ministerio ecclesiastico ad proprium questum, statuit, ut quicumque ex servili conditione conciliante scientia et morum probitate ad ministerium adsciscerentur altaris, primum manumittantur a propriis dominis, vel privatis vel ecclesiasticis, et tunc demum gradibus indantur altaris. Volens etiam unamquamque ecclesiam habere proprios sumptus, ne per huiuscemodi inopiam cultus neglegerentur divini, inseruit praedicto edicto, ut super singulas ecclesias mansus tribueretur unus cum pensatione legitima et servo atque ancilla. Haec erat sancti imperatoris exercitatio, hic quotidianus ludus, haec palestrica agonia, spectante eo, quo civitas in sancta doctrina et operatione clarius eniteret: qui se pomparet cum sublimi humilitate, imitando Christum humilitate, altius emineret. Denique tunc ceperunt deponi ab episcopis et clericis cingula balteis aureis et gemmeis cultris onerata, exquisiteque vestes sed et calcaria talos onerantia relinqui; monstro enim simile ducebat, si ecclesiastice, deputatus familię conaretur adspirare ad secularis ornamenta gloriae.

## kap. 29 (MGH s. 378–384)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:29 -->

[XXVIIII.] At vero non tulit hanc sanctam Deoque dignam imperatoris devotionem humani generis inimicus undique se inpetentem et ab omnibus ecclesię ordinibus sibimet bella inducentem, sed coepit totis virium copiis se expugnantem oppugnare et per membra sua Christi fortissimum bellatorem vi et astu quo potuit lacessere. Nam his rite ordinatis, postquam imperator in eodem placito filium primogenitum Hlotharium coimperatorem appellari et esse voluit et duorum filiorum suorum Pippinum in Aquitaniam, Hludouuicum in Baioariam misit, ut scilicet sciret populus, cui deberet potestati parere, statim ei Abodritorum defectio nuntiatur, qui cum filiis Godefridi amicitias iungentes Saxoniam transalbianam vexabant. Quos contra imperator suffitientes copias dirigens, eorum motus Deo favente compraessit, ipse autem Uosagi lustra sectaturus venatum petiit. Interea venatione ibidem iuxta morem Francorum expleta, cum hiemem exacturus Aquasgrani reverteretur, nuntiatur ei Berhardum nepotem suum Italiae regem, cui ipse maxima ut rex fieret apud patrem causa fuerat, consiliis quorundam pravorum hominum adeo dementatum, ut ab eo disciverit, omnesque civitatum et regni principes Italiae in haec verba coniuraverint, sed et omnes aditus, quibus in Italiam intratur, positis obicibus aut custodiis obserarint. Quod cum certis nuntiis referentibus maximeque Rathaldo episcopo et Suppone certissime cognovisset, contractis undique copiis tam ex Galliis quamque Germania, cum maximo exercitus robore Cauillonum usque pervenit. At Berhardus cum se cerneret viribus inparem et ad coepta inefficacem, utpote a quo plurimi suorum cotidie deficerent, desperatis rebus ad imperatorem venit armisque depositis pedibus se eius prostravit, confessus perperam se egisse; cuius exemplum primores eius sunt secuti et armis depositis se eius potestati et iuditio subdiderunt. Sed et concinnationes, qualiter coeptam rebellionem et quare inchoaverint et ad quem finem inchoata deducere voluerint quosve complices sibi allexerint, ad primam prodiderunt interrogationem. Fuere sane huius conspirationis auctores Eggideo regalium primus amicorum, Reginhe- rius olim comes palatii imperatoris, filius Megnherii comitis, sed et Reginhardus praepositus camerę regalis. Erant autem huius sceleris conscii quamplures clerici seu laici, inter quos aliquos episcoporum huius procella tempestatis involvit: Anselmum scilicet Mediolanensem, Uvolfoldum Cremonensem sed et Theodulfum Aurelianensem.

## kap. 30 (MGH s. 384–386)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:30 -->

[XXX.] Postquam vero defectionis propalati sunt principes et custodie mancipati, imperator Aquasgrani sicut decreverat hicmatum regreditur, ibique, usque dum sacram pascę sollempnitatem celebraret, remoratur. Post cuius festivitatis transactam celebritatem Berhardum hactenus regem eiusque in supradicto scelere fautores, cum lege iuditioque Francorum deberent capitali invectione feriri, suppressa tristiori sententia luminibus orbari consensit, licet multis obnitentibus et animadverti in eos tota severitate legali cupientibus. At vero licet imperatore indulgentius agente, ultio tamen elimata ad effectum in aliquos est perducta: etenim Berhardus et Reginherius, dum inpatientius oculorum tulerunt ablationem, mortis sibi consciverunt acerbitatem. Episcopos porro hac constrictos immanitate ab episcopis reliquis depositos monasteriis mancipavit. Caeterorum autem nullum vel vita privari vel menbrorum amputatione iussit multari, sed secundum quod exigente culpa visum est, alios exiliari, alios iussit adtondi. Post quae nuntiatur imperatori inobedientium protervia Brittonum, qui in tantam eruperunt insolentiam, ut unum suorum Marmanum nomine regem appellare ausi sint subiectionemque omnimodis recusarint. Ad quorum insolentiam ulciscendam imperator, undecumque aggregata militari manu, fines Brittonum aggrediens proficiscitur, habitoque Uenedis generali conventu, provintiam ingreditur et parvo tempore vel labore cuncta populatur, donec interfecto Marmono, dum sarcinis inmediatur castrensibus, a quodam regiorum custode equorum nomine Choslo, tota cum eo Brittania victa succubuit et manus dedit, ad quascumque conditiones imperator vellet denuo servitura. Nam et obsides, qui et quanti visi sunt, dati atque suscepti et omnis terra secundum suam disposita voluntatem.

## kap. 31 (MGH s. 388–390)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:31 -->

[XXXI.] Quibus peractis, imperator a finibus Brittanie pedem retulit et Andegauorum urbem repetivit. Ubi dum Hirmengardis regina longo fatigaretur incommodo, duobus post regressionem imperatoris diebus supervixit et tertio die obiit, V. nonas octobris. Quo anno eclipsis contigit solis VIII. idus iulii. Curata autem reginae sepultura, imperator per Rotomagum et Ambianorum urbem recto itinere ad hiberna se Aquis contulit. Cui revertenti et Heristallium intranti palatium, missi occurrere Sigonis Beneuentani ducis, dona quam maxima deferentes dominumque suum a morte Grimoaldi praecessoris sui purgantes. Preterea aliarum aderant missi nationum, Abodritorum videlicet et Goduscanorum et Timotianorum, qui Bulgarorum sotiętate relicta nostris se nuper sotiaverant. Sed et Liudeuuiti rectoris inferioris Pannoniae ibidem aderant missi, accusantes Cadalum – falso, ut post patuit – eo quod inmanitas illius inportabilis sibi foret. Quibus auditis, compositis ac dimissis, in eodem palatio imperator secundum suam dispositionem ad hiemandum se contulit. Quo cum moratur, exhibitus est ei Sclaomirus Abodritorum rex a ducibus Saxonum. Qui cum insimularetur defectionis nec obiectis obviare quivisset, exilio est deportatus regnumque eius Ceadrago filio Thrasconis traditum.

## kap. 32 (MGH s. 390–396)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:32 -->

[XXXII.] Eodem itidem tempore quidam Uuasco, Lupus Centulli cognomento, in rebellionem adsurgens, Uuerinum Aruernorum comitem et Berengarium Tolosanum proelio lacessivit, ibidemque cum aliis plurimis fratrem quoque Garsandum amisit. Et tunc quidem fuge subsidio evasit, post autem imperatori deductus et causam dicere iussus, atque ratione victus, exilio est dampnatus. Qua hieme imperator in eodem palatio conventum populi sui celebravit publicum et renuntiantes sibi missos de omni regno suo, quos pro statu ecclesię restaurando deiecta vel confirmando stantia miserat, audivit, et quicquid utile iudicavit, sancta inpellente devotione superaddidit, nichilque intactum reliquit, quicquid ad honorem sanctae Dei ecclesię, proficere posse visum fuit. Interea capitula quedam legibus superaddidit, in quibus cause forenses claudicare videbantur, que actenus veluti pernecessana servantur. Qua tempestate monitu suorum uxonam meditabatur inire copulam; timebatur enim a multis, ne regni vellet relinquere gubernacula. Sed compellebatur tandemque eorum voluntati satisfatiens et undecumque adductas procerum filias inspitiens, Iudith filiam Uuelponis nobilissimi comitis in matrimonium iunxit. Estate subsequente in Hengelimheim palatio populus eius convenit ad eum. Ibidemque exercitus sui nuntios recepit, qui contra Liudeuuiti apertam perduellionem comprimendam missi fuerant; sed idem negotium pene remansit infectum. At vero pro his typo inflatus arrogantiae Liudeuuitus quasdam conditiones imperatori per missos mandavit suos, quas si imperator impleret, ipse quoque ut pridem eius praeceptis pareret. Sed haec tamquam inutilia ab eo spreta atque recepta non sunt. Liudeuuitus autem in sua remanere perfidia ratum ducens, ad perfidiam quascumque poterat sibi sotiabat. Post reversionem sane exercitus a Pannoniae finibus, Liudeuuito in perfidia permanente, Cadolh dux Foroiuliensis in febrem incidit et diem ultimum clausit, ac Baldricus eius loco successit. Qui cum primum in provintiam venisset et Carantanas ingrederetur partes, copias Liudeuuiti iuxta Drauum fluvium cum paucis suorum fudit, et reliquos proturbans, omnes a suis finibus secedere compulit. Fugatus a Baldrico, Liudeuuitus Bornae occurrit Dalmatiae duci ad Calapium fluvium consistenti. Sed Borna, Goduscanorum perfidia an timore desertus incertum, suorum tamen iutus auxilio domestico discrimen imminens tutus evasit, sed et desertores suos postea subegit. Interea Liudeuuitus sequenti hieme Dalmatiam iterum ingressus cuncta populari nititur, ferro quae animata erant perimens, inanimata vero igni contradens. Cuius vi cum Borna obviare nequiret, astu viam nocendi quesivit; neque enim apertum ei bellum indixit, sed inprovisis inruptionibus adeo et illum et exercitum eius protrivit, ut puderet ac peniteret eum talia molitum. Nam tribus interfectis de illius exercitu milibus equisque ac varia suppellectile plurima direpta, regione sua eum excedere compulit. Que cuncta imperator Aquis consistens letus audivit. Interea Uuascones nativa sibi seditionis peste discordantes, a Pippino imperatoris filio ipso anno ita sunt edomiti, ut nullus eorum rebellare auderet; pater enim eum ad hoc destinaverat. His peractis, imperator conventum dimisit, venationi congruo tempore operam dedit in Arduenna atque hiematurus ad palatium reversus est Aquense.

## kap. 33 (MGH s. 396–400)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:33 -->

[XXXIII.] In eodem palatio, hieme superveniente, imperator coadunari populi fecit frequentiam. Quo tempore Borna de infes- tatione Liudeuuiti conquestus, magnas ab imperatore suscepit adiutorii copias, que terram illius atterere possent. Que trina partitione divise primo vere terram ditionis illius ferro et igni pene omnem vastaverunt, ipso Liudeuuito castelli cuiusdam altitudine se protegente et nec ad pugnam nec ad conloquium procedente. Quibus reversis domum, Carniolenses et quidam Carantanorum, qui ad Liudeuuitum se contulerant, Baldrico nostro duci manus dederunt. In quo placito Bera comes Barcinonensis, cum impeteretur a quodam, vocabulo Sanila, et infidelitatis argueretur, cum eodem secundum legem propriam – utpote quia uterque Gothus erat – aequestri proelio congressus est et victus; sed cum lege in eum animadvertendum esset, ut capitali sententia tamquam reus maiestatis feriretur, imperatoris tamen clementia vite, reservatus est et Rotomagum consistere ius- sus. Ipso tempore nuntiatum est imperatori, naves pyraticas XIII a Nordmannie sedibus mare conscendisse et praedatum nostros fines appellere velle. Contra quas cum Imperator circumspeci et custodiam fieri imperasset, a Flandrensi solo simul et ostio Sequane repulse, in Aquitaniam sese verterunt, et vastato vico, cuius est vocabulum Buin, multaque onerate preda reverse sunt.

## kap. 34 (MGH s. 400–406)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:34 -->

[XXXIIII.] Hoc anno domnus imperator hiberni tempora Aquisgrani peregit. In eodem hieme mense februario conventus est Aquis celebratus et tres cunei ad vastandam Liudeuuiti terram directi; inruptaque imaginaria pace, quae cum Abulat rege Sarracenorum pacta videbatur, bellum ei est indictum. In eodem anno kalendis mai conventum imperator alterum Nouio- magi habuit, in quo partitionem regni, quam inter filios suos iamdudum fecerat, coram recitari fecit et a cunctis proceribus, qui tunc affuere, confirmari. Ibidem etiam missos Paschalis apostolici, Petrum Centumcellensem episcopum et Leonem nomenclatorem, suscepit, audivit, remisit. Atque inde digrediens, Aquasgrani repetiit et inde per Arduennam usque ad Rumerici montis altitudinem Uosagique latissimam vastitatem, totum quod superfuit aestivi et autumni dimidium temporis transegit. Inter hęc Borna vita private, successorem ei constituit imperator nepotem suum nomine Ladasclao. Quo tempore nuntium suscepit mortis Leonis imperatoris Constantinopolitani, qui a domesticis suis et praecipue a Michaele interfectus est, et Michahel in loco eius substitutus, conspiratoribus suis et maxime praetorianis sibi militibus adnitentibus. Eodem anno medio octobrio conventus publicus in Theodonis villa est celebratus; ibique domnus imperator primogenito filio suo Hlothario Hirmengardam filiam Hugonis comitis uxorem cum sollempni iunxit apparatu. Quo etiam adfuere legati papę Romani, Theodorus primicerius ac Florus, cum magnis variisque muneribus. Imperatoris porro clementia, cum in aliis semper admirabilis claruerit rebus, in hoc quam maxime conventu, quanta eius inesset pectori, manifestissime, patuit: Nam revocatis omnibus, qui contra vitam suam regnumque coniuraverant, non modo vitam membraque donavit, sed et possessiones, quibus legaliter fuerant privati, cum magno liberalitatis testimonio restituit. Adalhardum etiam abbatem quondam Corbeie monasterii, sed tunc in monasterio sancti Filiberti consistentem, monasterio et magisterio restituit priori, itidemque fratrem eius Berharium a monasterio sancti Benedicti evocatum et reconciliatum eidem cum fratre restituit loco. His completis ceterisque que utilitas poscebat explicitis, filium quidem Hlotharium hiematum Uuarmatiam misit, ipse autem Aquasgrani reversus est.

## kap. 35 (MGH s. 406–412)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:35 -->

[XXXV.] Anno hunc sequente domnus imperator conventum generale coire iussit in loco, cuius est vocabulum Attiniacus. In quo convocatis ad concilium episcopis, abbatibus spiritalibusque viris, necnon et regni sui proceribus, primo quidem fratribus reconciliari studuit, quos invitos adtondi fecerat, deinde omnibus, quibus aliquid laesurae intulisse videbatur. Post haec autem palam se errasse confessus est et, imitatus Theodosii imperatons exemplum , penitentiam spontaneam suscepit, tam de his quamquę de illis, que adversus Bernhardum nepotem gesserat proprium; et corrigens, si quid talium vel a se vel a patre suo gestum repperire alicubi potuit, elemosinarum etiam largitione plurimarum, sed et servorum Christi orationum instantia, necnon et propria satisfactione adeo divinitatem sibi placare curabat, quasi haec que legaliter super unumquemque decucurrerant, sua gesta fuerint crudelitate. Exercitum sane eodem misit tempore de Italia contra Liudeuuitum in Pannoniam. Quo ille consistere non valens, propriam reliquit civitatem et ad quendam Dalmatiae principem veniens, ab eo susceptus est intra civitatem; qui tamen versa vice susceptorem suum dolo confecit et civitatem suo dominatui subiecit. Et quamquam nostris nec pugnam intulerit nec conlocutus sit, tamen missis legatis et errasse se dixit et ad domnum imperatorem venire promisit. Nuntiatum est eodem tempore imperatori, quod custodes limitis Hispanici Sicorim fluvium transierint, Hispaniae interiora penetrarint et cum magna preda prospere redierint, vastatis incensisque omnibus quę obviam se praebuerint. Necnon et hi, qui fines tuebantur Brittanicos, Brittaniam ingressi vastaverint regionem tam ferro quam igni, propter cuiusdam Brittonis rebellionem, cuius nomen Uuiomarchus fuit. Quibus peractis, prospere sunt regressi. Finito hoc placito, Hlotharium filium suum domnus imperator in Italiam misit, et cum eo Uualam adfinem suum mona- chum sed et Geruncum hostiarium, quorum consilio res Italici regni componeret, erigeret, tueretur tam publicas quamque privatas. Pippinum autem filium cum in Aquitaniam mittere statuisset, prius illi coniugem filiam Theotberti comitis iunxit, et sic demum ad memoratas partes direxit regendas. Quibus dispositis, iuxta morem Francorum regum autumnale tempus venationibus insumpsit hiemandique gratia trans Hrenum locum, cuius vocabulum est Franconoford, petivit; ibique conventum circumiacentium fieri iussit nationum, omnium scilicet, qui trans Hreni consistentes fluenta ditioni oboediunt Francorum. Cum quibus de omnibus que utilitati conducere visa sunt pertractans, singulorum rebus congrue prospitiebat. In eodem conventu Auarum legatio munera afferens adfuit; missi Nordmannorum pacem renovantes et confirmantes non defuerunt. Quos auditos cum congrue remisisset, in eodem loco praeparatis, ut dignum erat et tempori congruebat, novo opere ędificiis hiemavit.

## kap. 36 (MGH s. 412–416)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:36 -->

[XXXVI.] In eadem villa, Franconoford scilicet, imperator hieme exacta maio mense conventum habuit australium Francorum, Saxonum aliarumque eis conlimitantium gentium; in quo duorum fratrum certamen, quod de regno magna inter se altercatione vertebant, congruo fine diremit. Erant namque Uuilzi genere, filii Liubi regis quondam; nomina eorum fuere Milegastus et Celeadragus; quorum pater Liubi dum Abodritis bellum indixisset, ab eis interemptus est, et regnum primogenito contraditum. At hic cum nimis segniorem se, quam res poscebat, in regni administratione exhiberet, circa iunioris honorem favor populi declinavit. In qua altercatione ante praesentiam imperatoris venientes, requisita atque reperta voluntate populi, iunior quidem princeps est declaratus; ambos tamen imperator muneribus amplis donatos et sacramentis devinctos et inter se et sibi dimisit amicos. Interea Hlotharius filius domni imperatoris, cum, sicut supra dictum est, a patre in Italiam missus esset et secundum virorum, qui cum eo missi erant, consilium oportunitates ordinasset negotiorum, et quibusdam perfectis, quibusdam adhuc infectis, de singulis respondere et ad patrem de reditu cogitaret, rogatu Paschalis pape, Romam inminenti sancte/ paschae sollempnitate adiit atque ab eodem papa clarissima ambitione susceptus, ipso sancto die apud beatum Petrum diadema imperiale cum nomine suscepit augusti. Post haec cum Papiam venisset, aliquantisper necessitatibus semet inpedientibus, ibidem demoratus est et sic ad patrem mense pervenit iunio, perfecta nuntians, de inchoatis interrogans. Ad supplenda autem que minus perfecta erant, missus est Adalhardus comes palatii, adhibito sibi sotio Mauringo. Gundulfo porro Metensi episcopo eodem tempore defuncto, clerus omnis populusque eiusdem ecclesię, veluti animati uno spiritu, Drogonem imperatoris fratrem sub canonico habitu nobilissime, viventem sibi poscunt dari sacerdotem; mirumque in modum tam imperatoris quam procerum eius, sed et totius populi consensus, quasi quodam coagulo in unum coniuravit, ut omnes id velle, nullus nolle repperiretur. Ideoque imperator cum summo gaudio petitioni ecclesię annuit eisque quem petebant pontificem dedit. In eodem conventu mors nuntiata est Liudeuuiti tyranni a quodam dolo interfecti. Imperator hoc placitum solvit et alium conventum Compendio tempore autumnali indixit.

## kap. 37 (MGH s. 416–422)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:37 -->

[XXXVII.] Sub hoc etiam tempore perlatum est imperatori, Theodorum primicerium sanctae ecclesię Romanę et Leonem nomenclatorem luminibus privatos ac deinde decollatos in domo episcopali Lateranensi. Invidia porro interfectoribus inurebatur, eo quod diceretur, ob fidelitatem Hlotharii eos, qui interfecti sunt, talia fuisse perpessos. In qua re fama quoque pontificis ledebatur, dum eius consensui totum adscriberetur. Imperator autem dum ad hanc rem enucleatissime investigandam Adelungum abbatem monasterii sancti Uedasti et Hunfridum comitem mitteret Curiae, Paschalis papę missi supervenerunt, Iohannes episcopus Siluę–Candidę et Benedictus archidiaconus sanctae ecclesię Romanę, accusationi opponentes excusationem et super ista imperatoriam offerentes examinationem. Quibus auditis et cum congruo responso remissis, missos destinatos, ut iussum fuerat, Romam ire precepit, investigaturos de dubiis veritatem. Ipse autem prout visum est singulis moratus in locis, constituto tempore, id est kalendis novembris, ad Compendium venit. In quo placito legati Romam missi redierunt nuntiantes, eo quod Paschalis papa ab interfectorum nece se cum plurimis episcoporum sacramento purgaverit, interfectores autem nequaquam exhibere potuerit, sed et eos, qui interfecti sunt, meritis exigentibus talia perpessos asseruerit; simulque secum praesentabant missos ab apostolico directos similia perferentes. Nomina legatorum sunt: Iohannes episcopus Siluę-Candidę, Sergius bibliothecarius, Quirinus subdiaconus et Leo magister militum. Imperator ergo natura misericordissimus occisorum vindictam ultra persequi non valens, quamquam multum volens, ab inquisitione huiuscemodi cessandum existimavit et cum responsis congruis missos Romanos absolvit. Eo tempore quedam prodigiosa signa apparentia animum imperatoris sollicitabant, precipue terrę motus palatii Aquensis et sonitus inauditi nocturno sub tempore, et puelle, cuiusdam ieiunia XII mensibus omni penitus cybo abstinentis, crebra et inusitata fulgura, lapidum cum grandine casus, pestilentia hominum et animalium. Propter quae singula piissimus imperator crebro fieri ieiunia, orationumque instantia atque elemosinarum largitionibus divinitatem per sacerdotium monebat offi- tium placandam, certissime dicens, per haec portendi magnam humano generi futuram cladem. Quo etiam anno mense iunio natus est filius ei ex Iudith regina, quem tempore baptismi Karolum vocitare placuit. Eodem anno Eblus atque Asinarius comites trans Pyrenei iussi sunt montis altitudinem ire. Qui cum magnis copiis usque ad Pampilonam issent et inde negotio peracto redirent, solitam loci perfidiam habitatorumque genuinam experti sunt fraudem; circumventi enim ab incolis illius loci, omnibus amissis copiis, in inimicorum devenere manus. Qui Eblum quidem Cordubam regi Sarracenorum miserunt, Asinario vero, tamquam qui eos adfinitate sanguinis tangeret, pepercerunt.

## kap. 38 (MGH s. 422–424)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:38 -->

[XXXVIII.] Interea cum Hlotharius, ut praedictum est, a patre missus Romam venisset, libentissime atque clarissime ab Eugenio papa susceptus est. Cumque de bis que accesserant quereretur, quare scilicet hi, qui imperatori sibique et Francis fideles fuerant, iniqua nece perempti fuerint, et qui superviverent, ludibrio reliquis haberentur, quare etiam tante querele adversus Romanorum pontifices iudicesque sonarent, repertum est, quod quorundam pontificum vel ignorantia vel desidia, sed et iudicum ceca et inexplebili cupiditate multorum praedia iniuste fuerint confiscata. Ideoque reddendo, quę iniustę sublata erant, Hlotharius magnam populo Romano creavit lętitiam. Statutum est etiam iuxta antiquum morem, ut ex latere imperatoris mitterentur, qui iudiciariam exercentes potestatem, iustitiam omni populo, tempore quo visum foret imperatori, aequa lance penderent. Que cum rediens filius patri retulisset, tamquam amator aequitatis et cultor pietatis magno perfusus est gaudio, eo quod oppressis inique relevatio succurrerit pietatis.

## kap. 39 (MGH s. 424–430)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:39 -->

[XXXVIIII.] Tempore subsequenti domnus imperator conventum a populo suo celebrari iussit tempore mai mensis Aquisgrani. Quo consistenti legatio Bulgarorum, que diu in Baioaria secundum praeceptum eius substiterat, ei adducta est audienda, cuius maxime post pacis constitutionem de terminis fuit terrarum inter Bulgaros Francosque custodiendis. Affuerunt etiam Brittonum primores non pauci, subiectionem oboedientiamque multis prosequentes verbis. Inter quos et Uuiemarchus, qui ceteris auctoritate praestare videbatur quique insana temeritate atque stultissimis ausis in tantum processerat, ut etiam imperatorem propter suam insolentiam comprimendam ad expeditionem in illas partes fatiendam provocaverat. Is ergo cum diceret, penitere se facti sui, et imperatoriae se commisisset fidei, ab eo iuxta morem suum, qua clementia semper uti consuevit, misericorditer susceptus et cum ceteris civibus muneribus donatus atque ad nativum solum est redire permissus. Qui tamen postea consuete non inmemor perfidie, dum cunctorum que promiserat et que expertus fuerat bonorum oblitus, vicinos suos domni imperatoris fideles incursare atque assiduis lacessere non obmitteret malis, ad id pervenit, ut obpressus a Lantberti hominibus, in propria domo cum malorum omnium fine terminum quoque sortiretur vitę. Dimissis ergo imperator tam Bulgarorum missis quamque Brittannis, exercitio se venandi commisit Uosagi secretis, interim id agendum credens, usquequo mense augusto iuxta condictum 〈ad celebrandum conventum〉 generalem populi sui Aquasgrani reversus est. Quo tempore pacem, quae a Nordmannis petebatur, mense iussit octobrio confirmari; peractisque omnibus, que, in eodem placito et peragi et definiri visa sunt, ipse quidem cum filio Hlothario Nouiomagum concessit, minore Hludouuico in Baioariam dimisso; peractaque autumni tempore venatione, hiemis inchoatione in Aquense rediit palatium. Ab hoc conventu regredientibus Bulgarorum missis litterasque deferentibus imperatoris, rex eorum minus grate que scripta sunt tulit, eo quod petita non impetrarit. Cum quadam ergo stomachatione eundem remittens nuntium mandavit, ut aut communis statueretur terminus finium, aut quacumque poterat virtute tueretur limites finium suorum. Sed cum fama rumorem sparsisset, regem talia mandantem regno caruisse, imperator tamdiu legatum tenuit, quousque misso Bertrico comite palatii falsa esse que iactabantur comperisset; rescita autem veritate, missum infecto remisit negotio.

## kap. 40 (MGH s. 430–436)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:40 -->

[XL.] Ipso anno kalendis febroariis Pippinus filius imperatoris ad patrem Aquis hiemantem venit. Cui ab imperatore cura commendata, ut paratus esset, si quid ex partibus Hispanie. novi orietur, qualiter obviare posset, regressus est. Imperator vero kalendis iunii mensis ad Ingelunheim venit, ibidemque illi conventus populi sui secundum quod praeceperat occurrit. In eodem placito secundum morem suum multa quae ecclesię essent utilia ammonuit, statuit ac definivit; legationesque tam a sancta sede Romana quamque a monte Oliueti per Dominicum abbatem perlatas suscepit, audivit atque absolvit. Necnon et duos duces Ceadragum Abodritorum et Tunglonem Saraborum, cum accusarentur et probatio non satis clara emineret, castigatos ad propria remisit. Necnon et Herioldus a Nordmanniae partibus cum uxore veniens Danorumque non parva manu, Mogontiaci apud sanctum Albanum cum suis omnibus baptismatis sacri perfusus est unda, plurimisque ab imperatore donatus muneribus. Verens autem piissimus imperator, ne ob tale factum negaretur ei habitatio soli naturalis, dedit ei quendam comitatum in Frisia, cuius vocabulum est Hriustri, quo se suosque, si necessitas exigeret, tuto recipere posset. Interea cum Baldricus et Geroldus ceterique Pannoniarum custodes adessent finium, adduxit Baldricus domno imperatori presbyterum quendam Georgium nomine, bone vite hominem, qui se promitteret organum more posse componere Grecorum. Quem imperator gratanter suscepit et, quia Deus illi quae ante se inusitata erant regno Francorum attribuebat, gratiarum actiones reddidit, ac Tanculfo sacrorum scriniorum praelato commendavit publicisque stipendiis curare iussit, et ea quae huic operi necessaria forent, praeparare mandavit. Ipso interea anno medio octobrio coetum populi Germanici coire iussit trans Hrenum in villa, cuius vocabulum est Salz. In qua consistenti, perfidia atque defectio Aizonis nuntiata est, qui de palatio domni imperatoris fugiens ad civitatem Ausonam venit ibique receptus, Rodam subvertit, sed et resistere nitentibus non parum incommoditatis intulit, castella que, inrumpere potuit, custodibus impositis fortiter communivit, sed et misso fratre suo ad regem Sarracenorum Abdiraman nomine, validum contra nos exercitus robur accepit. Que quidem imperatoris animum commoverunt et ad vindictam instigaverunt, nichil tamen praepropere gerendum ratus, consiliariorum suorum sententiam, quid tali facto opus esset, statuit opperiri. Per idem tempus Hilduinus abbas beati Dyonisii monasterii Romam monachos petitionis sue, baiulos ad Eugenium sanctae sedis Romane. misit praesulem, flagitans ossa beatissimi Sebastiani martyris sibi transmitti. Huius desiderio domnus apostolicus satisfatiens, per predictos missos sacratissimi Christi militis misit exuvias. Que religiosissime, a praedicto viro suscepte atque interim cum loculo vectatorio, ut allate sunt, iuxta corpus beati Medardi posite. Quibus ibi consistentibus, tantam Deus per presentiam adventus eorum mortalibus adtribuit virtutum copiam, ut multitudo numerum excedat. Porro qualitas fidem superet, nisi eis auribus credantur, quibus persuasum est nichil repugnare divinae iussioni, sed et omnia possibilia esse credenti

## kap. 41 (MGH s. 436–442)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:41 -->

[XLI.] Preterea Aizone infestante eos, qui in nostris finibus consistebant, et precipue Ceritaniam Uallensemque regionem usquequaque vastante, eo usque immanitas illius processit, adnitentibus Maurorum atque Sarracenorum auxiliis, ut aliqui nostrorum castella atque municipia, que actenus tenuerant, relinquere cogerentur, plurimique etiam a nobis deficerent et eorum se sotietati conferrent; inter quos Uuillemundus Bere filius eorum perduellioni cum plurimis federatus est. Ad quos motus comprimendos nostrosque roborandos domnus imperator exercitum illuc mittendum ordinat, premisit Helisachar abbatem et Hildebrandum comitem necnon et Donatum. Qui praecedentes, iunctis sibi Gothorum Hispanorumque copiis, illorum protervię pertinaciter restiterunt, Berhardo quammaxime Barcinonę comite conatus eorum in irritum deducente. Quod cernens Aizo, exercitum a Sarracenis petitum abiit praetorianum; quem impetratum cum duce suo Amaruan Caesaraugustam et inde Barcinonam usque perduxit. Porro imperator Pippinum filium suum Aquitaniae contra eos misit regem, simulque missos ex latere suo Hugonem et Matfridum comites. Quibus serius meticulosiusque quam decuit occurrentibus, tamdiu more innexe sunt Moris, quousque illi vastata Barcinonę atque Gerundę regione, Cęsaraugustam sese incolumes receperunt. Precesserunt sane hanc cladem terribiles illę nocturno sub tempore acies humano rutilantes sanguine ignisque pallore flagrantes. Imperator porro Compendio annua suscipiens dona, his compertis, ad supradictam marcham tuendam auxilia destinavit et usque ad hiberni tempora venationi in saltibus Compendio et Carisiaco contiguis institit. Eodem anno mense augusto Eugenius papa diem ultimum clausit, Ualentinus diaconus loco eius successit. Quo vix uno superstite mense, loco illius Gregorius presbyter tituli sancti Marci electus est, dilata consecratione eius usque ad consultum imperatoris; quo annuente et electionem cleri et populi probante, ordinatus est in loco prioris. Legati imperatoris Michahelis eodem anno mense septembrio Compendium venerunt, munera attulerunt, nobiliter suscepti, opulentissime curati, liberaliter munerati et prospere sunt remissi. Ipso anno Heinhardus sui temporis prudentissimus virorum, sanctae devotionis incitatus ardore, Romam misit et corpora sanctorum Marcellini et Petri, annuente papa, in Frantiam fecit transvehi et valde decenter in proprio territorio propriisque sumptibus recondidit. Quorum meritis actenus ibi multa Dominus operatur virtutum miracula.

## kap. 42 (MGH s. 442–450)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:42 -->

[XLII.] Mense februario sequentis hiemis conventus habitus publicus Aquisgrani, ubi cum in aliis, tum maxime fervebat res in marcha Hispanica nuper timorose ignominioseque peracta. Qua ventilata et enucleatissime investigata, hi reperti sunt huius culpe auctores, qui ab imperatore praefecti sunt duces; hos ergo solummodo honoribus ademptis luere iussit imperator culpam huius ignavię. Itidemque Baldrico duci Foroiuliensi dum obiceretur et probatum sit, eius ignavia et incuria vastatam a Bulgaris regionem nostram, pulsus est ducatu et inter quatuor comites eiusdem est potestas dissecta. Et quidem imperatoris animus natura misericordissimus semper peccantibus misericordiam praerogare studuit; at vero hii, in quibus talia praestita sunt, quomodo clementia illius abusi sunt in crudelitatem, post pauca patebit, cum claruerit, quomodo pro vite benefitio summam ei, quantum in se fuit, inportaverint cladem. Ipso tempore Halitgarius Camaracensis episcopus et Ansfridus Nonantule monasterii abbas a transmarinis redeuntes partibus humanissime se retulerunt a Michahele susceptos. Imperator sane aestate sequente in Hengelunheim conventum publicum habuit, ibique missos papę Romani Quirinum primicerium et Theophilactum nomenclatorem cum magnis venientes muneribus et suscepit et remisit. Et cum in Theodonis villam devenisset, famaque venturos in nostros fines Sarracenos pervulgasset, misit filium Hlotharium ad eandem marcham adiunctis ei Francorum validis multisque copiis. Qui cum praeceptis parens paternis Lugdunum devenisset et nuntium prestolaretur partium Hispaniarum, Pippinus ei frater conlocutum advenit. Ibidemque illis morantibus, missus rediit, dicens movisse quidem Sarracenos Maurosque exercitum quammaximum, sed pedem continuisse nec illo tempore longius in nostros processuros fines. Quibus auditis, Pippinus in Aquitaniam, Hlotharius autem ad patrem prospere rediit. Interea filii Godefridi Danorum quondam regis Herioldum regno expulerant. Sed cum imperator et Herioldum iuvare vellet et cum filiis Godefridi fedus pacis inisset, missis in hoc ipsum cum ipso Herioldo comitibus Saxonicis praecepit, ut agerent cum praedictis, quatinus eum in sotietatem, ut pridem habuerant, susciperent. Herioldus autem harum inpatiens morarum, insciis nostris aliquas villarum illorum igni iniecto concremavit praedamque abduxit. At illi putantes hec voluntate gesta nostrorum, inprovisis et nichil tale suspicantibus nostris superveniunt transitoque Aegidora flumine castris pellunt, in fugam conpellunt potitique omnium in castris propriis se recipiunt. Sed his gestis, cognoscentes rei veritatem et verentes debitam ultionem, mittentes tam ad eos quibus talia intulerant primum, deinde ad imperatorem, professi sunt errorem, dehinc obtulerunt congruam vindicte satisfactionem. Modum autem satisfactionis conferentes in imperatoris voluntatem, dum modo firmitas pacis inconvulsa maneret. Quibus imperator pro voto et petitione annuit. Bonifatius comes ab imperatore Corsice praefectus insule cum fratre Berhardo aliisque adiunctis sibi conscensa parva classe, dum piratas maria pervagando requirit et non invenit, Sardorum sibi insulam amicorum appulit; indeque aliquos gnaros itineris marini sibi assumens, in Affricam transvectus est inter Uticam atque Kartagmem. Contra quem multitudo conveniens Afrorum, quinquies conflixit, totiens victa subcubuit et innumerabilem suorum multitudinem amisit; inter quos et quosdam contigit oppetere nostrorum, quos aut multa alacritas aut inconsulta levitas ad nimis audendum impulit. Bonifatius tamen sotiis receptis ad naves se collegit, patriam repetivit, inexpertumque atque inauditum metum prius Afris reliquit. Hoc anno bis deliquium contigit lunę in kalendis iulii et nocte natalis Domini. Sed et annona quedam imperatori delata est a regione Uuasconię, brevior frumento, nec tamen teres ut pisa, quam dixerunt cecidisse de cęlo. Hiberna domnus imperator Aquis exegit.

## kap. 43 (MGH s. 450–454)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:43 -->

[XLIII.] Hieme transacta, cum quadragesimę celebrarentur sacrati dies et instaret paschę veneranda sollemnitas, intempesta nocte terre motus adeo validus extitit, ut edifitiis ruinam cunctis minaretur. Porro venti violentia subsecuta non modo minora, sed etiam ipsum palatium Aquense vehementia sui ita agitavit, ut etiam laterculis plumbeis, quibus tecta erat basilica sanctae Dei genetricis Mariae, maxima ex parte detegeret. In eo etiam palatio plurimis cogentibus moratus necessitatibus et publicis utilitatibus, statuit kalendis iulii indidem proficisci et Uuarmatiam ad celebrandum populi generalem conventum mense augusto properare. A qua dispositione eum mutare aliquantisper coęgit rumor, qui serebat, Nordmannos velle transgredi statuta pacti et proprios fines et transalbianam populari regionem. Sed his aliter se habentibus, imperator secundum dispositionem loci et temporis advenit, de his que visa sunt studiose tractavit, annua dona suscepit filiumque suum Hlotharium in Italiam dimisit. In eo etiam conventu conperiens clandestinas contra se eorum, quos vite reservaverat, machinationes more cancri ser- pere et multorum animos quasi per quosdam cuniculos sollicitare, statuit contra eos quasi quoddam propugnaculum erigere. Nam Berhardum eatenus Hispaniarum partium et limitum comitem camerę sue praefecit; quę res non seminarium discordie 〈extinxit〉, sed potius augmentum creavit. Sed cum necdum hi, qui tali peste tabescebant, vulnus suum detegere possent, utpote quibus nulla copia ad peragendum quae concupierant subpeteret, in aliud hec differre tempus statuerunt. Imperator autem his que oportunitas dictabat explicitis, Hrenum transiit, Franconofurd villam petiit ibique, quamdiu visum est et hiemis propinquantia frigora siverunt, venationi indulsit ac deinde circa missam sancti Martini ad Aquasgrani se vertit, ibique et ipsam festivitatem et sancti Andreae necnon et nativitatis dominice cum reliquis ut decebat celebriter peregit.

## kap. 44 (MGH s. 454–458)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:44 -->

[XLIIII.] Circa tempus porro quadragesimale, cum imperator loca mari circumiacentia peragraret, factionis iniquae principes ultra ferre non valentes, occultatum diu vulnus detegunt. Nam primum inter se primores quodam federe coniurant, deinde minores sibi adgregant, quorum pars mutationis semper cupida, more canum aviumque rapatium, alienum detrimentum suum quaerunt fieri suppletionis augmentum. Freti ergo multitudine et assensu plurimorum, filium imperatoris Pippinum adeunt, praetendentes abiectionem sui, Berhardi insolentiam morum, despectionem ceterorum, asserentes etiam eum – quod dictu nefas est – thori incestatorem paterni; patrem porro adeo quibusdam elusum praestigiis, ut haec non modo vindicare, sed nec advertere posset. Oportere ergo, dicebant, bonum filium indigne ferre dedecus paternum, ablatisque e medio talibus patrem restituere et menti et dignitati, et hec agentem non solum fama prosequeretur virtutis, sed etiam amplificatio regni terrestris – hoc praetexentes nomine culpam. His ergo allectus incitamentis iuvenis, cum eis et suorum multis copiis per Aurelianensem urbem, sublato inde Hodone et restituto Matfrido, Uuermbriam usque venerunt. At vero imperator, ut eorum conspirationem contra se et uxorem Berhardumque obstinatissime conperit feraliter armatam, Berhardum quidem fuge praesidio se committere permisit, uxorem autem Lauduni esse et in monasterio sanctae Mariae consistere voluit, ipse autem Compendium venit. Porro hi qui cum Pippino Uuermbriam venerunt, misso Uuerino et Lantberto aliisque quamplurimis, Iudith reginam ex civitate monasteriique basilica eductam ad se usque perduci fecerunt. Quam usque adeo intentata post diversi generis penas morte adegerunt, ut promitteret se, si copia daretur cum imperatore loquendi, persuasuram, quatinus imperator abiectis armis comisque recisis monasterio sese conferret, se etiam imposito velo capiti itidem facturam. Quam rem quanto plus cupiebant, tanto facilius crediderunt; missis enim cum ea suorum aliquibus, ad imperatorem usque deduxerunt. Cui cum ille secretius secum loquendi licentiam praestitisset, permittente illo, ut mortem evadere posset, ipsa velum sibi capiti superposuit, de attonsione porro sua imperator tempus deliberandi poposcit. Tanto enim imperator, aliis benigne semper vivens, iniusto odio laborabat, ut tederet eos vitę ipsius, cuius illi nisi benefitio viverent, iuste et legaliter vita caruissent. Redeunte ergo ad se regina, aliis quidem malis temperarunt, adclamationi autem consentientes vulgi, exilio eam deportari et in monasterio sanctae Radegundis iusserunt retrudi.

## kap. 45 (MGH s. 460–464)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:45 -->

[XLV.] Circa maium porro mensem filius imperatoris Hlotharius ex Italia venit eumque in Compendio repperit. Ad quem venientem tota se illa contulit factio imperatoris inimica; ipse tamen nichil tunc temporis patri intulisse visus est dedecoris, probavit autem que gesta erant. Denique Heribertus Berhardi frater luminum amissione multatus est contra votum imperatoris, Hodo consobrinus illius armis ablatis exilio deportatus, tamquam eorum, que Berhardo et reginę adclamabantur, conscii et fautores. In talibus ergo consistens, solo nomine imperator aestatem transegit. Cum autem instaret autumnalis temperies, hi qui imperatori contraria sentiebant, alicubi in Frantia conventum fieri generalem volebant. Imperator autem clanculo obnitebatur, diffidens quidem Francis magisque se credens Germanis. Obtinuit tamen sententia imperatoris, ut in Neumaga populi convenirent. Verens porro, ne multitudo contrariorum superaret paucitatem fidelium suorum, iussit ut unusquisque ad idem veniens placitum simplici uteretur commeatu. Precepit etiam comitem Lantbertum finium sibi deputatorum custodiam habere, Helisachar item abbatem iustitias direxit facturum cum eo. Tandem ergo Neumagam ventum est omnisque Germania eo confluxit, imperatori auxilio futura. Imperator autem volens adhuc vires adversariorum tenuare, Hilduinum abbatem culpans interrogavit, cur, cum simpliciter venire iussus sit, hostiliter advenerit. Qui cum negare nequiret, continuo ex palatio exire iussus est et cum paucissimis hominibus iuxta Patrisbrunnam in expeditionali hiemare tabernaculo. Vualach abbas iussus est ad monasterium redire Corbeiae ibique regulariter obversari. Haec cum hi, qui imperatori adversaturi convenerant, perviderent, ad desperationem ultimam infracti viribus sese verterunt; denique per totam noctem coeuntes atque ad habitaculum Hlotharii filii imperatoris convenientes, hortabantur aut bello confligendum aut aliquo secedendum absque imperatoris voluntate. In qua deliberatione cum totam expendissent noctem, mane imperator filio mandat, ne inimicis communibus credat, sed ad se tamquam ad patrem filius veniat. Quibus ille auditis, licet dehortantibus qui circa illum erant, ad patrem venit; a quo non est aspera increpatione invectus, sed modesta lenitate correctus. Ingresso autem illo intra penita regie domus, diaboli instigatione vulgus contra se coepit furere, processissetque furor usque ad mutuam caedem, nisi imperatoria prospexisset prudentia: dum enim illi inter se tumultuantes pene in insanum ruerent furorem, imperator ad cunctorum cum filio processit aspectum. Quo facto, omnis illa conquievit feralis commotio; imperatoria enim audita oratione, omnis facessit popularis tumultus. Post hec imperator omnes illos huius impię conspirationis principes sub privata custodia praecepit adservari. Quos postea ad iuditium adductos, cum omnes iuris censores filiique imperatoris iuditio legali tamquam reos maiestatis decernerent capitali sententia feriri, nullum ex eis permisit occidi; sed usus, ut multis visum est, leniori quam debuit pietate, sibi tamen consueto benignitatis et clementiae more, laicos quidem praecepit locis oportunis attundi, clericos vero in convenientibus itidem monasteriis custodiri.

## kap. 46 (MGH s. 464–468)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:46 -->

[XLVI.] His peractis, ad hiemandum imperator Aquisgrani successit. Habuit autem per idem tempus secum semper Hlotharium filium suum. Misit interea in Aquitaniam, coniugemque revocavit fratresque illius Chonradum et Rodulfum iamdudum attonsos, quam tamen coniugis honore non est dignatus, donec se legali praescripto modo ab obiectis purgaret. Quod postquam gestum est, in purificatione sanctae Mariae cunctis diiudicatis ad mortem vitam concessit, ac Hlotharium in Italiam, Pippinum in Aquitaniam, Hludouuicum in Baioariam ire permisit, ipse vero quadragesimale tempus pascheque sollempnitatem in eodem loco celebravit. Paschalibus ergo peractis sollempnibus, ad Ingelunheim imperator perrexit. Ipso denique tempore consuete non immemor misericordię, que, sicut de se ait Iob, ab initio crevit cum illo et de utero matris videtur cum ipso egressa, eos quos dudum exigentibus meritis per diversa deputaverat loca, evocatos bonis propriis restituit, et si qui attonsi fuerant, utrum sic manere an in habitum redire pristinum vellent, facultatem contribuit. Dehinc imperator in partes Rumerici montis per Uosagum transiit, ibique piscationi atque venationi quamdiu libuit indulsit, et filium Hlotharium in Italiam direxit. Porro autumni tempore in Theodonis villa convenire generaliter suum populum praecepit. In quo loco tres legati Sarracenorum a transmarinis venere partibus, quorum duo Sarraceni, unus Christianus fuit, ac deferentes suae grandia munera patrię, odorum scilicet diversa genera et pannorum; qui pace petita et accepta remissi sunt. Adfuit etiam et Berhardus, qui modo praedicto fugiendo se salvans diu in finibus Hispanię exulabat. Is ergo imperatorem adiens, modum se purgandi ab eo querebat more Francis solito, scilicet crimen obitienti semet obicere volens armisque impacta diluere; sed cum accusator licet quesitus deesset, cessantibus armis purgatio facta est iuramentis. Praeceperat porro imperator, ut huic placito filius eius interesset Pippinus, sed ille conventui semet subtraxit, post placitum autem advenit. Imperator autem volens et hanc inoboedientiam plurimamque in eo castigare morum insolentiam, secum eum morari iussit et usque natalem Domini secum Aquis tenuit; sed ille ultra suum velle teneri gravatus, fugam capessit et inscio patre in Aquitaniam concessit. Imperator vero in hibernis, ut ceperat, Aquis permansit.

## kap. 47 (MGH s. 468–472)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:47 -->

[XLVII.] Hiemis sane rigore transacto et vernali successu reducto, nuntiatum est imperatori, quosdam excitatos motus in Baioaria; ad quorum compressionem festinus abiit, ad Hausburg usque venit, insurgentia sedavit, continuo rediit, conventumque publicum Aurelianis fieri iussit ibique sibi Pippinum occurrere mandavit, qui licet invitus occurrit. Sed considerans imperator quorundam malorum consilia hominum, filii animos tam minis quam promissionibus ad deteriora pervertere festinantium, maximeque Berhardum verens, cuius consilio uti tunc Pippinus dicebatur, qui et ipse tunc in Aquitania morabatur, Ligeri transmeato cum commeatu suo ad Iucundiacum venit palatium in territorio Lemouico situm. Quo ventilata utriusque causa, Berhardus quidem, cum insimularetur infidelitatis, nec tamen usque ad congressionem probator procedere vellet, honoribus est privatus, Pippinus vero propter morum correctionem pravorum sub custodia privata Treuerim perduci iussus. Quo cum duceretur et indulgentius haberetur, a suis custodie noctu subducitur et usque ad imperatoris ab Aquitania reditum, quaquaversum valuit et voluit, pervagatur. Et tunc quidem imperator inter filios suos Hlotharium atque Karolum quondam divisionem regni constituit; que tamen, ingruentibus impedimentis que dicenda sunt, pro voto minime cessit. Et oportuno tempore visum est imperatori ab Aquitania secedere, sed post paucum tempus, id est ad missam sancti Martini, populum convocavit filiumque Pippinum fugientem ad se quoquo modo revocare voluit. Sed illo id refugiente, asperrima hiemis incubuit inclementia: primo quidem pluviarum inundantia plurimarum, deinde humectationem terrae glatiali astringente rigore; queque adeo noxia fuit, ut subtritis pedibus equinis rarus quisque foret, qui vectatione equorum uteretur. Fracto ergo multo exercitu laboris incommodo et inproviso excursu Aquitanorum subinde et moleste ferente, statuit imperator ad villam, cuius vocabulum est Restis, venire, ibique Ligeris amne transmeato, in Frantiam hiematum redire. Quod et fecit, licet minus honeste quam decuit.

## kap. 48 (MGH s. 472–480)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:48 -->

[XLVIII.] Humano porro generi pacique contrarius diabolus nequaquam ab imperatoris infestatione feriabatur, sed per satellitum suorum versutias filios sollicitabat persuadens illis, quod pater eos ultro perdere vellet, non considerantes, quod qui mitior omnibus esset externis, immanis non poterat effici suis. Sed quia corrumpunt mores bonos conloquia mala et lapidum etiam duritiam mollis aquę guttula sepius inlisa terebrare solet, tandem ad id ventum est, ut filios imperatoris in unum cum copiis quibus poterant coire facerent, Gregoriumque papam advocarent, sub ornato quasi qui patri solus filios reconciliare deberet et posset; rei tamen veritas post claruit. Imperator porro e contra maio mense Uuarmatiam venit cum valida manu, ibique, quid agendum sibi foret, diu delibera- vit. Missisque destinatis, Bernardo scilicet episcopo cum reliquis, filios hortabatur ad se redeundum, sed et papam Romane sedis conveniebat, ut si more praecessorum aderat suorum, cur tantas necteret moras non sibi occurrendo? Cum vero rumor usquequaque diffusus sereret de ceteris, quod verum erat, de papa vero Romano, quod ideo adesset, ut tam imperatorem quam episcopos excommunicationis inretire vellet vinculis, si qui inoboedientes essent sue filiorumque imperatoris voluntati, parum quid subripuit episcopis imperatoris praesumptionis audatiae, asserentibus nullo modo se velle eius auctoritati succumbere, sed si excommunicans adveniret, excommunicatus abiret, cum aliter se habeat antiquorum auctoritas canonum. Tandem ergo ventum est festivitate sancti precursoris Christi Iohannis in locum, qui ab eo, quod ibi gestum est, perpetua est ignominia nominis notatus, ut vocetur Campus-Mentitus; quia enim hi, qui fidem imperatori promittebant, mentiti sunt, locus in quo id contigit, testis nequitiae in suo nomine remansit. Cum autem haud procul hinc inde atiebus ordinatis consisterent, iamiamque ruendum in arma putaretur, nuntiatum est imperatori advenire papam Romanum. Quem venientem in ipsa atiae imperator consistens suscepit, licet indecentius quam debuit, inputans ei, quod ipse sibi talem susceptionem praeparaverit, qui inusitato modo ad se venerit. Deductus autem papa in habitationem castrensem, multis assertionibus perdocuit, non se tantum iter ob aliud suscepisse, nisi quia dicebatur, quod inexorabili contra filios discordia laboraret, ideoque pacem in utramque partem serere vellet. Audita vero parte imperatoris, mansit cum eo aliquot diebus. Remissus autem ab imperatore ad filios, ut pacem mutuam necteret, cum pene omnis populus partim donis abstractus, partim promissis inlectus, partim minis territus, ad eos populumque cum eis consistentem more torrentis deflueret, nequaquam, ut fuerat iussus, est redire permissus. Tot ergo copiis inibi adductis et imperatori subductis, adeo defectio in dies invaluit, ut festivitate sancti Pauli plebei contra imperatorem, adulando filiis eius, inruptionem facere minarentur. Quibus imperator viribus obniti non valens, filiis mandavit, ne se populari exponerent direptioni. Cui remandant, ut castris relictis ad se veniat, se autem maturrime obviam sibi processuros. Quibus altrinsecus sibimet occurrentibus, imperator filios ammonuit equis desilientes et sibi occurrentes, ut promissionis sue memores tam sibi quam filio et uxori inlibata que olim promiserant conservarent. Quos congrue respondentes osculatus et ad castra illorum est prosecutus. Quo pervenienti uxor subducitur et ad Hludouuici tabernacula convertitur, ipsum vero Hlotharius ad sua cum Karolo admodum puero deduxit et cum paucissimis in papilione ad hoc deputato consistere fecit. Post haec autem, iam populo iuramentis obstricto, imperium inter se fratres trina sectione partiuntur. Uxor patris a Hludouuico rege recepta, exilio iterum deportatur in civitatem Italiae Tartonam. Gregorius papa talia cernens, cum maximo merore Romam regreditur, et duorum fratrum Pippinus in Aquitaniam, Hludouuicus in Baioariam revertitur. Porro Hlotharius, patre assumpto et seorsum cum deputatis equitante atque privatim manente, Merlegium villam devenit, ibique prout libuit commorans et que visa sunt ordinans ac populum absolvens, sed et conventum populo Compendio indicens, Uosagum per Mauri- monasterium transiit et Mediomatricum, que altero nomine Metis vocatur, pervenit. Qua relicta, Uiridunum appulit et Suessionum urbem adiit, ibique in monasterio sancti Medardi patrem sub arta custodia esse praecepit, et Karolo Prumiae commendato, nec tamen attonso. Ipse venationi institit, donec autumni tempore, id est kalendis octobris, sicut constitutum erat , patrem secum ducens Compendium venit .

## kap. 49 (MGH s. 480–484)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:49 -->

[XLVIIII.] Ibique consistenti legatio Constantinopolitani imperatoris, Marcus archiepiscopus Ephesi et protospatarius imperatoris, ad patrem missa occurrit, munera sibi deputata obtulit, patri missa subtraxit. Quam ille, licet ad patrem missam, ad se tamen venientem suscepit, audivit, traguediamque reportantem pene inauditam remisit. In eodem conventu cum multi insimularentur devotionis in patrem, defectionis in filium, quidam verbis simplicibus, quidam iuramentis obiecta diluerunt. Miseratio tamen huiusce rei et talis rerum permutatio exceptis auctoribus omnes habebat. Unde verentes sceleris conspiratores inauditi, ne versa vice retrolapsa ferrentur que gesta erant, callido, ut sibi visum est, cum aliquibus episcoporum utuntur argumento, ut pro his, de quibus iam penitudinem gesserat imperator, iterum publica penitentia, armis depositis, inrevocabiliter quodammodo ecclesię satisfacere iudicaretur, cum et leges forenses non contra unam culpam semel commissam bis inveniant et nostra lex habeat, non iudicare Deum bis in idipsum. Cui iuditio pauci contradixere, plures adsensum prebuere, maxima pars, ut adsolet in talibus, ne primores offenderent, verbo tenus consensere. Adiudicatum ergo eum absentem et inauditum nec confitentem neque convictum, ante corpus sancti Medardi confessoris et sancti Sebastiani martyris arma deponere et ante altare ponere cogunt, pullaque indutum veste, adhibita magna custodia, sub tectum quoddam retrudunt. Expleto hoc negotio, missa sancti Martini populus licentia accepta, pro talibus gestis mestus ad propria revertitur, Hlotharius autem patrem secum ducens Aquisgrani hiematum regreditur. Infra huius hiemis aetatem gregatim populi tam Frantiae quamque Burgundie, necnon Aquitanię sed et Germaniae coeuntes, calamitosis querelis de imperatoris infortunio querebantur: Et quidem in Frantiam Eggardus comes et Uuillel- mus comes stabuli quos poterant, sibi in unione voluntatis restituendi imperatorem coadunabant; a Germania porro Hugo abbas in Aquitaniam missus a Hludouuico et ab eis, qui illuc confugerant, a Drogone scilicet episcopo et reliquis, Pippinum in hoc ipso instigabat; porro Berhardus et Uuerinus in Burgundia consistentem populum suasionibus accendebant, promissionibus alliciebant, iuramentis adstringebant et in unum velle foederabant.

## kap. 50 (MGH s. 484)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:50 -->

[L.] Hieme autem exacta et vere iam roseam fatiem pretendente, Hlotharius patre assumpto per pagum Hasbaniensem iter arripuit et Parisius urbem petivit, ubi obviam sibi fore cunctos sibi fideles praecepit. Cui Eggebardus comes et alii illius pagi proceres cum magna coacta manu obviam pro liberatione imperatoris pugnaturi processerunt; perveneratque res ad effectum, nisi piissimus imperator cavens et multorum periculum simul et proprium, ab hoc incoepto praecepto et obtestatione eos inibuisset. Tandem ergo perventum est ad monasterium sancti Dyonisii martyris.

## kap. 51 (MGH s. 486–490)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:51 -->

[LI.] Pippinus vero ab Aquitania cum maxima manu exiens et ad Sequanam usque veniens, cum pontes destructi navesque alto demerse transitum prohibuissent, substitit. Porro Uuerinus et Berhardus comites, plurimis sotiorum ex Burgundię partibus coactis, ad Matronam fluvium usque pervenerunt, et ibi partim austeritate atque intemperiae aeris retardati, partim pro colligendis sotiis suspensi, in villa Bonogilo et eis quae circumiacent praediis aliquot consedere diebus. Instabat sane sanctae quadragesime tempus; cuius ebdomada prima, feria V., missi sunt ab illis legati, Adrebaldus abbas et Gautselmus comes, ad Hlotharium filium imperatoris postulantes, ut eis absolutus custodie vinculis imperator redderetur. Quorum si pareret postulationi, ipsi quoque ei causa apud patrem salutis et honoris olim dispositi forent, sin alias, etiamsi necesse esset cum sui periculo, eum requisituri et resistentibus sibi in hac re cum armis, Deo iudice, essent obviaturi. Sane huic mandato respondit Hlotharius, nullum plus se vel compati paterne calamitati vel congaudere prosperitati, nec debere sibi imputari culpam senioratus sibi oblati, cum ipsi eum destituissent ac prodidissent, neque carceralis custodiae nevum iure sibi inuri, cum constaret hoc actum iuditio episcopali. Cum hac ergo satisfactione praedicti remissi sunt legati ad eos, qui se miserant; commendati sunt Vuarinus comes et Odo, necnon et Fulco sed et Hugo abbates, ad se venirent, quatinus cum eis deliberaretur, quomodo petitio eorum impleri posset; precepit etiam filius isdem imperatoris Hlotharius, ut missi sibi in crastinum dirigerentur, qui tempus adventus supradictorum ab eo cognoscerent virorum et sic ad condictam diem sibi occurrerent, de causa supradicta tractaturi. Enimvero mutato consilio, cum his qui eius favore ducebantur, relicto patre in monasterio sancti Dyonisii, ipse Burgundiam petiit, Uiennam usque pervenit, ibidemque stativam facere delegit. At vero hii, qui cum imperatore remanserant, eum ad recipiendas imperatorias hortabantur infulas. Sed imperator, quamquam modo quo praedictum est ecclesię eliminatus communione, nequaquam tamen praepropere voluit adquiescere sententiae, sed dominica que in crastinum advenit, in ecclesia sancti Dyonisii episcopali ministerio voluit reconciliari et per manus episcoporum armis consensit accingi. In qua re tanta exultatio excrevit populi, ut etiam ipsa elementa viderentur et iniuriam patienti compati et relevato congratulari: Etenim usque ad illud tempus tanta incubuerat procellarum vis pluviarumque vehementia, ut extra solitum aquarum excresceret superhabundantia, flatusque ventorum inperviabiles redderet fluminum alveos; sed in illius absolutione ita quodammodo coniurasse visa sunt elementa, ut mox et venti sevientes mitescerent et cęli faties in antiquam et multo tempore invisam serenitatem redirent.

## kap. 52 (MGH s. 490–496)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:52 -->

[LII.] Imperator ergo ab eo loco iter coepit, sed nequaquam filium persequi abeuntem licet multis hortantibus voluit. Inde ergo Nantogilum ac post venit Carisiacum villam regiam; ubi consistens opperiebatur filium Pippinum et eos qui trans Matronam residebant, sed et eos qui trans Hrenum ad Hludouuicum filium eius confugium fecerant, sed et ipsum filium qui ad eum veniebat Hludouuicum. Quo consistenti medio quadragesime tempore, arridente etiam letitia ipsius diei et offitii exhortante cantilena ecclesiae ac dicente: Letare Hierusalem , et diem festum agite omnes, qui diligitis eam, maxima multitudo fidelium suorum ibidem occurrit, congratulans letitiae communi. Quos imperator benigne suscipiens et pro fidei integritate gratias agens, Pippinum quidem filium in Aquitaniam cum letitia dimisit, ceteros autem ad loca sibi congrua redire letos permisit. Ipse autem Aquisgrani pervenit, ibique Iudith augustam ab Italia reducentibus Rataldo episcopo et Bonefatio, sed et Pippinum recepit – filium porro Karolum iamdudum secum habebat –, ibidemque paschę sollempnitatem cum solita devotione peregit. Post cuius celebritatem per Arduennam venatione sese exercuit, et post sancti pentecostes festivitatem in partes Romerici montis venationi atque piscationi operam dedit. Sane recedente filio imperatoris Hlothario a patre et in partes praedictas abeunte, remanserant in Neustrię partibus Lantbertus comes et Matfridus ceterique quamplurimi, qui easdem partes propria vi tenere nitebantur. Quam rem ęgre ferentes Odo comes et alii multi imperatoris faventes partibus , contra eos arma corripiunt eosque pellere illis nitebantur locis aut certe cum eis congredi. Que res cum segnius quam decuit administraretur et minus caute circumspiceretur, non minimam eis intulit calamitatem: Dum enim insperato illis hostes supervenerunt, illi autem minori quam res postulabat cautela uterentur, insistentibus terga hostibus nudaverunt; ibique et ipse Odo cum fratre interiit Uuillelmo plurimisque aliis, ceteri salutem in fuge subsidio posuerunt. Quo negotio peracto, hii qui victoria potiti sunt, cum neque ibi consistere posse eis tutum videretur neque ad Hlotharium se iungere valerent, verentes ne aut ibi consistentibus imperator superveniret aut certe ad suos properantibus in itinere obviaret, ad Hlotharium quantotius mittunt, ut sibi subpeditaretur, quos tanti discriminis circumvallaret metus. Qui audito eorum periculo et rebus gestis, eis deliberavit succurrere. Qua tempestate Vuerinus comes cum plurimis sotiis castrum Cauillonum utcumque communivit, ut si ab adversarum partium studiosis aliquid moliretur novi, sibi suisque foret receptaculo atque munitioni. Quod cum compertum Hlothario foret, inprovisus illuc advenire disposuit, quod tamen facere nequivit. Advenit tamen et oppidum circumdedit; que in circuitu civitatis erant, incendio conflagrata sunt. Pugnatum est acriter diebus quinque, et tandem ad deditionem primum urbs recepta est; post autem versa vice crudelium more victorum primo quidem direptionibus ecclesię vastate, thesauri depraedati vel communes sunt direptae copię, ad ultimum vero civitas voraci depasta est incendio, praeter unam basilicam parvam, quae stupendo miraculo, cum hinc inde sevientibus cincta fuerit et lambentibus flammis, tamen non potuit aduri; fuit autem consecrata Deo in honore beati Georgii martyris. Nec tamen Hlotharii voluntas fuit, ut civitas succenderetur. Adclamatione porro militari post captam urbem Gotselmus comes itemque Sanila comes necnon et Madalelmus vasallus dominicus capite plexi sunt, sed et Gerberga filia quondam Uuillelmi comitis tamquam venefica aquis praefocata est.

## kap. 53 (MGH s. 496–500)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:53 -->

[LIII.] Que dum geruntur, imperator cum filio Hludouuico Lingonum civitatem advenerat, in qua urbe huiuscemodi suscepit nuntium, qui eum valde reddidit mestum. Et Hlotharius quidem eius filius a Cauillono iter suscepit ad Augustidunum, indeque Aurelianam pervenit ad urbem, deinde in pagum Cenomannicum in villam, cuius vocabulum est Matualis, devenit. At imperator cum suis maximisque copiis simul et Hludouuico filio eum prosequitur. Quo audito, filius eius Hlotharius, iamque receptis suis, non multo intervallo a patre castra fixit; ibique quattuor diebus legatis intercurrentibus moratum est. Quarta sane nocte Hlotharius cum suis omnibus referre pedem in posteriora coepit. Contra quem pater imperator compendioso itinere obambulabat, usquequo perventum est ad fluvium Ligerim propter castrum Blesense, quo Ciza fluvius Ligeri confluit. Quo positis hinc inde castris, occurrit etiam patri Pippinus filius cum quanto potuit apparatu militari. Infractus ergo viribus, Hlotharius supplex ad patrem venit; quem ille cohercitum verbis, et obligatum tam ipsum quam proceres eius quibus voluit sacramentis, in Italiam remisit, oppilatis angustiis itinerum que Italiam transmittunt, ne quis transire posset sine licentia custodientium. Quibus peractis, Aurelianis usque cum filio pervenit Hludouuico, ibique tam filio quamque aliis reditu ad propria indulto, Parisius ipse pervenit. Habuit autem eo tempore circa missam sancti Martini conventum generalem in Attiniaco palatio, ubi cum multa perperam inolita purgare decrevisset tam in ecclesiasticis quam publicis rebus, tum praecipue fuerunt ista: Mandavit filio Pippino per Hermoldum abbatem, res ecclesiasticas quae in regno eius erant, quas vel ipse suis attribuerat vel ipsi sibi praeripuerant, absque cunctatione ecclesiis restitui. Missos etiam per civitates et monasteria transmisit, statumque ecclesiasticum pene conlapsum in antiquum statum erigi iussit. Itemque praecepit, ut missi per singulos comitatus irent, qui inmanitatem praedonum atque latronum, quae inaudita emerserant, cohiberent, et ubi eorum maior vis incubuerat, etiam eorum comites vicinos et episcoporum homines ad tales evincendos et proterendos sibi adscisserent. Et de bis singulis sibi in proximo placito generali Uuarmatiam renuntiarent, quod futurum transacta hieme et suadente vernali gratia indixit.

## kap. 54 (MGH s. 500–506)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:54 -->

[LIIII.] Transegit ergo imperator maximam partem hiberni temporis Aquisgrani, indeque profectus est ad Theodonis villam ante natalem Domini, quam festivitatem Metis cum suo fratre Drogone celebravit; sane sollempnitatem purificationis sanctae Marię in eadem Theodonis villa agendam constituit, ubi etiam populus, cui praeceptum fuerat, advenit. Quo consistens, contra quosdam episcopos de sui deiectione conquerebatur, sed cum quidam in Italiam confugissent, aliqui vocati oboedire noluissent, solus Ebo eorum qui impetebantur affuit. Qui cum rationis reddende causa super talibus urgeretur, causabatur se solum, relictis omnibus in quorum praesentia hec facta fuerant, urgeri. At vero cum ceteri episcopi obtenderent necessitatem praesentię, excusarent autem voluntatem innocentiae, hisdem Ebo tandem moleste ferens talibus extediari, consilio petito ali- quorum episcoporum, ipse in se quandam confessionem praedicavit, confirmavitque se et indignum sacerdotio et inrevocabiliter eo abstinere iudicavit; quod et episcopis et per eos imperatori contradidit. Quo facto, Agobardus Lugdunensis archiepiscopus, qui evocatus venire distulit, cum ter esset evocatus ad satisfactionem, ab ecclesię semotus est praesulatu, ceteris, ut diximus, in Italiam fugientibus. Sequenti vero dominica, quae sacrae quadragesimalis initium praecedebat, Metis civitatem domnus imperator sed et episcopi necnon et populus universalis illius conventus venit, et inter missarum celebrationem septem archiepiscopi septem reconciliationis ecclesiastice. orationes super eum cecinerunt, atque omnes populi hoc viso pro plenaria restitutione imperatoris multas Deo gratias reddiderunt. Post quae omnia Theodonis villam tam domnus imperator quam eius populus 〈ovanter〉 reversi sunt, et dominico sacro quadragesime. tempore inchoante unumquemque ad propria redire praecepit. Ipse autem quadragesime tempus ibidem exegit, sed et paschę sollempnitatem Metis celebravit. Post sollempnitatem porro paschalem atque pentecostes venerabilem diem, civitatem Uuangionum, que nunc Uuarmatia vocatur, secundum condictum ad celebrandum conventum gene- ralem adiit, ubi ei etiam filius Pippinus occurrit, nec Hludouuicus alter filius eius defuit. More autem suo imperator nequaquam conventum istum a publica utilitate vacare passus est: Diligenter namque in eo examinare studuit, quique missorum in diversas partes directi quid egerint. Et quia aliqui comitum in reprehensione et exterminatione latronum segnes reperti sunt, diversis sententiis eorum segnitiem condigna invectione castigavit; filiosque et populum admonuit, ut equitatem diligerent, raptoresque obprimentes bonos quosque eorum oppressione relevarent; interminatus etiam severiorem in eos se libraturum sententiam, qui huic ammonitioni non essent obtemperaturi. Cumque ab hoc placito populum dimitteret et sequens in Theodonis villa post pascha constituisset, ad hiemandum Aquis contulit se, filio suo Hlothario mandavit, ut nobiles quosque suorum ad eundem locum dirigeret, quatinus reconciliationis mutuae inter se et illum ratio investigaretur. Augusta Iudith cum consiliaribus imperatoris inito consilio, eo quod valentia, ut videbatur, imperatoris corpus destitueret, et si mors ingrueret, et sibi et Karolo periculum immineret, nisi aliquem fratrum sibi adscisserentur, coniectantesque nullum filiorum imperatoris tam convenientem huiusce rei sicut Hlotharium, hortati sunt imperatorem, ut ad eum missos pacificos mitteret et ad hoc ipsum invitaret; qui ut paci semper studens semperque dilector pacis atque amator unitatis, querebat non modo filios, sed et inimicos sibi caritate uniri.

## kap. 55 (MGH s. 506–510)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:55 -->

[LV.] In condicta porro villa et tempore praefinito adfuere missi a filio, quos ipse praecepit, plurimi; inter quos etiam Uuala primus adfuit. Causa autem supradicta ventilata atque ad calcem perducta, imperator cum coniuge reconciliari voluit primum ipsi Uualę, dimissis quaecumque in eos commiserat delictis multa alacritate et benignitate cordis, mandavitque per eum et ceteros filio missos, ut quantocius veniret; quod si faceret, consultissime sibi futurum sciret. Qui redierunt et filio rem retulerunt. Sed ne mandatum imperatoris ad effectum perduceretur, morbus febrisque intercessit, et Uualam quidem rebus humanis abduxit, Hlotharium vero lectulo deiciens maximo tempore languere fecit. Imperator vero clementissimus natura, ut filium adversa valitudine correptum audivit, per missos fidelissimos, Hugonem videlicet fratrem suum sed et Adalgarium comitem, eum visitavit atque eius omnia incommoda rescire studuit, imitatus videlicet beatum Dauid, qui multis insectationibus lacessitus a filio, mortem tamen eius egerrime tulit. At vero postquam deseviente languore convaluit, nuntiatum est imperatori, eo quod conditiones sacramentorum dudum promissas inrumperet, maximeque ecclesiam sancti Petri, quam tam avus eius Pippinus quamque pater eius Karolus necnon et ipse in tutelam susceperant, homines eius crudelissima clade vexarent. Que res adeo animum illius mitissimum asperavit, ut quodammodo extraordinarie, ut videbatur, missos dirigeret, nullum pene ad tantum iter conficiendum spatium tribuens. Misit ad Hlotharium, commonens ne talia fieri permitteret, monens ut memor esset, quia quando ei regnum Italic donavit, etiam curam sanctae Romanę ecclesię simul commisit, et quam ab adversariis defensandam susceperat, nequaquam a suis diripi permitteret. Commonens etiam sacramentorum ab eo sibi nuper promissorum, ne forte obliviscens aut parvipendens ea divinitatem offenderet, quod sibi 〈non〉 impune futurum, non ignoraret. Simul etiam iubens, parari sibi stipendiarias annonas stativasque congruas per omne iter, quod Romam transmittit; dicebat enim, se limina beatorum apostolorum invisere velle. Quod ne fieret, inruptio Nordmannorum in Frisiam impedivit. Ad quorum conprimendam pergens insolentiam, misit missos ad Hlotharium, Fulconem scilicet abbatem et Richardum comitem necnon et Adrebaldum abbatem; quorum Fulco et Richardus responsum sibi a Hlothario referrent, Adrebaldus porro Romam pergeret, Gregorium papam de necessariis consulturus et voluntatem imperatoris ceteraque sibi iniuncta perlaturus. Sed Hlotharius de his conventus, necnon et de rebus quarundam ecclesiarum ablatis que in Italia sunt, quibusdam annuit, quedam se non posse servare respondit. Et Fulco quidem atque Richardus imperatori a Frisia post fugam Nordmannorum revertenti talia nunciant in Franconofurd palatio; ubi ipse autunnalem exercens venationem, hiematum Aquis sese convertit.

## kap. 56 (MGH s. 510–516)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:56 -->

[LVI.] At vero Adrebaldus Romam, ut iussum sibi fuerat, pervenit, domnum Gregorium papam egrotantem repperit et maxime fluxu sanguinis, qui licet sensim continue tamen ex naribus effluebat; sed tanta alacritate ad verba imperatoris et compassionem eius recreatus est, ut profiteretur se pene incommoditatis proprie oblitum. Itaque et missum ad se opulentissime curavit apud se consistentem, ditissime muneravit recedentem, mittens cum eo duos episcopos, Petrum Centumcellensis urbis et Georgium regionarium Romane urbis , simul episcopum. Hlotharius porro, ut audivit memoratorum episcoporum ad domnum imperatorem adventum, misit Leonem – qui tum apud illum magni loci habebatur – Bononiam, qui magno intentato terrore ultra progredi episcopos prohibuit. Adrebaldus tamen epistolam imperatori destinatam ab eis occulte suscepit et cuidam suorum sub obtentu mendici, quousque Alpes transiret, ferendam commisit ac post imperatori porrexit. Ea tempestate quanta lues mortalis populum, qui Hlotharium secuti sunt, invaserit, mirabile est dictu. In brevi enim, a kalendis septembribus usque ad missam sancti Martini, hii primores eius vita excesserunt: Iesse olim Ambianensis episcopus, Helias Trecassine urbis episcopus, Uuala Corbeiensis monasterii abbas, Matfridus, Hugo, Lantbertus, Godefridus, itemque filius eius Godefridus, Agimbertus comes Per- tensis, Burgaritus quondam prefectus venatoribus regalibus; sed et Richardus vix evasit, non post multum et ipse moritur. Hii enim erant, quorum recessu dicebatur: Francia nobilitate orbata, fortitudine quasi nervis succisis evirata, prudentia hiis obeuntibus adnullata. Sed illis in morem bini sevi ensis subrutis ostendit Deus, quam salubre sit quamque sobrium observare, quod ex eius ore probatur procedere: Non glorietur, inquiens, sapiens in sapientia, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis. Sed et imperatoris animum quis miretur digne, quanta hunc temperantia divina gubernaverit clementia? Etenim hoc suscepto nuncio, nec in se exultavit, nec morti inimicorum insultavit, sed pugno pectore tunso lacrimisque oculis oppletis, Deum illis propitium fieri cum ingenti gemitu precatus est. Hoc eodem tempore Brittonum inpetus est motus, sed tam facile conquievit, quam imperator in eum spem posuit, cui veracissime dicitur: Subest enim tibi, Domine, cum volueris, posse. In ipsis etiam diebus, in quibus purificatio beatissimę semper virginis Marię celebratur, conventus quidem magnus, sed praecipue episcoporum, Aquisgrani convenit; in quo cum de aliis utilitatibus ecclesię necessariis, tum praecipue de his rebus questum est, quas Pippinus et sui intulerunt ecclesiis. Ob quam rem imperialis auctoritas et commonitorium communis ordinatur concilii, quibus commoneretur Pippinus et sui, cum quanto sui periculo res ecclesiasticas pervaserint. Que res prosperum suscepit exitum; nam Pippinus monita pii patris sanctorumque virorum libenter suscipiens, obedienter paruit et omnia invasa restitui etiam per anuli sui impressionem constituit.

## kap. 57 (MGH s. 516–518)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:57 -->

[LVII.] Proximo huic, placitum imperator in pago Lugdunensi habuit, tempore aestivo, in loco qui vocatur Stramiacus, cum Pippino et Hludouuico filiis; nam quod Hlotharius non adfuit, invalentia aegritudinis supradictae obstitit. In quo causam ecclesiarum Lugdunensis atque Uiennensis vacantium ventilari fecit, eo quod episcopi dudum illarum Agobardus quidem iussus ad rationem non venerit reddendam, Bernardus autem Uiennensis affuerit quidem, sed rursus fugam inierit; sed haec quidem res inperfecta remansit propter absentiam, ut dictum est, episcoporum. Sed et causa Gothorum ibidem ventilata est, quorum alii partibus Berhardi favebant, alii autem favore ducebantur Beringarii Hunroci quondam comitis filii; sed Beringario immatura morte praerepto, apud Berhardum potestas Septimanię quam maxima remansit, legatis illuc missis, qui ea que indigebant correctione, in meliorem componerent statum. His peractis, etiam filiis populoque dimissis, imperator autumnali venatione peracta, missa sancti Martini Aquisgrani rediit hiememque ibidem exegit; natalem namque Domini itemque paschalem sollempnitatem iuxta morem debitum et sibi semper familiarissimum ibidem celebravit.

## kap. 58 (MGH s. 518–524)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:58 -->

[LVIII.] At vero mediante festivitate paschali dirum semper ac triste portentum, id est cometę sidus, in signo Uirginis apparuit in ea parte eiusdem signi, qua penulam eius subtus cau- dam vero Serpentis similiter Coruumque constringunt. Quod cum non more errantium VII siderum orientem versus peteret, per XXV dies – quod mirum est dictu – idem sydus et Leonis ac Cancri necnon et Geminorum transiens signa, in capite Tauri tandem sub Aurigę pedes igneum globum iubarumque prolixitatem deposuit, quas usquequaque porrexerat. Quod cum imperator talium studiosissimus primus, ut ea constitit, conspexisset, antequam quieti membra committeret, accitum quendam – idem me, qui hęc scripsi et qui huius rei scientiam habere credebar – percunctari studuit, quid super hoc mihi videretur. Cui cum tempus peterem, quo fatiem sideris considerarem ac per hoc rei veritatem investigarem et cognitam in crastinum nuntiarem, imperator ratus – quod erat verum – tempus me redimere velle, ne cogerer triste aliquid respondere, „Perge", inquit , „in meniana huic domui contigua et nobis que perspexeris nuntia! Novi enim a me hanc stellam nequaquam praeterita vespera visam vel a te monstratam, sed scio hoc signum cometarum esse, de quo iam praeteritis locuti sumus diebus. Quid autem portendere tibi videatur, edicito!" Cumque aliqua dicerem et tacuissem, „Unum est, inquit, „quod adhuc silentio premis: mutationem enim regni mortemque principis hoc monstrari portento dicitur. Cumque ego testimonium prophetę in medium protulissem, quo dicitur: A signis caeli ne timueritis, que pavent gentes, ille sola usus magnanimitate et prudentia: „Non alium", inquit, „timere debemus praeter illum, qui nostri et huius creator est syderis. Sed eius clementiam non satis mirari et laudare possumus, qui nostram inhertiam, cum simus peccatores et inpenitentes, talibus ammonere dignatur inditiis. Quia ergo et me et omnes communiter hoc tangit ostentum, omnes pro posse et sapere ad meliora festinemus, ne forte misericordiam illo praerogante et nostra inpenitudine inpediente, nos illa inveniamur indigni". His dictis, et ipse paulisper mero indulsit et omnibus id facere iussit et unumquemque ad sua se colligere iussit, noctemque illam, ut relatum nobis est, pene pervigilem ac Dei laudibus et obsecrationibus honeratam luci supervenienti praesentavit. In cuius crepusculo ministros aulicos vocavit, et elemosinas quam largissimę pauperibus ac servis Dei, tam monachis quamque canonicis, porrigi iussit, missarumque sollemnia per quoscumque potuit celebrari fecit, non tantum sibi metuens, quantum ecclesię sibi credite prospitiens. Quibus rite dispositis, uti ordinaverat, venatum in Arduennam perrexit; quod, ut dicebant, ultra solitum ei prosperrime cessit, omniaque quę illo tempore illi placuerunt, prospero eventu cucurrerunt.

## kap. 59 (MGH s. 524–528)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:59 -->

[LVIIII.] Preterea insistente augusta et ministris palatinis, quandam partem imperii imperator filio suo dilectissimo Karolo Aquis tradidit, sed quia inoffitiosa remansit, a nobis quoque silentio premitur. Quam rem auditam cum fratres eius ęgre tulissent, mutuum iniere colloquium, sed nil se contraire posse videntes et coeptum dissimulantes, motum patris qui ex hoc accidisse videbatur, facillime composuere. In his imperator tota aestate consistens, indixit generalem conventum autumni temporis, id est septembrio mediante, in Carisiaco. In quo loco et tempore filius eius Pippinus ab Aquitania ad eum venit et ipsi conventui interfuit. Ubi domnus imperator filium suum Karolum armis virilibus, id est ense, cinxit, corona regali caput insignivit, partemque regni, quam homonimus eius Karolus habuit, id est Neustriam, attribuit. Itaque domnus imperator, inter filios quantum sibi posse fuit coagulo benivolentiae firmato, Pippinum in Aquitaniam, Karolum autem in portionem regni sibi attributam dimisit. Et praesentes quidem Neustriae provintiae primores Karolo et manus dederunt et fidelitatem sacramento obstrinxerunt, absentium autem quisque postea itidem fecit. In eodem loco et tempore pene omnes Septimanię nobiles affuerunt, conquerentes adversus Berhardum ducem illarum partium, eo quod homines illius tam rebus ecclesiasticis quamque privatis absque ullo respectu divino humanoque pro libitu abuterentur. Unde petierunt, ut domnus imperator sub protectionis sue eos susciperet munimine et post hęc tales missos in eandem terram dirigeret, qui et potestate et prudentia de ablatis equo libramine penderent et avitam eis legem conserva- rent. Ad quod peragendum missi sunt secundum postulationem eorum et domni imperatoris electionem Bonifatius comes et Donatus itidem comes, sed et Adrebaldus Flauiniacensis monasterii abbas. His rite peractis, imperator ab eo loco divertit et venationi autumnali iuxta morem operam dedit et ad tempora hiemalia exigenda se Aquis collegit. Qua hieme, id est kalendis ianuarii, sevus comete ignis in signo apparuit Scorpii non multo post solis occubitum. Cuius minacem vultum non multo post excessus est Pippini subsecutus. Interea Iudith augusta consilii, quod pridem cum consiliariis aulicis ceterisque regni Francorum nobilibus inierat, nequaquam immemor, persuaserunt imperatori, quatinus ad Hlotharium filium suum missos mitteret, qui eum ad patrem invitarent ea conditione, ut si fratris sui Karoli dilector et adiutor, tutorque et protector esse vellet, veniret ad patrem et sciret se ab eo omnium perperam gestorum indulgentiam adepturum simul et medietatem imperii, excepta Baioaria, consecuturum. Que, res tam Hlothario quamque suis per omnia utilis visa est.

## kap. 60 (MGH s. 530–532)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:60 -->

[LX.] Venit ergo iuxta condictum ad Uuarmatiam post pasche, sollempnitatem. Quem pater cum multa alacritate suscepit et dapsiliter suos curari precepit et sicut mandaverat universa peregit, in tantum ut ei datis triduo indutiis, universum imperium suum cum suis ipse divideret, si ita liberet, ita tamen, ut partium electio penes imperatorem et Karolum maneret, sin vero, partitionem imperatori et Karolo fatiendam magis censeret. Itaque Hlotharius cum suis divisionem regni domno imperatori pro suo libitu committunt, affirmantes se hanc divisionem nequaquam exequi posse propter ignorantiam locorum. Igitur imperator aequo, ut sibi suisque visum est, libramine omne suum divisit imperium praeter Baioariam, quam Hludouuico reliquit atque ideo in partem eorum nemini cessit. His peractis et filiis universoque populo evocatis, data sibi optione, Hlotharius a fluvio Mosa australem sibi tenendam delegit partem, occiduam vero Karolo fratri habendam reliquit, et ut haberet, coram cuncto populo se velle verbo signavit. Imperator ergo lętabatur in his et cunctus populus talibus factis adplaudens omnia sibi placere dicebat; at vero Hludouuici animum non parum hęc gesta leserunt. Imperator porro pro his gestis gratias Deo referebat, filiosque monebat, ut unanimes essent et se alterutro tuerentur et Hlotharius quidem iunioris fratris curam gereret, cuius se spiritalem esse patrem meminisse deberet, Karolus autem tamquam patri spiritali et fratri seniori debitum deferret honorem. Cumque haec tamquam vere pacis peregisset amator et inter fratres mutuam dilectionem et inter utriusque filii populum, quantum sibi posse datum est, alterutrum sevisset amorem, letus Hlotharium in Italiam laetum dimisit, multis ditatum muneribus, donatum benedictionibus paternis et monitum, ne oblivisceretur saltem nuper sibi promissorum. Egit ergo natalem Domini atque pasche. Aquis celeberrime sollempnitates.

## kap. 61 (MGH s. 532–540)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:61 -->

[LXI.] Hludouuicus vero audiens huiusmodi patris erga fratres suos voluntatem et regni inter eos divisionem, non tulit, ideoque quicquid regni trans Hrenum fuit, sibi vindicandum statuit. Quod cum imperatori delatum esset, in transactam festivitatem paschalem differendum iudicavit. Qua peracta, nequaquam procrastinandum in talibus ratus, cum multis viribus Hrenum quidem Mogonumque transiit et Triburas venit, ibique aliquandiu ob colligendum consedit exercitum. Quo coacto, usque Bodomiam perrexit, ibique filius quamquam invitus subplex venit et increpatus ab eo male se egisse confessus, emendaturumque se perperam gesta professus est. At imperator consueta et sibi semper amica utens mansuetudine, et filio indulsit et eum verbis primum, ut dignum fuit, paululum asperis increpavit, post autem lenioribus demultum in regno reliquit, atque in redeundo Hrenum in loco, qui Confluentes dicitur, transmeavit, in Arduenna venationem solitam peracturus. In qua cum exerceretur, nuntii ad eum certissimi venerunt, affirmantes – quod verum erat – alios Aquitanorum suam expectare sententiam, qualiter res ordinaretur Aquitanici regni, alios autem indigne ferre, eo quod audierint, Karolo idem a patre traditum regnum. Nam imperatori de talibus sollicito Ebroinus nobilissimus Pictauensis episcopus Flateram advenit, nuntians tam se quam ceteros primores eiusdem regni imperatoris expectare voluntatem et imperantis exequi iussionem. Erant enim in hac conspirantes voluntate maximi quique procerum; quorum eminentes erant ipse Ebroinus venerabilis episcopus, Reginardus comes, Gerardus itidem comes et gener quondam Pippini, necnon Ratharius similiter comes Pippini gener, sed et alii quamplures horum sequentes voluntatem et nullo poterant pacto seiungi. At vero altera pars populi, quorum vel maximus fuit Emenus quidam, assumentes filium quondam Pippini regis, Pippinum itidem nomine, quaquaversum vagabantur, sicut moris talibus est, praedationi atque tyrannidi operam dantes. Precabatur ergo praefatus antistes Ebroinus imperatorem, ne in longum differret hunc morbum serpentem, sed mature mederetur per suum adventum incommodo tali, antequam tanta lues plurimos inficere posset. Imperator porro praefatum episcopum in Aquitaniam cum multis gratiarum actionibus remisit, et que visa sunt, suis fidelibus mandavit et, ut sibi autumni tempore aliqui illorum in Cauillono occurrerent, imperavit; ibi enim generalem indixit conventum. Nullus porro suscenseat imperatori, quod crudelitate dictante nepotem suum regno privare voluerit, cum ipse morem gentis nativum noverit, utpote connutritus illis, et quia levitati atque aliis studentes vitiis gravitati atque stabilitati penitus renuntiarint; et ut talem Pippinum patrem eius facere possent, pene omnes qui ob custodelam illius missi erant, sicut sibi olim a patre Karolo dati fuerant, ab Aquitanię finibus eliminarunt. Post quorum abscessum quanta et qualia emerserint malorum vitiorumque monstra et publica et privata in eodem regno, moderna quoque praesentium studia repraesentant. Volebat piissimus imperator pie et rationabiliter educari puerum, ne vitiis prostitutus nec sibi nec aliis praeesse et prodesse postea posset, cogitans illud, quod quidam, cum filiis in teneriori etate adhuc positis tradere regnum nollet, taliter se excusasse legitur: „Ego enim non quod invideam ex me genitis honorifice eos haberi veto, sed quia novi hęc adolescentibus studia ferotię nutrimenta suggerereh. Itaque imperator, uti condixerat, tempore autumnali Cauillonensem urbem petiit et tam ecclesiastica quamque publica suo more disposuit, deinde ad regni Aquitanici ordinationem sese convertit. Movit namque ab eodem loco cum regina et filio Karolo et valida manu, et Ligeris amne transmisso, Aruernorum urbem petiit, ibique fideles suos sibi occurrentes benigne iuxta morem solitum suscepit et Karolo suo filio cum solitis sacramentis commendari fecit. Quosdam, qui occursum debitum et fidelitatem sibi impendere denegarunt, sed insuper latrocinando exercitui obambulabant et quasque poterant praedas exercebant, conprehensos legali iussit subdere questioni.

## kap. 62 (MGH s. 540–546)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:62 -->

[LXII.] Hęc eo agente, natalis dominici festivitas rediit, eandemque sollempnitatem Pictauis cum debito et solito celebravit honore. Ibidemque moranti et que utilitas poscebat disponenti, nuntius illi advenit, dicens Hludouuicum filium suum assumptis quibusdam Saxonibus atque Toringis secum, Alamanniam invasisse . Que res maximum ei peperit incommodum; etenim cum iam senili gravaretur aetatae, et flegmatis habundantia – que hieme augmentatur – ultra solitum pulmo eius gravaretur pectusque quateretur, accessit etiam hic tristis nuntius. Cuius relatu adeo affectus est amaritudine, quamvis esset pene ultra humanum modum natura mitissimus, fortitudine magnanimus, pietate cautissimus, ut in apostema pituita excrescens duresceret et intra vitalia ulcus letale concresceret. Invictus tamen eius animus, dum turbari tali peste ecclesiam Dei populumque christianum vexari comperit, nec fastidio cessit nec dolori fractus subcubuit, sed postquam sanctum quadragesimale ieiunium cum uxore et filio Karolo inchoavit, adversus hanc tempestatem sedandam se obicem tulit; et qui solitus erat, hoc tempus psalmorum decantatione, orationum instantia, missarum celebratione, elemosinarum liberalitate totum reddere sollempne, ita ut vix uno aut duobus diebus propter exercitationem equitationi indulgeret, nunc propter discordiam fugandam pacemque revocandam nullum diem vult habere feriatum. Pastoris enim boni sequens exemplum, pro utilitate gregis sibi commissi non refugiebat etiam proprii corporis ferr iacturam. Unde non ambigendum est ei redditum premium, quod ita laborantibus promisit se daturum maximus princepsque pastorum. Cum maxima igitur fatigatione, inpugnantibus valentiam illius praemissis casibus, pervenit inminente sacratissima sollemnitate paschali Aquisgrani, ibique eam cum solita celebravit devotione. Qua explicita, coeptum acceleravit explere negotium; nam Hreno transmeato, Toringiam concito itinere petivit, ubi Hludouuicum morari turn temporis didicit. In qua cum morari non pateretur, utpote iam patre propinquante, rebusque diffideret, salutem in fugae subsidio posuit, redempto enim itinere per Sclauorum terram in propria rediit. Quo illo redeunte, imperator generalem conventum in urbe Uuangionum, que nunc Vuarmatia dicitur, congregari praecepit. Et quia res Hludouuici taliter se habebant, Karolus autem filius eius cum matre in Aquitania versabatur, imperator ad filium suum Hlotharium in Italiam misit, iubens ut eidem placito interesset, quatinus cum eo de hac re et aliis deliberaret. Quo in tempore deliquium solis contigit tertia die letaniae maioris insolitum: In tantum enim lucis recessu tenebre praevaluerunt, ut nihil a noctis veritate differre videretur. Stellarum namque ratus ordo ita cernebatur, ut nullum sidus ebitudinem lucis solaris pateretur, quin potius luna que se ei adversam praebuerat, paulatim orientem petendo corniculatim illi lumen a parte occidentali restitueret, in morem sui, quando prima vel secunda cernitur, et sic per augmenta totam venustatem tota rota reciperet. Quod prodigium licet naturae asscribatur, tamen lamentabili exitu consummatum est: Portendebatur enim per hoc, maximum illud lumen mortalium, quod in domo Dei supra candelabrum positum omnibus lucebat – piissime recordationis imperatorem dico –, maturrime rebus humanis subtrahendum, mundumque eius abscessu in tenebris tribulationum relinquendum. Coepit ergo fastidio tabescere et nausianti stomacho cybum potumque intendere, crebris suspiriis urgueri, singultibus quati ac per hoc virtute destitui. Natura enim suis deserta comitibus, necesse est ut victa fatiscat. Quod cernens, iussit sibi parari habitacula aestiva atque expeditionalia in insula quadam contigua Mogontiacę civitati, ibique viribus desertus lectulo sese committit.

## kap. 63 (MGH s. 546–550)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:63 -->

[LXIII.] Porro quis eius explicet pro ecclesię statu sollicitudinem, vel pro eius concussione merorem? Quis narrare lacrimarum flumina, quae pro acceleratione divine fundebat clementiae? Non enim se recessurum dolebat, sed quod futurum noverat gemebat, dicens se miserum, cuius extrema talibus clauderentur miseriis. Aderant autem eius consolationi venerabiles antistites et alii servi Dei quamplurimi; inter quos erant Heti venerabilis Treuerorum archiepiscopus, Otgarius Mogontiae similiter archiepiscopus, sed et Drogo frater domni imperatoris Metensis episcopus necnon sacri palatii archicapellanus, quem quanto sibi propinquiorem noverat, tanto ei familiarius sua omnia et semet credebat. Per eum quidem cotidie confessionis sue munus sacrifitiumque spiritus contribulati et cordis humiliati, quod Deus non despicit, offerebat. Cybus eius erat solummodo per XL dies dominicum corpus, laudante eo iustitiam Dei et dicente: „Iustus es, Domine, ut quia quadragesime tempus non ieiunans exegi saltem, coactus idem tibi ieiunium exsolvam. lussit autem eidem venerabili fratri suo Drogoni, ut ministros camerę suae antevenire faceret, et rem familiarem, que constabat in ornamentis regalibus, scilicet coronis et armis, vasis, libris vestibusque sacerdotalibus, per singula describi iuberet. Cui, prout sibi visum fuit, quid ecclesiis, quid pauperibus, postremo quid filiis largiri deberet, edixerat, Hlothario scilicet et Karolo. Et Hlothario quidem coronam, ensem auro gemmisque redimitum eo tenore habendum misit, ut fidem Karolo et Judith servaret et portionem regni totam illi consentiret et tueretur, quam Deo teste et proceribus palatii ille secum et ante se largitus ei fuerat. His rite peractis, gratias Deo egit, quia nichil sibi superesse proprium cognovit. Inter haec tam venerabilis antistes Drogo quam ceteri pontifices, dum in cunctis quae agebantur Deo grates persolverent – utpote quia videbant, eum quem chorus virtutum semper comitatus fuerat, nunc perseverantia subsequens, quasi cauda hostiae, totum eius sacrifitium vitae Deo prorsus acceptum reddebat –, unum erat, quo gaudium eorum obfuscabatur: verebantur enim, ne forte filio Hludouuico inplacabilis esse vellet, scientes quod vulnus frequenter incisum aut cauterio adhustum acerbiorem sustinenti propagaret dolorem. Fisi tamen de eius invicta patientia, qua semper usus est, per Drogonem fratrem eius, cuius verba spernere nolebat, animum illius leniter pulsant. Qui primum quidem amaritudinem sui monstravit animi, at vero parumper deliberans et viribus quantuliscumque collectis enumerare conabatur, quot et quantis ab eo afflictus sit incommodis et quid contra naturam et Domini praeceptum talia agendo commeruerit. „Sed quia ipse", inquit, „ad me venire satisfacturus nequit, ego quod meum est ago: vobis testibus et Deo, omnia que in me peccavit illi remitto. Vestrum autem erit illum monere, ut si ego illi totiens perperam gesta indulsi, ille tamen sui non obliviscatur, qui canos paternos deducit cum dolore ad mortem et in talibus communis patris Dei precepta minasque contemsit.

## kap. 64 (MGH s. 550–554)

<!-- passage: astronomus_vita_hludowici:text:64 -->

[LXIIII.] His peractis et dictis – erat enim vespere sabbati – praecepit, ut ante se celebrarentur vigiliae nocturnę et ligno sanctae crucis pectus suum muniretur; et quandiu valebat, manu propria tam frontem quam pectus eodem signaculo insignibat, si quando autem lassabatur, per manus fratris sui Drogonis nutu id fieri poscebat. Mansit ergo tota illa nocte omnis virtutis corporeae inops, solius sobrietatis animi compos. In crastinum, quę erat dominica, iussit ministerium altaris praeparari et per offitium Drogonis missarum offitia celebrari, necnon per manus eius iuxta morem communionem sacram sibi tradi et post hec cuiusdam potiunculę calidulę haustum praeberi. Quo perpaululum praelibato, precatus est fratrem et simul adstantes, ut curandis operam darent corporibus, se tandiu prestolaturum, quamdiu illi refici possent. Instante autem migrationis eius articulo, iunctis pollice cum articulis – hoc enim facere consueverat, si quando fratrem nutu vocabat – Drogonem accersibat. Quo veniente et reliquis sacerdotibus, verbis quibus potuit et nutibus semet commendavit, benedici petivit, et que solent agi in egressu animae fieri postulavit. Quibus id agentibus, sicut plures michi retulerunt, conversa aciae in sinistram partem, indignando quodammodo, virtute quanta potuit bis dixit: „Huz! huz!, quod significat foras. Unde patet, quia malignum spiritum vidit, cuius sotietatem nec vivus nec moriens habere voluit. At vero elevatis ad ce.lum oculis, quanto hac minatius intuebatur, tanto illac letius intendebat, ita ut nichil a ridente differre videretur. In talibus ergo vite praesentis terminum sortitus, ad requiem feliciter, ut credimus, commigravit, quia veraciter dictum est a veridico doctore: Non potest male mori, qui bene vixerit. Decessit autem XII. kalendas iulii anno vite suae LXIIII.; et Aquitanie. quidem praefuit per annos XXXVII, imperator autem XXVII. Anima porro recedente, Drogo frater imperatoris et episcopus Metensis cum aliis episcopis, abbatibus, comitibus, vassis dominicis, plurimaque frequentia tam cleri quam populi, sumptis imperatoriis reliquiis, cum magno honore Metis transportari fecit et in basilica sancti Arnulfi, quo et mater eius condita erat, nobiliter sepelivit.
